The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT TERTIUM
SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS

ARTICULUS 7 
SACRAMENTUM MATRIMONII

1601 Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est . 230

I. Matrimonium in consilio Dei

1602 Sacra Scriptura creatione viri et mulieris ad imaginem et similitudinem Dei incipit 231 et visione nuptiarum Agni (Apc 19,9) 232 concluditur. Ab initio usque ad finem, Scriptura de Matrimonio atque de eius loquitur mysterio, de eius institutione et de sensu quem Deus illi dedit, de eius origine et fine, de eius diversis adimpletionibus per decursum historiae salutis, de eius difficultatibus e peccato ortis et de eius renovatione in Domino (1 Cor 7,39), in Novo Christi et Ecclesiae Foedere. 233

Matrimonium in creationis ordine

1603 Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita [est] suisque legibus instructa [...]. Ipse [...] Deus est auctor matrimonii . 234 Vocatio ad matrimonium in ipsa natura viri et mulieris est inscripta, quales e manu Creatoris orti sunt. Matrimonium institutio mere humana non est, non obstantibus variationibus non paucis quas ipsum passum est per saeculorum decursum in diversis culturis, structuris socialibus et spiritualibus habitibus. Hae diversitates efficere non debent ut lineamenta communia et permanentia oblivioni mandentur. Licet non ubique huius institutionis dignitas eadem claritate illucescat, 235 in omnibus tamen culturis quidam de magnitudine unionis matrimonialis est sensus. Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur . 236

1604 Deus qui hominem ex amore creavit, eum etiam vocavit ad amorem, qui fundamentalis et innata omnis humanae personae est vocatio. Homo etenim ad imaginem et similitudinem Dei est creatus 237 qui Ipse Caritas est (1 Io 4,8.16). Cum Deus eum virum et mulierem creaverit, eorum mutuus amor imago fit amoris absoluti et indefectibilis quo Deus amat hominem. Hic est bonus, immo valde bonus, ante Creatoris oculos. 238 Et hic amor, quem Deus benedicit, destinatur ut fecundus sit atque ut in opere communi custodiae creationis deducatur in rem: Benedixitque illis Deus et ait illis: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam" (Gn 1,28).

1605 Virum et mulierem alterum pro altero creatos esse sacra asserit Scriptura: Non est bonum esse hominem solum (Gn 2,18). Mulier, caro de carne eius, 239 id est, ei par, ei omnino proxima, illi a Deo donatur tamquam adiutorium , 240 Deum sic repraesentans, a quo nostrum est auxilium. 241 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam (Gn 2,24). Ipse Dominus ostendit hoc significare unitatem utriusque vitae indefectibilem, in memoriam revocans quale ab initio fuerit Creatoris consilium: 242 Itaque iam non sunt duo sed una caro (Mt 19,6).

Matrimonium sub peccati regimine

1606 Omnis homo circa se et in se ipso mali habet experientiam. Haec experientia in relationibus etiam percipitur inter virum et mulierem. Omni tempore, eorum unionem discordia, dominationis spiritus, infidelitas, invidia et conflictus minantur qui usque ad odium et rupturam possunt pervenire. Haec inordinatio modo plus minusve acuto manifestari potest atque plus minusve potest superari secundum culturas, aetates, individua, sed indolem universalem videtur certo habere.

1607 Secundum fidem, haec inordinatio, quam modo doloroso percipimus, e viri et mulieris non provenit natura neque ex natura relationum eorum, sed ex peccato. Primum peccatum, abruptio a Deo, tamquam primam habet consequentiam abruptionem originalis communionis viri et mulieris. Eorum necessitudines mutuis detorquentur obiurgationibus; 243 eorum mutua attractio, proprium Creatoris donum, 244 in dominationis et cupiditatis mutatur relationes; 245 pulchra vocatio viri et mulieris ut fecundi sint, multiplicentur et terram subiiciant, 246 poenis gravatur partus et laboris ad panem obtinendum. 247

1608 Creationis tamen subsistit ordo, quamquam graviter perturbatus. Ad vulnera peccati sananda, vir et mulier egent adiutorio gratiae quam Deus, in Sua infinita misericordia, nunquam eis recusavit. 248 Sine hoc adiumento, vir et mulier pervenire non possunt ad vitarum suarum efficiendam unionem, ad quam ab initio Deus eos creavit.

