The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO PRIMA
OECONOMIA SACRAMENTALIS

CAPUT SECUNDUM 
SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS

ARTICULUS 1
ECCLESIAE LITURGIAM CELEBRARE
 

I. Quis celebrat?

1136 Liturgia « actio » est totius Christi. Illi qui nunc eam ultra signa celebrant, sunt iam in liturgia caelesti, ubi celebratio plene communio est et festum.

Liturgiae caelestis celebrantes

1137 Sancti Ioannis Apocalypsis, in Ecclesiae liturgia lecta, nobis imprimis revelat thronum positum in caelo; et supra thronum sedentem:64 « Dominum » (Is 6,1).65 Deinde « Agnum stantem tamquam occisum » (Apc 5,6):66 Christum crucifixum et resuscitatum, unum Summum Sacerdotem tabernaculi veri,67 Eundem qui est « offerens et oblatus, accipiens et donatus ».68 Tandem, « fluvium aquae vivae [...] procendentem de throno Dei et Agni » (Apc 22,1), quoddam e pulcherrimis Spiritus Sancti signis.69

1138 In Christo « recapitulati » servitium laudis Dei et adimpletionem participant Eius consilii: Virtutes caelestes,70 tota creatio (quattuor Animalia), Veteris et Novi Foederis ministri (viginti quattuor Seniores), novus populus Dei (centum quadraginta quattuor milia),71 peculiariter martyres interfecti « propter verbum Dei » (Apc 6,9), et sanctissima Mater Dei (Mulier;72 Sponsa Agni73), denique « turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Apc 7,9).

1139 Huius aeternae liturgiae participes Spiritus et Ecclesia nos efficiunt, cum mysterium salutis in sacramentis celebramus.

Liturgiae sacramentalis celebrantes

1140 Tota communitas, corpus Christi suo Capiti unitum, celebrat. « Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae, quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et ordinata. Quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis participationis attingunt ».74 Hac etiam de causa, « quoties ritus, iuxta propriam cuiusque naturam, secum ferunt celebrationem communem, cum frequentia et actuosa participatione fidelium, inculcetur hanc, in quantum fieri potest, esse praeferendam celebrationi eorum singulari et quasi privatae ».75

1141 Celebrans congregatio communitas est baptizatorum, qui, « per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias ».76 « Sacerdotium commune » illud est Christi, unius Sacerdotis, ab omnibus Eius membris participatum:77

« Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis" (1 Pe 2,9),78 vi Baptismatis ius habet et officium ».79

1142 « Omnia autem membra non eundem actum habent » (Rom 12,4). Quaedam membra vocantur a Deo, in Ecclesia et per eam, ad speciale communitatis servitium. Hi ministri eliguntur et consecrantur per sacramentum Ordinis, per quod Spiritus Sanctus illos aptos reddit ut in persona agant Christi-Capitis ad omnium membrorum Ecclesiae servitium.80 Minister ordinatus est velut « icon » Christi Sacerdotis. Quia, in Eucharistia, sacramentum Ecclesiae plene manifestatur, in praesidentia Eucharistiae apparet imprimis ministerium Episcopi et, in communione cum eo, illud presbyterorum et diaconorum.

1143 Ad muneribus sacerdotii communis fidelium inserviendum, alia etiam habentur ministeria particularia, per sacramentum Ordinis non consecrata, et quorum functio ab Episcopis secundum traditiones liturgicas et necessitates pastorales determinatur. « Etiam ministrantes, lectores, commentatores et ii qui ad scholam cantorum pertinent, vero ministerio liturgico funguntur ».81

1144 Sic, in celebratione sacramentorum, tota congregatio « liturgus » est, unusquisque secundum munus suum, sed « in unitate Spiritus » qui in omnibus agit. « In celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet ».82

II. Quomodo celebrandum?

Signa et symbola

1145 Celebratio sacramentalis signis et symbolis texitur. Secundum paedagogiam divinam salutis, eorum significatio in opere creationis et in cultura humana radicatur, in eventibus Veteris Foederis determinatur et in persona et opere Christi plene revelatur.

