 |

PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE
SACRAMENTA
1210 Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et
numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia,
Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque
magni ponderis momenta in christiani vita attingunt: ipsa vitae fidei
christianorum originem et augmentum, sanationem praebent atque missionem. In hoc
quaedam habetur similitudo inter vitae naturalis gressus illosque vitae
spiritualis. 144
1211 Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur
sacramenta initiationis christianae (caput primum), deinde sacramenta
sanationis (caput secundum), tandem sacramenta quae in servitium sunt
communionis et missionis fidelium (caput tertium). Hic utique ordo unicus
possibilis non est, sed perspicere permittit sacramenta quemdam efformare
organismum in quo unumquodque particulare sacramentum suum habet locum vitalem.
In hoc organismo Eucharistia locum obtinet singularem quatenus « sacramentorum
sacramentum »: « Omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum
sicut ad finem ». 145
(144) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa
theologiae, III, q. 65, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 56-57.
(145) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae,
III, q. 65, a. 3, c: Ed. Leon. 12, 60.
|