Matrimonium sub Legis paedagogia

1609 Deus in Sua misericordia hominem peccatorem non dereliquit. Poenae quae peccatum sunt secutae, dolores partus, 249 labor in sudore vultus tui (Gn 3,19) remedia etiam constituunt quae peccati minuunt damna. Post lapsum, matrimonium adiuvat ad superandum recessum in se ipsum, egoismum , sui amorem, conquisitionem propriae voluptatis, atque ad se alteri aperiendum, ad mutuum adiutorium, ad sui donum.

1610 Conscientia moralis relate ad matrimonii unitatem et indissolubilitatem sub Legis veteris paedagogia est aucta. Patriarcharum et regum polygamia nondum expresse reiicitur. Tamen Lex Moysi tradita tendit ad mulierem contra arbitrium dominatus viri defendendam, quamvis et ipsa etiam secum ferat, iuxta Domini verbum, vestigia duritiae cordis viri, propter quam Moyses mulieris permisit repudium. 250

1611 Prophetae, Foedus Dei cum Israel sub coniugalis amoris exclusivi et fidelis perspicientes imagine, 251 populi electi praeparaverunt conscientiam ad profundiorem unicitatis et indissolubilitatis matrimonii intelligentiam. 252 Libri Ruth atque Thobis testimonia commoventia praebent de alto matrimonii sensu, de fidelitate et teneritudine coniugum. Traditio in Cantico Canticorum expressionem semper vidit singularem amoris humani, quatenus hic repercussio est amoris Dei, amoris qui fortis est ut mors et quem aquae multae non potuerunt exstinguere (Ct 8,6-7).

Matrimonium in Domino

1612 Nuptiale Foedus inter Deum et Eius populum Israel Novum et aeternum praeparaverat Foedus, in quo Filius Dei, Se incarnans Suamque donans vitam, totum genus humanum ab Ipso salvatum quodammodo Sibi coniunxit, 253 sic nuptias Agni praeparans. 254

1613 Iesus, in Suae vitae publicae limine, Suum primum signum ob matris Suae petitionem in quodam matrimonii festo est operatus. 255 Ecclesia magni fecit Iesu praesentiam in nuptiis Canae. Ibi confirmationem perspicit bonitatis matrimonii ibique annuntiari matrimonium exinde signum efficax praesentiae Christi esse futurum.

1614 Iesus, in praedicatione Sua, sine ambiguitate docuit originalem sensum unionis viri et mulieris, qualem ab initio eam voluit Creator: permissio, a Moyse concessa, propriam repudiandi uxorem, cordis duritiae erat concessio; 256 matrimonialis viri et mulieris coniunctio indissolubilis est: Deus Ipse eam perfecit: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet (Mt 19,6).

1615 Haec haud ambigua in vinculi matrimonialis indissolubilitate instantia perplexitatem inducere potuit et quasi exigentia videri quae effici nequit. 257 Tamen Iesus coniugibus non imposuit pondus quod ferri non possit et nimis grave, 258 Lege Moysis onerosius. Veniens ad initialem creationis ordinem, peccato perturbatum, restaurandum, Ipse vim praebet et gratiam ad vivendum in matrimonio secundum novam Regni Dei rationem. Coniuges, Christum sequentes, sibi ipsis abrenuntiantes, suam crucem super se tollentes, 259 capere 260 poterunt originalem matrimonii sensum et cum Christi adiutorio vivere iuxta illum. Haec Matrimonii christiani gratia fructus est crucis Christi, quae totius vitae christianae est fons.