1146 Signa mundi humani. In vita humana, signa et symbola locum magni momenti occupant. Homo, ens simul corporale et spirituale cum sit, realitates spirituales per signa et symbola materialia exprimit et percipit. Tamquam ens sociale, homo signis eget et symbolis ut, per locutionem, per gestus, per actiones, cum aliis communicet. Idem pro eius relatione cum Deo evenit.

1147 Deus homini per creationem loquitur visibilem. Mundus universus materialis intelligentiae exhibetur hominis ut ipse in eo Creatoris sui vestigia legat.83 Lumen et nox, ventus et ignis, aqua et terra, arbor et fructus de Deo loquuntur, Eius simul magnitudinem et proximitatem symbolice significant.

1148 Hae realitates sensibiles, quatenus creaturae, possunt fieri locus expressionis actionis Dei qui homines sanctificat, et actionis hominum qui cultum suum tribuunt Deo. Idem signis evenit et symbolis vitae socialis hominum: lavare et ungere, panem frangere et calicem distribuere possunt praesentiam Dei sanctificantem exprimere et gratitudinem hominis coram eius Creatore.

1149 Magnae generis humani religiones testantur, saepe modo animum moventi, hunc sensum cosmicum atque symbolicum rituum religiosorum. Ecclesiae liturgia elementa creationis et culturae humanae praesupponit, assumit et sanctificat, eis conferens dignitatem signorum gratiae, novae creationis in Iesu Christo.

1150 Foederis signa. Populus electus a Deo signa et symbola recipit peculiaria quae eius vitam distinguunt liturgicam: non sunt amplius solummodo celebrationes cyclorum cosmicorum et gestuum socialium, sed signa Foederis, symbola magnalium a Deo gestorum pro Ipsius populo. Inter haec signa liturgica Veteris Foederis commemorari possunt circumcisio, regum et sacerdotum unctio et consecratio, manuum impositio, sacrificia et praesertim Pascha. Ecclesia in his signis praefigurationem videt sacramentorum Novi Foederis.

1151 Signa a Christo assumpta. Dominus Iesus in Sua praedicatione signis saepe utitur creationis ut cognoscenda praebeat mysteria Regni Dei.84 Sanationes peragit vel praedicationem effert Suam signis materialibus vel gestibus symbolicis.85 Sensum donat novum factis et signis Veteris Foederis, praesertim Exodo et Paschati,86 quia Ipse sensus est omnium horum signorum.

1152 Signa sacramentalia. Post Pentecosten, Spiritus Sanctus, per sacramentalia Ecclesiae Suae signa, sanctificationem operatur. Ecclesiae sacramenta non abolent, sed omnes divitias signorum et symbolorum mundi materialis vitaeque socialis purificant et assumunt. Praeterea typos adimplent et figuras Foederis Veteris, salutem significant et efficiunt a Christo peractam caelique gloriam praefigurant et anticipant.

Verba et actiones

1153 Celebratio sacramentalis est occursus filiorum Dei cum ipsorum Patre, in Christo et Spiritu Sancto, atque hic occursus exprimitur tamquam dialogus, per actiones et verba. Actiones symbolicae sunt utique iam ipsae dictio quaedam, sed requiritur Verbum Dei et responsionem fidei has comitari et vivificare actiones, ut semen Regni suum ferat fructum in terra bona. Actiones liturgicae id significant quod Verbum Dei exprimit: simul gratuitum Dei inceptum et responsionem fidei populi Eius.

1154 Verbi liturgia pars est integralis celebrationum sacramentalium. Ut fidem fidelium nutriant, signa Verbi Dei debent magni fieri: liber Verbi (lectionarium vel evangeliarium), eius veneratio (processio, incensum, lumen), locus eius annuntiationis (ambo), eius audibilis et intelligibilis lectio, homilia ministri quae eius protrahit proclamationem, congregationis responsiones (acclamationes, meditationis psalmi, litaniae, Professio fidei).

