The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO PRIMA
OECONOMIA SACRAMENTALIS

CAPUT SECUNDUM 
SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS

ARTICULUS 2 
DIVERSITAS LITURGICA ET UNITAS MYSTERII

Traditiones liturgicae et catholicitas Ecclesiae

1200 Idem mysterium Paschale ubique celebrant Ecclesiae Dei, a prima Hierosolymorum communitate usque ad Parusiam, fidei apostolicae fideles. Mysterium in liturgia celebratum unum est, sed formae eius celebrationis sunt diversae.

1201 Inscrutabiles mysterii Christi tales sunt divitiae ut nulla traditio liturgica possit eius expressionem exhaurire. Historia ortus et progressionis horum rituum mirabilem testatur complementaritatem. Cum Ecclesiae has traditiones liturgicas in fidei et sacramentorum fidei communione duxerunt in vitam, mutuo se locupletaverunt et creverunt in fidelitate Traditioni et communi totius Ecclesiae missioni. 136

1202 Diversae traditiones liturgicae propter ipsam Ecclesiae missionem sunt ortae. Ecclesiae eiusdem geographici et culturalis spatii pervenerunt ad mysterium Christi per expressiones peculiares, culturaliter proprias, celebrandum: in traditione depositi fidei , 137 in liturgico symbolismo, in fraternae communionis organizatione, in theologica mysteriorum intelligentia et in sanctitatis typis. Sic Christus, omnium populorum Lux et Salus, in liturgica cuiusdam Ecclesiae vita, populo et culturae manifestatur ad quos illa missa et in quibus radicata est. Ecclesia est catholica: in suam unitatem omnes veras culturarum divitias, potest, eas purificans, colligere. 138

1203 Traditiones liturgicae seu ritus nunc usitati in Ecclesia sunt ritus latinus (praecipue ritus Romanus, sed etiam ritus quarumdam localium Ecclesiarum, sicut ritus Ambrosianus, vel quorumdam ordinum religiosorum) et ritus Byzantinus, Alexandrinus seu Copticus, Syriacus, Armenius, Maronita et Chaldaeus. Traditioni [...] fideliter obsequens, sacrosanctum Concilium declarat sanctam Matrem Ecclesiam omnes ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere, eosque in posterum servari et omnimodo foveri velle . 139

Liturgia et culturae

1204 Liturgiae celebratio debet igitur diversorum populorum correspondere indoli atque culturae. 140 Ut mysterium Christi ad oboedientiam fidei in cunctis gentibus patefiat (Rom 16,26), in omnibus culturis annuntiari, celebrari et in vitam duci debet ita ut hae ab illo non aboleantur, sed redimantur et perficiantur. 141 Multitudo filiorum Dei cum eorum humana propria cultura et per illam, a Christo assumptam et transfiguratam, accessum habet ad Patrem, ad Ipsum in uno Spiritu glorificandum.

1205 Consideretur oportet in liturgia, et praesertim in sacramentorum liturgia, partem immutabilem inesse, utpote divinitus instituta, cuius Ecclesia est custos, et partes quae mutari possunt, quas ipsa potest et interdum debet ad culturas componere populorum recens evangelizatorum . 142

1206 Varietas liturgica fons auctus esse potest, sed etiam contentiones suscitare, inscitias invicem et etiam schismata. Patet hac in re varietatem non debere unitati nocere, nec exprimi posse nisi per fidelitatem erga fidem communem, erga signa sacramentalia, quae Ecclesia a Christo accepit, atque erga hierarchicam communionem. Accommodatio ad culturas cordis conversionem exigit et, si necesse sit, etiam intermissionem consuetudinum avitarum cum fide catholica insociabilium . 143

Compendium

1207 Oportet ut liturgiae celebratio ad se in cultura populi tendat exprimendam ubi Ecclesia invenitur, quin se illi submittat. Ex alia vero parte, liturgia ipsa est culturarum generatrix et efformatrix.

1208 Diversae liturgicae traditiones, seu ritus, legitime agnitae, quatenus idem Christi mysterium significant et communicant, Ecclesiae manifestant catholicitatem.

1209 Criterium, quod unitatem in traditionum liturgicarum tuetur pluriformitate, est Traditioni apostolicae fidelitas, id est: communio in fide et sacramentis ab Apostolis receptis, quae quidem communio a successione apostolica significatur et in tuto ponitur.


(136) Cf Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 63-64: AAS 68 (1976) 53-55.

(137) Cf 2 Tim 1,14.

(138) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 28-29; Id., Decr. Unitatis redintegratio, 4: AAS 57 (1964) 95.

(139) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 4: AAS 56 (1964) 98.

(140) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 37-40: AAS 56 (1964) 110-111.

(141) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 53: AAS 71 (1979) 1319-1321.

(142) Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus, 16: AAS 81 (1989) 912-913; cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 21: AAS 56 (1964) 105-106.

(143) Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus, 16: AAS 81 (1989) 913.

                   

top