1616 Apostolus Paulus hoc praebet intelligendum dicens: Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret (Eph 5,25-26), statim adiungens: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una". Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! (Eph 5,31-32).

1617 Tota vita christiana signum amoris sponsalis fert Christi et Ecclesiae. Iam Baptismus, in populum Dei ingressus, mysterium est nuptiale: est quasi nuptiarum lavacrum 261 quod nuptiarum praecedit convivium, Eucharistiam. Matrimonium christianum, e parte sua, signum fit efficax, sacramentum Foederis Christi et Ecclesiae. Quia eius significat et communicat gratiam, Matrimonium inter baptizatos verum est Novi Foederis sacramentum. 262

Virginitas propter Regnum

1618 Christus totius vitae christianae est centrum. Vinculum cum Ipso primum locum obtinet relate ad omnia alia vincula familiaria vel socialia. 263 Ab Ecclesiae initio, viri exstiterunt et mulieres qui magno matrimonii abrenuntiaverunt bono ut Agnum sequerentur quocumque iret, 264 ut de rebus Domini haberent curam, ut Ei studerent placere, 265 ut irent obviam Sponso qui venit. 266 Ipse Christus quosdam invitavit ut Eum in hoc sequerentur vitae genere, cuius Ipse permanet exemplar:

Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter Regnum caelorum. Qui potest capere, capiat (Mt 19,12).

1619 Virginitas propter Regnum caelorum est gratiae baptismalis explicatio, signum potens praeeminentiae vinculi cum Christo atque ardentis exspectationis reditus Eius, signum quod etiam revocat in memoriam matrimonium realitatem esse praesentis saeculi quod praeterit. 267

1620 Utrumque, Matrimonii sacramentum et virginitas propter Regnum Dei, ab Ipso Domino provenit. Ipse illis significationem praebet et gratiam tribuit necessariam ad vivendum in eis secundum voluntatem Eius. 268 Virginitatis propter Regnum aestimatio 269 et christiana Matrimonii significatio inseparabiles sunt et sibi mutuo favent:

Qui matrimonium damnat, is virginitatis etiam gloriam carpit; qui laudat, is virginitatem admirabiliorem [...] reddit. Nam quod deterioris comparatione bonum videtur, id haud sane admodum bonum est; quod autem omnium sententia bonis melius, id excellens bonum est . 270

II. Matrimonii celebratio

1621 In ritu latino, Matrimonii celebratio inter duos fideles catholicos plerumque intra sanctam Missam fit propter omnium sacramentorum vinculum cum Paschali Christi mysterio. 271 In Eucharistia memoriale efficitur Novi Foederis, in quo Christus Se Ecclesiae Sponsae Suae dilectae in perpetuum coniunxit pro qua Seipsum tradidit. 272 Oportet igitur sponsos suum sigillare consensum ad se mutuo donandos vitarum suarum oblatione, illum coniungentes cum Christi oblatione pro Eius Ecclesia praesenti effecta in Sacrificio eucharistico, et Eucharistiam accipientes, ut, idem corpus et eumdem sanguinem Christi communicantes, unum corpus efforment in Christo. 273

1622 Ut sacramentalis actio sanctificationis, Matrimonii celebratio liturgiae [...] illigata oportet per se sit valida, digna, frugifera . 274 Oportet igitur ut futuri sponsi se ad sui Matrimonii celebrationem disponantur, Poenitentiae recipientes sacramentum.

1623 Secundum traditionem latinam, sponsi, tamquam ministri gratiae Christi, sibi mutuo Matrimonii conferunt sacramentum, suum consensum coram Ecclesia significantes. In traditionibus Ecclesiarum Orientalium, sacerdotes Episcopi vel presbyteri testes sunt consensus mutuo ab sponsis praestiti, 275 sed etiam eorum benedictio ad validitatem sacramenti est necessaria. 276

1624 Diversae liturgiae divites sunt in precibus benedictionis et Epiclesis quae a Deo Eius postulant gratiam et super novos coniuges benedictionem, speciatim super sponsam. In huius sacramenti Epiclesi, coniuges Spiritum Sanctum accipiunt tamquam communionem amoris Christi et Ecclesiae. 277 Ipse eorum foederis est sigillum, fons semper oblatus eorum amoris, vis qua eorum renovabitur fidelitas.