1155 Liturgicum verbum atque liturgica actio, inseparabilia quatenus signa et doctrina, inseparabilia etiam sunt quatenus efficientia id quod significant. Spiritus Sanctus non solum Verbi Dei praebet intelligentiam, fidem suscitans: Ipse per sacramenta etiam « mirabilia » Dei efficit a Verbo annuntiata: opus Patris a Filio dilecto peractum praesens reddit et communicat.

Cantus et musica

1156 « Musica traditio Ecclesiae universae thesaurum constituit pretii inaestimabilis, inter ceteras artis expressiones excellentem, eo praesertim quod ut cantus sacer qui verbis inhaeret necessariam vel integralem liturgiae sollemnis partem efficit ».87 Compositio et cantus psalmorum inspiratorum, quos musicae instrumenta comitabantur saepe, iam celebrationibus liturgicis Veteris Foederis erant arcte coniuncta. Ecclesia hanc traditionem prosequitur et amplificat: « Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Eph 5,19).88 Qui canit, bis orat.89

1157 Cantus et musica suum munus signorum modo eo significantiore conficiunt, « quanto arctius cum actione liturgica connectuntur »90 secundum tria praecipua criteria: pulchritudinem expressivam orationis, unanimem congregationis in momentis praevisis participationem et sollemnem celebrationis indolem. Sic illa finem participant verborum et actionum liturgicarum: gloriam Dei et sanctificationem fidelium:91

« Quantum flevi in hymnis et canticis Tuis suave sonantis ecclesiae Tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis ».92

1158 Harmonia signorum (cantus, musicae, verborum et actionum) hic eo magis est expressiva et fecunda quo magis divitiis culturalibus exprimitur populo Dei celebranti propriis.93 Hac de causa, « cantus popularis religiosus sollerter foveatur, ita ut in piis sacrisque exercitiis et in ipsis liturgicis actionibus », iuxta Ecclesiae normas, « fidelium voces resonare possint ».94 Attamen « textus cantui sacro destinati catholicae doctrinae sint conformes, immo ex sacris Scripturis et fontibus liturgicis potissimum hauriantur ».95

Sanctae imagines

1159 Sacra imago, liturgica icon, Christum praecipue repraesentat. Ipsa Deum invisibilem et incomprehensibilem nequit repraesentare; Filii Dei Incarnatio novam inauguravit imaginum « oeconomiam »:

« Olim Deus, ut corporis ac figurae expers, imagine nequaquam repraesentabatur. Nunc vero postquam in carne visus est Deus, et cum hominibus conversatus est, qua parte conspiciendum Se praebuit, Dei imaginem efformo. [...] Nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur ».96

1160 Per imaginem christiana iconographia evangelicum transcribit nuntium, quem sacra Scriptura transmittit per Verbum. Imago et Verbum sese mutuo explanant:

« Ut compendiose fateamur, omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas nobis traditiones illibate servamus; quarum una est etiam imaginalis picturae formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit, ad certitudinem verae et non secundum phantasiam Dei Verbi inhumanationis effectae, et ad similem nobis utilitatem commode proficiens. Quae namque se mutuo indicant, indubitanter etiam mutuas habent significationes ».97

1161 Omnia celebrationis liturgicae signa ad Christum referuntur: etiam sacrae imagines sanctae Dei Genetricis et sanctorum. Ipsae revera significant Christum qui in illis glorificatur. Ipsae manifestant « nubem testium » (Heb 12,1) qui in mundi salute participare pergunt et quibus in celebratione sacramentali praecipue coniungimur. Per eorum icones, homo, « ad imaginem Dei » effectus, tandem « ad Eius similitudinem »98 transfiguratus, nostrae revelatur fidei, atque per easdem etiam angeli, qui et ipsi in Christo sunt recapitulati:

« Sequentes [...] divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae Traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Dei ac Salvatoris nostri Iesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei Genitricis, honorabiliumque angelorum et omnium sanctorum simul et almorum virorum ».99

1162 « Imaginum pulchritudo et colores meam stimulant orationem. Aspectum movent picturae flores, atque ad instar prati visum oblectant meum, et Dei gloriam sensim instillant animo ». 100 Sanctarum iconum contemplatio, simul cum Verbi Dei meditatione et hymnorum liturgicorum cantu, ad signorum celebrationis harmoniam accedit ut mysterium celebratum in cordis imprimatur memoria et deinde in vita nova exprimatur fidelium.

