The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT TERTIUM
SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS

1533 Baptismus, Confirmatio et Eucharistia sacramenta sunt christianae initiationis. Ipsa vocationem fundant communem omnium discipulorum Christi, vocationem ad sanctitatem et ad missionem evangelizationis mundi. Gratias conferunt necessarias ad vitam secundum Spiritum in hac peregrinorum vita qui procedunt versus patriam.

1534 Duo alia sacramenta, Ordo et Matrimonium, ad aliorum ordinantur salutem. Etiam ad salutem conferunt personalem, sed id efficiunt per aliorum servitium. Missionem particularem conferunt in Ecclesia et aedificationi inserviunt populi Dei.

1535 In his sacramentis, illi qui iam Baptismo et Confirmatione sunt consecrati 138 ad commune omnium fidelium sacerdotium, possunt consecrationes accipere particulares. Illi qui sacramentum Ordinis recipiunt, consecrantur ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam 139 in nomine Christi. Iuxta suam condicionem, coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur . 140


(138) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(139) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.

(140) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1068.

           

top