III. Consensus matrimonialis

1625 In foedere matrimoniali primas agentes partes sunt vir et mulier, baptizati, liberi ad matrimonium contrahendum et qui suum consensum libere exprimunt. Liberum esse significat:

coactiones non subire;
legis naturalis vel ecclesiasticae non habere impedimentum.

1626 Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod matrimonium facit . 278 Si consensus deest, matrimonium non habetur.

1627 Consensus consistit in actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt . 279 Ego accipio te in uxorem meam... ; Ego accipio te in maritum meum... . 280 Hic consensus qui sponsos coniungit inter se, suam invenit consummationem in eo quod uterque una caro fit. 281

1628 Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber. 282 Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere. 283 Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.

1629 Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum 284) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare nullitatem Matrimonii , id est, Matrimonium nunquam exstitisse. In hoc casu, contrahentes liberi sunt ad nuptias ineundas, sed naturalibus tenentur obligationibus ex unione praecedenti. 285

1630 Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.

1631 Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium. 286 Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt:

Matrimonium sacramentale actus est liturgicus. Exinde convenit illud in publica Ecclesiae celebrari liturgia;
Matrimonium in ordinem introducit ecclesialem, iura gignit et obligationes in Ecclesia inter coniuges et relate ad filios;
quia Matrimonium status vitae est in Ecclesia, necessarium est certitudinem haberi de matrimonio (unde obligatio ut habeantur testes);
indoles publica consensus hunc protegit, postquam praestitus est, et adiuvat ut fidelitas erga eum servetur.

1632 Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti.

Exemplum et instructio a parentibus et a familiis donata huius praeparationis praeclara permanent via.

Munus Pastorum et communitatis christianae quatenus familiae Dei necessarium est ad valores humanos et christianos matrimonii et familiae tradendos, 287 eo magis quod nostris temporibus plures iuvenes experientiam norunt familiarum dissociatarum quae amplius hanc initiationem sufficienter non praestant:

Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint . 288

Matrimonia mixta et disparitas cultus

1633 In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) maiorem adhuc postulat circumspectionem.

1634 Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat erga Christum fidelitate. Sed difficultates matrimoniorum mixtorum spernendae non sunt. Illae oriuntur ex eo quod christianorum separatio nondum superata est. Coniuges in periculo sunt ne, intra propriam domum, christianorum disiunctionem modo experiantur tragico. Disparitas cultus has difficultates potest graviores adhuc efficere. Diversitates relate ad fidem, ipsa matrimonii notio, sed etiam modi religiose cogitandi differentes, constituere possunt contentionum fontem in matrimonio, praesertim quoad filiorum educationem. Tunc quaedam potest praesentari tentatio: religiosa indifferentia.

1635 Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae. 289 In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium. 290 Haec permissio vel haec dispensatio supponunt utramque partem fines et proprietates essentiales Matrimonii cognoscere et non excludere; atque etiam partem catholicam obligationes confirmare, parti non catholicae communicatas ut eas ipsa cognoscat, servandi propriam fidem et praestandi Baptismum et educationem filiorum in Ecclesia catholica. 291

1636 Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant lumine. Talis actio eos etiam debet adiuvare, ut contentiones superent inter obligationes coniugum mutuas et quas erga suas communitates habent ecclesiales. Ea debet incrementum fovere illorum quae illis in fide sunt communia, et observantiam illorum quae eos separant.

1637 In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre (1 Cor 7,14). Pro coniuge christiano et pro Ecclesia magnum est gaudium, si haec sanctificatio ad liberam conducat alterius coniugis conversionem ad fidem christianam. 292 Sincerus amor coniugalis, humile et patiens virtutum familiarium exercitium et perseverans oratio coniugem non credentem possunt praeparare ad conversionis gratiam accipiendam.