III. Quando celebrandum?

Tempus liturgicum

1163 « Pia Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die quam Dominicam vocavit, memoriam habet resurrectionis Domini, quam semel etiam in anno solemnitate maxima Paschatis, una cum beata Ipsius passione, frequentat. Totum vero Christi mysterium per anni circulum explicat [...]. Mysteria Redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur ». 101

1164 Populus Dei, iam a Lege mosaica, festivitates cognovit fixas inde a Paschate ad actiones Dei Salvatoris commemorandas mirabiles, ad gratias Ei de illis reddendas, ad earum memoriam servandam et ad novas docendas generationes ut suum modum procedendi eis aptent. Ecclesiae tempore, quod inter Pascha Christi semel pro semper iam impletum et eius consummationem in Regno Dei decurrit, liturgia diebus statutis celebrata plene a mysterii Christi signata est novitate.

1165 Cum Ecclesia mysterium celebrat Christi, unum verbum orationem effert eius: « Hodie! », orationem repercutiens quam eius Dominus ipsam docuit, 102 et vocationem Spiritus Sancti. 103 Hoc Dei viventis « hodie » ad quod ingrediendum vocatur homo, est « Hora » Paschatis Iesu qui omnem transcendit et ducit historiam:

« Vita universis aperta est, et luce perenni omnia plena sunt, atque Oriens orientium universum obtinet: et Ille ante luciferum genitus, immortalis et magnus splendet Christus universis plus quam sol. Ideoque longa et aeterna et inextinguibilis nobis in Ipsum credentibus dies adest candida, Pascha mysticum ». 104

Dies Domini

1166 « Mysterium Paschale Ecclesia, ex Traditione apostolica, quae originem ducit ab ipsa die resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies Dominica merito nuncupatur ». 105 Dies resurrectionis Christi simul est « prima dies Hebdomadae », memoriale primae diei creationis, et « octava dies » in qua Christus, post Suam magni Sabbati « quietem », Diem inaugurat « quam fecit Dominus » (Ps 118,24), « diem sine vespero ». 106 « Cena Domini » centrum est eius, quia in ea tota communitas fidelium Domino occurrit resuscitato qui eos ad Suum invitat convivium: 107

« Dies Dominica, dies Resurrectionis, dies christianorum, dies nostra est. Unde et Dominica dicitur: quia Dominus in ea victor ascendit ad Patrem. Quod si a gentilibus dies solis vocatur, et nos hoc libentissime confitemur: hodie enim lux mundi orta est, hodie sol iustitiae ortus est, in cuius pennis est sanitas ». 108

1167 Dominica est per excellentiam dies liturgici conventus, in qua fideles congregantur « ut, Verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores sint passionis, resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui eos regeneravit in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis »: 109

« Cum ergo meditamur, [Christe,] mirabilia gloriosa et signa prodigiosa quae in hac sancta die Dominica Tuae sanctae et gloriosae Resurrectionis impleta sunt, dicimus: Benedicta est dies Dominica, quia in ea initium fuit creationis, [...] Redemptio mundi, [...] renovatio generis humani [...]. In ea caelum et terra splendent et mundus universus lumine est repletus. Benedicta est dies Dominica, quia in ea portae paradisi sunt apertae ut eum Adam et omnes exclusi ingrediantur sine timore ». 110

Annus liturgicus

1168 Novum tempus Resurrectionis, inde a Triduo Paschali, tamquam a suo fonte luminis, totum annum liturgicum sua replet claritate. Pedetentim, in alio et alio huius fontis latere, per liturgiam transfiguratur annus. Ipse est revera annus Domini acceptus. 111 Oeconomia salutis intra temporis operatur quadrum, sed, inde ab eius adimpletione in Iesu Paschate et in Spiritus Sancti effusione, finis historiae anticipatur « praegustu » et Regnum Dei nostra ingreditur tempora.

