The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO PRIMA
OECONOMIA SACRAMENTALIS

1076 Die Pentecostes, per Spiritus Sancti effusionem, Ecclesia mundo est manifestata.16 Donum Spiritus tempus inaugurat novum in dispensatione mysterii : tempus Ecclesiae, quo perdurante Christus per liturgiam Ecclesiae Suae Suum opus salutis manifestat, praesens facit et communicat donec veniat (1 Cor 11,26). Per hoc Ecclesiae tempus, Christus vivit et agit iam in Ecclesia Sua et cum illa modo novo proprio huius novi temporis. Agit per sacramenta; hoc communis traditio Orientis et Occidentis Oeconomiam sacramentalem appellat; haec in communicatione (seu dispensatione ) consistit fructuum mysterii Paschalis Christi in celebratione liturgiae sacramentalis Ecclesiae.

Hac de causa, imprimis ostendere oportet hanc dispensationem sacramentalem (caput primum). Sic clarius apparebunt natura et rationes essentiales celebrationis liturgicae (caput secundum).


(16) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS 56 (1964) 100; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 6.

                               

top