IV. Effectus sacramenti Matrimonii

1638 Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur . 293

Vinculum matrimoniale

1639 Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur. 294 Ex eorum foedere, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate . 295 Sponsorum foedus in Dei cum hominibus inseritur Foedus: Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur . 296

1640 Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas est iam irrevocabilis et originem praebet foederi a Dei fidelitate praestito. Ad Ecclesiae non pertinet potestatem, se contra hanc sapientiae divinae dispositionem pronuntiare. 297

Gratia sacramenti Matrimonii

1641 Coniuges christiani in suo vitae statu et ordine proprium suum in populo Dei donum habent . 298 Haec gratia sacramenti Matrimonii propria ad perficiendum destinatur coniugum amorem, ad eorum unitatem indissolubilem roborandam. Illi hac gratia se invicem in vita coniugali necnon prolis susceptione et educatione ad sanctitatem adiuvant . 299

1642 Christus est huius gratiae fons. Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit . 300 Ipse cum eis manet, eis vim praebet ut Ipsum sequantur suam crucem super se sumentes, ut iterum post lapsus surgant, ut sibi mutuo indulgeant, ut alii aliorum portent onera, 301 ut sint subiecti invicem in timore Christi (Eph 5,21), et se mutuo ament amore supernaturali, tenero et fecundo. Ipse illis praebet, iam hic in terris, in gaudiis eorum amoris et eorum vitae familiaris, ut nuptiarum Agni praegustent convivium:

Unde vero sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? [...] Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi; nulla spiritus carnisve discretio, atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus est spiritus . 302

V. Amoris coniugalis bona et exigentiae

1643 Coniugalis amor secum infert universalitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et affectuum, desideria spiritus et voluntatis ; spectat ille ad unitatem quam maxime personalem, quae videlicet ultra communionem in una carne sola nihil aliud efficit nisi cor unum et animam unam; poscit vero indissolubilitatem ac fidelitatem extremae illius donationis mutuae et patet fecunditati. Paucis verbis de communibus agitur proprietatibus naturalis cuiuslibet amoris coniugalis, atqui nova cum significatione, quae non tantum purificat eas et confirmat, sed etiam tantopere extollit ut fiant declaratio bonorum proprie christianorum . 303

Matrimonii unitas et indissolubilitas

1644 Coniugum amor, sua ipsa natura, unitatem et indissolubilitatem exigit eorum communitatis personalis quae totam eorum amplectitur vitam: Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet (Mt 19,6). 304 Coniuges adiguntur ad crescendum continenter in communione sua per cotidianam fidelitatem erga matrimoniale promissum mutuae plenae donationis . 305 Haec humana communio confirmatur, purificatur et perficitur communione in Iesu Christo, a Matrimonii sacramento donata. Ipsa per fidei communis vitam et per Eucharistiam in communi receptam profundior fit.

1645 Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas Matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet . 306 Polygamia huic aequali dignitati est contraria atque coniugali amori qui unicus est et exclusivus. 307

Amoris coniugalis fidelitas

1646 Amor coniugalis, sua ipsa natura, inviolabilem a coniugibus exigit fidelitatem. Hoc ex eorum ipsorum consequitur dono quod sibi mutuo impertiunt coniuges. Amor definitivus esse vult. Ipse usque ad novam decisionem esse non potest. Haec intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent . 308

1647 Profundissimum motivum in fidelitate Dei ad Eius Foedus invenitur, Christi ad Ecclesiam. Per Matrimonii sacramentum, coniuges apti fiunt qui hanc repraesentent fidelitatem eamque testentur. Per sacramentum, indissolubilitas Matrimonii novum et profundiorem accipit sensum.