1169 Hac de causa, Pascha festivitas quaedam inter alias simpliciter non est: ipsa est « Festivitas festivitatum », « Sollemnitas sollemnitatum », sicut Eucharistia sacramentum est sacramentorum (magnum sacramentum). Sanctus Athanasius illud « magnam Dominicam » appellat, 112 quemadmodum Hebdomada sancta apud Orientales « Magna Hebdomada » appellatur. Resurrectionis mysterium, in quo Christus mortem abolevit, Sua potenti virtute nostrum vetus penetrat tempus, donec omnia Ei subiiciantur.

1170 In Concilio Nicaeno (anno 325), omnes Ecclesiae consenserunt ut Pascha christianum die celebraretur Dominica quae plenilunium (14 Nisan) post aequinoctium subsequitur vernum. Propter diversas methodos ad diem 14 mensis Nisan calculandum adhibitas, Paschatis dies in Ecclesiis Occidentis et Orientis non semper simul incidit. Quapropter ipsae hodie consensionem quaerunt qua perveniant ad diem resurrectionis Domini communi tempore iterum celebrandam.

1171 Annus liturgicus est diversarum rationum unius mysterii Paschalis explicatio. Id praesertim valet de cyclo festivitatum circa Incarnationem (de Annuntiatione, Nativitate, Epiphania), quae initium nostrae commemorant salutis et mysterii Paschalis nobis communicant primitias.

Proprium sanctorum in anno liturgico

1172 « In hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, sancta Ecclesia beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat cum gaudio contemplatur ». 113

1173 Cum Ecclesia, in circulo annuo, martyres aliosque sanctos commemorat, « praedicat Paschale mysterium » in illis viris et mulieribus « cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit, omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia impetrat ». 114

Liturgia Horarum

1174 Christi mysterium, Eius Incarnatio Eiusque Pascha, quod in Eucharistia, praesertim in congregatione dominicali, celebramus, tempus uniuscuiusque diei penetrat et transfigurat per liturgiae Horarum celebrationem, per « Officium divinum ». 115 Hoc celebrationis officium apostolicis hortationibus « ad orandum sine intermissione » 116 fideliter obsequens, « ita est constitutum ut totus cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur ». 117 « Orationem publicam Ecclesiae » 118 constituit, in qua fideles (clerici, religiosi et laici) regale exercent baptizatorum sacerdotium. Liturgia Horarum, « forma probata » ab Ecclesia cum celebratur, « vere vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum Ipsius corpore ad Patrem ». 119

1175 Liturgia Horarum est destinata ut totius populi Dei fiat oratio. In ea enim Ipse Christus « sacerdotale munus per ipsam Suam Ecclesiam pergit » 120 exercere; unusquisque, secundum suum munus in Ecclesia proprium et vitae suae adiuncta, in ea participat: sacerdotes quia, quatenus ministerio pastorali addicti, vocati sunt ut in oratione et ministerio verbi assidui permaneant; 121 religiosi et religiosae propter suae vitae consecratae charisma; 122 omnes fideles secundum suam possibilitatem. « Curent animarum Pastores ut Horae praecipuae, praesertim Vesperae, diebus Dominicis et festis sollemnioribus, in ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque solus ». 123

1176 Liturgiam Horarum celebrare exigit non solum vocem cordi concordare oranti, sed etiam « liturgicam et biblicam praecipue psalmorum institutionem sibi uberiorem » 124 comparare.

1177 Hymni et litaniae Orationis Horarum precationem psalmorum in tempus inserunt Ecclesiae, symbolismum exprimentes momenti diei, temporis liturgici vel festivitatis celebratae. Praeterea lectio Verbi Dei in singulis Horis (cum responsoriis vel tropariis quae illam consequuntur) et, quibusdam in Horis, lectiones Patrum et magistrorum spiritualium sensum mysterii celebrati profundius revelant, psalmorum adiuvant intelligentiam et ad orationem praeparant silentiosam. Lectio divina, in qua Verbum Dei legitur et meditatione consideratur ut ipsum efficiatur oratio, in celebratione liturgica sic etiam radicatur.

