The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT PRIMUM 
INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA
 

1212 Per initiationis christianae sacramenta, Baptismum, Confirmationem et Eucharistiam, omnis vitae christianae ponuntur fundamenta. Divinae consortium naturae, quo homines per Christi gratiam donantur, similitudinem quandam prae se fert ortus vitae naturalis, eius incrementi et alimonii. Etenim Baptismo renati fideles Confirmationis sacramento roborantur ac tandem in Eucharistia cibo vitae aeternae vegetantur, ita ut hisce initiationis christianae sacramentis thesauros vitae divinae magis magisque percipiant atque ad perfectionem caritatis progrediantur . 146


(146) Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 657; cf Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda 1-2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 7.

                                                      

top