The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT SECUNDUM 
SACRAMENTA SANATIONIS
 

1420 Per initiationis christianae sacramenta, homo vitam Christi recipit novam. Hanc autem vitam in vasis fictilibus (2 Cor 4,7) gestamus. Nunc ea adhuc abscondita est cum Christo in Deo (Col 3,3). Adhuc sumus in terrestri domo nostra,1 dolori, aegritudini et morti submissa. Haec nova filii Dei vita potest debilitari et etiam amitti per peccatum.

1421 Dominus Iesus Christus, medicus nostrarum animarum nostrorumque corporum, qui paralytico peccata remisit et salutem reddidit corporis,2 voluit Ecclesiam Suam, Spiritus Sancti virtute, Eius opus sanationis prosequi et salutis, etiam relate ad sua propria membra. Hic est duorum sacramentorum sanationis scopus: sacramenti Poenitentiae et Unctionis infirmorum.


(1) Cf 2 Cor 5,1.

(2) Cf Mc 2,1-12.

                                               

top