1178 Liturgia Horarum, quae quasi celebrationis eucharisticae est productio, non excludit, sed tamquam complementum postulat diversas populi Dei devotiones, praesertim adorationem et cultum Sanctissimi Sacramenti.

IV. Ubi celebrandum?

1179 Cultus Novi Foederis « in Spiritu et veritate » (Io 4,24) loco unico non vinculatur. Tota terra est sancta et filiis hominum concredita. Primaria ratione cum fideles in eodem congregantur loco, sunt « lapides vivi », collecti ut « domus spiritalis » aedificetur (1 Pe 2,5). Corpus Christi resuscitati templum est spirituale, ex quo aquae vivae fluit fons. Christo per Spiritum Sanctum incorporati, « templum Dei vivi » (2 Cor 6,16) ipsi nos sumus.

1180 Cum libertatis religiosae non impeditur exercitium, 125 christiani aedificia construunt cultui divino destinata. Hae visibiles ecclesiae non sunt simplices loci congressionis, sed Ecclesiam significant et manifestant tali loco viventem, commorationem Dei cum hominibus in Christo reconciliatis et unitis.

1181 « Domus orationis in qua sanctissima Eucharistia celebratur et servatur, fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet ». 126 In hac « domo Dei », signorum, quae illam constituunt, veritas et harmonia debent Christum manifestare qui in hoc loco praesens est et operatur: 127

1182 Novi Foederis altare crux est Domini, 128 ex qua sacramenta mysterii Paschalis promanant. Super altare, quod ecclesiae est centrum, sub signis sacramentalibus Sacrificium crucis fit praesens. Id etiam Domini est Mensa, ad quam populus Dei invitatur. 129 In quibusdam liturgiis orientalibus, altare symbolum est etiam sepulcri (Christus vere est mortuus et vere resuscitatus).

1183 Tabernaculum debet « in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis » 130 collocari. Tabernaculi eucharistici nobilitas, dispositio et securitas 131 adorationem Domini realiter in Sanctissimo altaris Sacramento praesentis fovere debent.

Sanctum chrisma (myron), cuius unctio signum sacramentale est sigilli doni Spiritus Sancti, more traditionali conservatur et honoratur in tuto sanctuarii loco. Ibi oleum catechumenorum et infirmorum potest includi.

1184 Sedes Episcopi (cathedra) vel presbyteri « debet munus eius praesidendi coetui atque orationem dirigendi significare ». 132

Ambo: « Dignitas Verbi Dei requirit ut in ecclesia locus congruus exsistat e quo annuntietur et ad quem, inter liturgiam verbi, attentio fidelium sponte convertatur ». 133

1185 Congregatio populi Dei a Baptismate incipit; ecclesia igitur debet locum habere pro celebratione Baptismatis (baptisterium) et memoriam promissionum Baptismi promovere (aqua benedicta).

Renovatio vitae baptismalis paenitentiam exigit. Ecclesia paenitentiae expressioni et veniae receptioni obsequi debet, id quod aptum ad paenitentes recipiendos postulat locum.

Ecclesia etiam spatium esse debet quod ad recollectionem et ad orationem invitat silentiosam quae magnam Eucharistiae precem protrahit et interiorem reddit.

1186 Ecclesia denique significationem habet eschatologicam. Ad ingrediendum in domum Dei, necessarium est limen transgredi, quod symbolum est transitus e mundo vulnerato a peccato ad mundum vitae novae ad quem omnes vocantur homines. Ecclesia visibilis symbolum est domus paternae ad quam populus Dei progreditur et in qua Pater « absterget omnem lacrimam ab oculis eorum » (Apc 21,4). Hac de causa, ecclesia etiam domus est omnium filiorum Dei, ample aperta et receptatrix.

Compendium

1187 Liturgia opus est totius Christi, Capitis et corporis. Summus Sacerdos noster eam incessanter in liturgia caelesti celebrat, cum sancta Dei Genetrice, Apostolis, omnibus sanctis et multitudine hominum qui iam Regnum sunt ingressi.

