The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO PRIMA
OECONOMIA SACRAMENTALIS

CAPUT PRIMUM 
MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE TEMPORE

ARTICULUS 1 
LITURGIA - SANCTISSIMAE TRINITATIS OPUS

I. Pater, liturgiae fons et finis

1077 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae, in laudem gloriae gratiae Suae, in qua gratificavit nos in Dilecto (Eph 1,3-6).

1078 Benedictio actio est divina quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul verbum et donum (bene-dictio, ,-8@(\"). Haec locutio homini applicata adorationem et redditionem Creatori eius significabit in gratiarum actione.

1079 Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus benedictio est. Inde a primae creationis liturgico pomate usque ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.

1080 Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est maledicta . Sed inde ab Abraham, benedictio divina penetrat hominum historiam quae mortem versus ibat, ut illam faceret vitam versus, ad eius fontem, ascendere: per fidem patris credentium qui benedictionem accipit, salutis historia inauguratur.

1081 Benedictiones divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium purificans et reditus parvi residui . Lex, Prophetae et Psalmi qui populi electi intexunt liturgiam, has divinas simul commemorant benedictiones illisque cum laudis et gratiarum actionis respondent benedictionibus.

1082 In Ecclesiae liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et resuscitato, nos Suis cumulat benedictionibus, et per Illum in corda nostra donum effundit quod omnia continet dona: Spiritum Sanctum.

1083 Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio tamquam responsionis fidei et amoris benedictionibus spiritualibus quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo Domino unita et sub Spiritus Sancti actione,17 Patri benedicit super inenarrabili dono Eius (2 Cor 9,15), per adorationem, laudem et gratiarum actionem. Ex altera vero, et usque ad consilii Dei consummationem, Ecclesia Patri oblationem suorum propriorum donorum offerre non desinit Eumque precari ut Spiritum Sanctum super hanc mittat oblationem, super semetipsam, super fideles et super totum mundum, ut, per communionem in morte et resurrectione Christi-Sacerdotis et per virtutem Spiritus, hae divinae benedictiones fructus ferant vitae in laudem gloriae gratiae Suae (Eph 1,6).

II. Christi opus in liturgia

Christus glorificatus...

1084 Christus, sedens ad dexteram Patris et Spiritum Sanctum in Suum effundens corpus, quod est Ecclesia, iam operatur per sacramenta a Se instituta ad Suam gratiam communicandam. Sacramenta signa sunt sensibilia (verba et actiones), nostro actuali generi humano accessibilia. Efficaciter gratiam efficiunt quam significant propter Christi actionem et per Spiritus Sancti virtutem.

1085 In Ecclesiae liturgia, Christus Suum Paschale mysterium praecipue significat et efficit. In vita Sua terrestri, Iesus per Suam doctrinam annuntiabat et per Suos actus mysterium Paschale anticipabat Suum. Cum Hora venit,18 unicum historiae vixit eventum qui non transit: Iesus moritur, sepelitur, resurgit a mortuis et sedet ad dexteram Patris semel (Rom 6,10; Heb 7,27; 9,12). Eventus est realis, qui in nostra historia accidit, sed est unicus: omnes alii historiae eventus semel adveniunt, deinde transeunt, a praeterito tempore devorati. E contra, mysterium Paschale Christi solum in praeterito permanere non potest, propterea quod Ipse per Mortem Suam destruxit mortem et quidquid Christus est, et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia transcendit tempora et praesens efficitur. Eventus crucis et Resurrectionis permanet omniaque ad vitam trahit.

...inde ab Apostolorum Ecclesia...

1086 Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a potestate Satanae et a morte liberasse et in Regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent .19

1087 Sic Christus resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum donans, eis Suam sanctificationis concredit potestatem:20 ipsi signa Christi efficiuntur sacramentalia. Per Eiusdem Spiritus Sancti virtutem, hanc potestatem suis concredunt successoribus. Haec successio apostolica totam liturgicam Ecclesiae vitam struit: ipsa sacramentalis est per Ordinis sacramentum transmissa.

...praesens in terrestri est liturgia...

1088 Ad tantum vero opus perficiendum [dispensationem seu communicationem Sui operis salutis] Christus Ecclesiae Suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Seipsum tunc in cruce obtulit", tum maxime sub speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute Sua in sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus Ipse baptizet. Praesens adest in Verbo Suo, siquidem Ipse loquitur dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur. Praesens adest denique cum supplicat et psallit Ecclesia, Ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Mt 18,20) .21

1089 Tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, Sponsam Suam dilectissimam, Sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per Ipsum Aeterno Patri cultum tribuit .22

...quae liturgiam participat caelestem

1090 In terrena liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta Civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec Ipse apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum Ipso in gloria .23

III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia

1091 Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex operum capitalium Dei quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati vivamus vita. Cum in nobis fidei invenit responsum quod Ipse suscitavit, vera fit cooperatio. Propter hanc liturgia opus fit commune Spiritus Sancti et Ecclesiae.