1188 In celebratione liturgica, tota congregatio « liturgus » est, unusquisque secundum munus suum. Sacerdotium baptismale illud est totius corporis Christi. Sed quidam fideles ab Ordinis sacramento sunt ordinati ut Christum tamquam Caput corporis repraesentent.

1189 Celebratio liturgica signa implicat et symbola quae ad creationem (lumen, aqua, ignis), ad vitam humanam (lavare, ungere, panem frangere) et ad historiam referuntur salutis (Paschatis ritus). Haec elementa cosmica, hi ritus humani, hi Dei memoriales gestus, inserta in mundo fidei et a virtute Spiritus Sancti assumpta, portatoria fiunt salvatricis et sanctificatricis actionis Christi.

1190 Liturgia verbi pars integralis est celebrationis. Sensus celebrationis exprimitur Dei Verbo, quod annuntiatur, et fidei obligatione quae ei respondet.

1191 Cantus et musica in stricta sunt connexione cum actione liturgica. Criteria pro bono eius usu sunt: pulchritudo orationem exprimens, unanimis participatio congregationis et indoles sacra celebrationis.

1192 Sanctae imagines, in nostris ecclesiis in nostrisque domibus praesentes, ad nostram fidem in mysterium Christi destinantur suscitandam et nutriendam. Per Christi Eiusque operum salutis iconem, Ipsum adoramus. Per sanctae Dei Genetricis, angelorum et sanctorum imagines sanctas, personas veneramur quae in illis repraesentantur.

1193 Dominica, « Dies Domini », praecipua est dies pro Eucharistiae celebratione quia Resurrectionis est dies. Per excellentiam dies est liturgicae congregationis, dies familiae christianae, dies laetitiae et requiei a labore. Est « fundamentum et nucleus totius anni liturgici ». 134

1194 Ecclesia « totum [...] Christi mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et Adventus Domini ». 135

1195 Ecclesia terrestris sanctos statutis anni liturgici diebus commemorans, imprimis sanctam Dei Genetricem, deinde Apostolos, martyres et alios sanctos, se liturgiae caelesti unitam manifestat; ipsa Christum glorificat propter salutem ab Eo in Eius membris glorificatis adimpletam; eorum exemplum ipsam stimulat in eius via ad Patrem.

1196 Fideles qui liturgiam Horarum celebrant, Christo uniuntur nostro Summo Sacerdoti, per psalmorum precationem, meditationem Verbi Dei, cantica et benedictiones, ut Eius incessabili et universali consocientur orationi, quae Patrem glorificat et Spiritus Sancti donum super mundum implorat universum.

1197 Christus verum Templum est Dei, « locus ubi Eius habitat gloria »; per gratiam Dei, christiani efficiuntur, et ipsi, templa Spiritus Sancti, lapides vivi, ex quibus Ecclesia aedificatur.

1198 Ecclesia, in sua terrestri condicione, locis eget in quibus communitas congregari possit: nostris visibilibus ecclesiis, locis sanctis, imaginibus sanctae Civitatis seu caelestis Ierusalem, ad quam peregrini pergimus.

1199 In his ecclesiis cultum publicum celebrat Ecclesia ad gloriam Sanctissimae Trinitatis, Verbum Dei audit et Eius canit laudes, suam orationem ascendere facit et Christi sacramentaliter praesentis in medio congregationis Sacrificium offert. Hae ecclesiae recollectionis et orationis personalis etiam sunt loci.


(64) Cf Apc 4,2.

(65) Cf Ez 1,26-28.

(66) Cf Io 1,29.

(67) Cf Heb 4,14-15; 10,19-21; etc.

(68) Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western (Oxford 1896) p. 378 (PG 63, 913).

(69) Cf Io 4,10-14; Apc 21,6.

(70) Cf Apc 4-5; Is 6,2-3.

(71) Cf Apc 7,1-8; 14,1.

(72) Cf Apc 12.

(73) Cf Apc 21,9.