1092 In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi, Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et actuale Christi facit mysterium per Suam transformantem virtutem; Spiritus denique communionis Ecclesiam vitae et missioni coniungit Christi.

Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum

1093 Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris Foederis. Propterea quod Ecclesia Christi erat in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata ,24 Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem atque non substituendam, elementa conservat cultus Veteris Foederis, ea sua faciens:

praecipue lectionem Veteris Testamenti;
psalmorum orationem;
et maxime memoriam eventuum salutarium et realitatum significantium quae suam in mysterio Christi invenerunt adimpletionem (Promissionis et Foederis, Exodus et Paschatis, Regni et Templi, Exilii et Reditus).

1094 Super hanc utriusque Testamenti harmoniam,25 catechesis Paschalis Domini ordinatur,26 deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea typologica appellatur quia novitatem Christi revelat inde a figuris (JbB@4H) quae Illum in primi Foederis factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae.27 Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum,28 pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura erat spiritualium Christi donorum;29 manna deserti Eucharistiam, Panem de caelo verum (Io 6,32), praefigurabat.

1095 Hac de causa, Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in hodie suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam exigit ut catechesis fideles adiuvet ad se huic intelligentiae spirituali Oeconomiae salutis aperiendos, qualem liturgia Ecclesiae manifestat facitque vivere.

1096 Liturgia Iudaica et liturgia christiana. Melior cognitio fidei et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae rationes melius intelligendas potest adiuvare. Pro Iudaeis et pro christianis, sacra Scriptura pars est essentialis liturgiarum ipsorum: pro proclamatione Verbi Dei, responsione ad hoc Verbum, oratione laudis et intercessionis pro vivis et defunctis, recursu ad misericordiam divinam. Verbi liturgia, in sua propria structura, a liturgia Iudaica originem invenit suam. Oratio Horarum et alii textus et formularia liturgica parallelos habent suos, sicut etiam ipsae formulae nostrarum maxime venerabilium orationum, qualis est Pater noster . Preces eucharisticae etiam in exemplaribus traditionis Iudaicae inspirantur. Relatio inter liturgiam Iudaicam et liturgiam christianam, sed etiam differentia contentuum earum, peculiariter visibiles sunt in magnis festivitatibus anni liturgici, sicut in Paschate. Christiani et Iudaei Pascha celebrant: Pascha historiae versus futurum tendens apud Iudaeos; Pascha adimpletum in Christi morte et resurrectione apud christianos, licet semper in consummationis definitivae exspectatione.

1097 In Novi Foederis liturgia, omnis actio liturgica, speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet unitatem ex communione Spiritus Sancti qui filios Dei coniungit in unum Christi corpus. Illa affinitates superat humanas, gentilitias, culturales et sociales.

1098 Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut sit plebs perfecte parata.30 Haec cordium praeparatio commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare conatur, conversionem cordis et voluntati Patris adhaesionem. Hae dispositiones praesupponuntur pro acceptione aliarum gratiarum quae in ipsa offeruntur celebratione et pro vitae novae fructibus ad quos deinde producendos celebratio destinatur.

Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat

1099 Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria.31

1100 Verbum Dei. Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci:

Maximum est sacrae Scripturae momentum in liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt .32

1101 Spiritus Sanctus intelligentiam Verbi Dei spiritualem legentibus praebet et audientibus, secundum cordium eorum dispositiones. Per verba, actiones et symbola quae celebrationis tramam efformant, fideles et ministros in relatione viventi ponit cum Christo, Verbo et Imagine Patris, ut illi possint facere ut in eorum vitas sensus rerum transeat quae in celebratione audiunt, contemplantur et agunt.

1102 Verbo [...] salutari [...] in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit .33 Verbi Dei annuntiatio in quadam instructione non sistit: responsum fidei postulat, tamquam consensum et obligationem, in ordine ad Foedus inter Deum Eiusque populum. Spiritus Sanctus etiam gratiam praebet fidei, eam roborat et crescere facit in communitate. Liturgica congregatio est imprimis communio in fide.

1103 z!<V<0F4H. Celebratio liturgica semper ad interventus Dei salvificos in historia refertur. Revelationis Oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut [...] verba [...] opera proclament et mysterium in eis contentum elucident .34 In liturgia verbi, Spiritus Sanctus congregationi revocat in memoriam quidquid Christus pro nobis fecit. Secundum actionum liturgicarum naturam et traditiones Ecclesiarum rituales, celebratio memoriam facit mirabilium Dei in Anamnesi plus minusve explicata. Spiritus Sanctus, qui sic memoriam suscitat Ecclesiae, excitat etiam gratiarum actionem et laudem (*@>@8@(\"<).

Spiritus Sanctus mysterium Christi efficit actuale

1104 Liturgia christiana non solum commemorat eventus qui nos salvaverunt, sed eos actuales reddit, praesentes efficit. Paschale Christi mysterium celebratur, non iteratur; celebrationes iterantur; in unaquaque ex illis effusio supervenit Spiritus Sancti qui unicum mysterium reddit actuale.

1105 z+B\i80F4H ( invocatio-super ) est intercessio in qua sacerdos Patrem supplicat Spiritum mittere Sanctificatorem, ut oblationes corpus et sanguis fiant Christi et fideles ea recipientes fiant et ipsi vivens Deo oblatio.

1106 Epiclesis est, cum Anamnesi, in corde uniuscuiusque celebrationis sacramentalis, modo magis particulari Eucharistiae:

Et quaeris quomodo panis fit corpus Christi, ac vinum [...] sanguis Christi? Ego vero tibi repono Spiritum Sanctum supervenire, et ea facere, quae sermonem conceptumque omnem procul exsuperant. [...] Sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum Sanctum; quemadmodum et ex sancta Dei Genitrice per Spiritum Sanctum Dominus Sibimet et in Seipso carnem sumpsit .35

1107 Virtus transformans Spiritus Sancti in liturgia Adventum Regni properat et consummationem mysterii salutis. In exspectatione et in spe Ipse nos communionem plenam Sanctissimae Trinitatis realiter facit anticipare. Spiritus, missus a Patre qui Epiclesim exaudit Ecclesiae, illis vitam praebet qui Eum accipiunt et iam nunc est pro illis illorum hereditatis arrabo .36

Spiritus Sancti communio

1108 Finis missionis Spiritus Sancti in omni actione liturgica est ut in communione simus cum Christo ad corpus Eius efformandum. Spiritus Sanctus est quasi succus vitis Patris qui in palmitibus suum fert fructum.37 In liturgia, cooperatio intima Spiritus et Ecclesiae deducitur in rem. Ipse, Spiritus communionis, in Ecclesia permanet indefectibiliter, et hac de causa Ecclesia magnum est communionis divinae sacramentum quod filios Dei congregat dispersos. Fructus Spiritus in liturgia est inseparabiliter communio cum Sanctissima Trinitate et communio fraterna.38

1109 Epiclesis est etiam oratio pro pleno effectu communionis congregationis in Christi mysterio. Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus (2 Cor 13,13) nobiscum semper debent permanere fructusque ferre ultra eucharisticam celebrationem. Ecclesia igitur Patrem orat ut Spiritum Sanctum mittat qui ex fidelium vita oblationem Deo efficiat viventem per spiritualem transformationem ad imaginem Christi, sollicitudinem de unitate Ecclesiae et participationem in missione eius per testimonium et caritatis servitium.

Compendium

1110 In Ecclesiae liturgia, Deus Pater benedicitur et adoratur tamquam fons omnium benedictionum creationis et salutis, quibus Ipse nobis in Filio benedixit Suo, ad nobis Spiritum adoptionis filialis donandum.

1111 Christi opus in liturgia est sacramentale quia Eius mysterium salutis per virtutem Spiritus Sancti Eius efficitur praesens; quia Eius corpus, quod est Ecclesia, veluti sacramentum (signum et instrumentum) est per quod Spiritus Sanctus mysterium salutis dispensat; quia Ecclesia peregrinans, per suas actiones liturgicas, iam praegustando, liturgiam participat caelestem.

1112 Spiritus Sancti missio in Ecclesiae liturgia est congregationem praeparare ut Christo occurrat; fidei congregationis Christum commemorare et praesentare; per Suam transformantem virtutem opus salvificum Christi praesens reddere et actuale atque efficere ut donum communionis in Ecclesia ferat fructus.


(17) Cf Lc 10,21.

(18) Cf Io 13,1; 17,1.

(19) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS 56 (1964) 100.

(20) Cf Io 20,21-23.

(21) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 100-101.

(22) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 101.

(23) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 8: AAS 56 (1964) 101; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 50: AAS 57 (1965) 55-57.

(24) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 2: AAS 57 (1965) 6.

(25) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 14-16: AAS 58 (1966) 824-825.

(26) Cf Lc 24,13-49.

(27) Cf 2 Cor 3,14-16.

(28) Cf 1 Pe 3,21.

(29) Cf 1 Cor 10,1-6.

(30) Cf Lc 1,17.

(31) Cf Io 14,26.

(32) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 24: AAS 56 (1964) 106-107.

(33) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 996.

(34) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818.

(35) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 86 [De fide orthodoxa, 4, 13]: PTS 12, 194-195 (PG 94, 1141. 1145).

(36) Cf Eph 1,14; 2 Cor 1,22.

(37) Cf Io 15,1-17; Gal 5,22.

(38) Cf 1 Io 1,3-7.

                

top