(74) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26: AAS 56 (1964) 107.

(75) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 27: AAS 56 (1964) 107.

(76) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(77) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14; Ibid., 34: AAS 57 (1965) 40; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 991-992.

(78) Cf 1 Pe 2,4-5.

(79) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 14: AAS 56 (1964) 104.

(80) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 992; Ibid., 15: AAS 58 (1966) 1014.

(81) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 29: AAS 56 (1964) 107.

(82) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 28: AAS 56 (1964) 107.

(83) Cf Sap 13,1; Rom 1,19-20; Act 14,17.

(84) Cf Lc 8,10.

(85) Cf Io 9,6; Mc 7,33-35; 8,22-25.

(86) Cf Lc 9,31; 22,7-20.

(87) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 112: AAS 56 (1964) 128.

(88) Cf Col 3,16-17.

(89) Cf Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 72, 1: CCL 39, 986 (PL 36, 914).

(90) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 112: AAS 56 (1964) 128.

(91) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 112: AAS 56 (1964) 128.

(92) Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 6, 14: CCL 27, 141 (PL 32, 769-770).

(93) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 119: AAS 56 (1964) 129-130.

(94) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 118: AAS 56 (1964) 129.

(95) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 121: AAS 56 (1964) 130.

(96) Sanctus Iohannes Damascenus, De sacris imaginibus oratio, 1, 16: PTS 17, 89 et 92 (PG 94, 1245 et 1248).

(97) Concilium Nicaenum II (anno 787), Terminus: COD p. 135.

(98) Cf Rom 8,29; 1 Io 3,2.

(99) Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS 600.

(100) Sanctus Iohannes Damascenus, De sacris imaginibus oratio 1, 47: PTS 17, 151 (PG 94, 1268).

(101) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 102: AAS 56 (1964) 125.

(102) Cf Mt 6,11.

(103) Cf Heb 3,7–4,11; Ps 95,8.

(104) Pseudo-Hippolytus Romanus, In sanctum Pascha, 1, 1-2: Studia patristica mediolanensia 15, 230-232 (PG 59, 755).

(105) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.

(106) Cf Matutinum in die Paschatis ritus Byzantini, Oda 9, troparium: A,<J0i@FJVD4@< (Romae 1884) p. 11.

(107) Cf Io 21,12; Lc 24,30.

(108) Sanctus Hieronymus, In die Dominica Paschae homilia: CCL 78, 550 (PL 30, 218-219).

(109) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.

(110) Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. 6 (Mossul 1886) p. 193b.

(111) Cf Lc 4,19.

(112) Sanctus Athanasius Alexandrinus, Epistula festivalis, 1 (anno 329), 10: PG 26, 1366.

(113) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 103: AAS 56 (1964) 125.

(114) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 104: AAS 56 (1964) 126; cf Ibid., 108: AAS 56 (1964) 126 et Ibid., 111: AAS 56 (1964) 127.

(115) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, IV, 83-101: AAS 56 (1984) 121-125.

(116) Cf 1 Thess 5,15; Eph 6,18.

(117) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS 56 (1964) 121.

(118) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS 56 (1964) 124.

(119) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 84: AAS 56 (1964) 121.

(120) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 83: AAS 56 (1964) 121.

(121) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 86: AAS 56 (1964) 121; Ibid., 96: AAS 56 (1964) 123; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 998.

(122) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 98: AAS 56 (1964) 124.

(123) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 100: AAS 56 (1964) 124.

(124) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 90: AAS 56 (1964) 122.

(125) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 4: AAS 58 (1966) 932-933.

(126) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 998; cf Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 122-127: AAS 56 (1964) 130-132.

(127) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 100-101.

(128) Cf Heb 13,10.

(129) Cf Institutio generalis Missalis Romani, 259: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 75.

(130) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 771.

(131) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 128: AAS 56 (1964) 132.

(132) Institutio generalis Missalis Romani, 271: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 77.

(133) Institutio generalis Missalis Romani, 272: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 77.

(134) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.

(135) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 102: AAS 56 (1964) 125.

                                            

top