1648 Videri potest difficile, immo impossibile, se pro tota vita personae ligare humanae. Eo ipso maximi est momenti Bonum Nuntium proclamare: Deum nos amore definitivo amare et irrevocabili, coniuges hunc participare amorem qui eos ducit et sustinet, eosque per suam fidelitatem testes esse posse Dei fidelis amoris. Coniuges qui, cum Dei gratia, hoc dant testimonium, saepe in valde difficilibus condicionibus, gratitudinem communitatis ecclesialis merentur et fulcimentum. 309

1649 Condiciones tamen exstant in quibus matrimonialis cohabitatio, valde diversis e causis, practice impossibilis fit. In talibus casibus, Ecclesia physicam coniugum admittit separationem et finem cohabitationis. Coniuges maritus et uxor coram Deo esse non desinunt; liberi non sunt ad novam contrahendam unionem. In tali difficili condicione, reconciliatio, si possibilis sit, optima esset solutio. Communitas christiana vocatur ad has personas adiuvandas ut in sua condicione christiane vivant, in fidelitate ad sui matrimonii vinculum quod indissolubile permanet. 310

1650 Plures sunt catholici, in non paucis regionibus, qui, secundum leges civiles, ad divortium recurrunt et novam civilem contrahunt unionem. Ecclesia, propter fidelitatem ad Iesu Christi verbum ( Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur : Mc 10,11-12), tenet se non posse hanc novam unionem ut validam agnoscere, si primum matrimonium validum erat. Si divortio seiuncti novas civiliter inierunt nuptias, in condicione inveniuntur quae obiective Dei Legem transgreditur. Exinde ad eucharisticam Communionem accedere non possunt, dum haec condicio permaneat. Eadem ex causa, quasdam responsabilitates ecclesiales non possunt exercere. Reconciliatio per Poenitentiae sacramentum nonnisi illis concedi potest, quos poenitet, se Foederis signum et fidelitatis erga Christum esse transgressos, et se ad vivendum in completa continentia obligant.

1651 Relate ad christianos qui in hac condicione vivunt et qui saepe fidem servant et suos filios christiane exoptant educare, sacerdotes et tota communitas attentam ostendere debent sollicitudinem, ne illi se tamquam separatos ab Ecclesia considerent, cuius vitam ut baptizati possunt et debent participare:

Hortandi praeterea sunt ut Verbum Dei exaudiant, Sacrificio Missae intersint, preces fundere perseverent, opera caritatis necnon incepta communitatis pro iustitia adiuvent, filios in christiana fide instituant, spiritum et opera paenitentiae colant ut cotidie sic Dei gratiam implorent . 311

Mens ad fecunditatem aperta

1652 Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur : 312

Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: "non est bonum hominem esse solum" (Gn 2,18) et "qui hominem ab initio masculum et feminam... fecit" (Mt 19,4), volens ei participationem specialem quamdam in Suiipsius opere creativo communicare, viro et mulieri benedixit dicens: "crescite et multiplicamini" (Gn 1,28). Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat . 313

1653 Amoris coniugalis fecunditas ad vitae moralis, spiritualis et supernaturalis extenditur fructus quos parentes per educationem suis tradunt filiis. Parentes praecipui sunt et primi suorum filiorum educatores. 314 Hoc sensu, fundamentale matrimonii et familiae officium est in vitae esse ministerium. 315

1654 Coniuges quibus Deus habere filios non concessit, possunt tamen vitam coniugalem degere plenam sensu sub ratione humana et christiana. Eorum matrimonium potest caritatis, acceptionis et sacrificii fecunditate elucescere.

VI. Ecclesia domestica

1655 Christus in sinu sanctae Familiae Ioseph et Mariae nasci et crescere voluit. Ecclesia aliud non est nisi familia Dei . Inde ab eius originibus, Ecclesiae nucleus saepe ex illis constabat qui cum tota domo sua effecti erant credentes. 316 Cum convertebantur, cupiebant totam domum suam etiam salvari. 317 Hae familiae, credentes effectae, parvae erant vitae christianae insulae in mundo non credenti.

1656 Nostris diebus, in mundo saepe fidei alieno et etiam hostili, familiae credentes maximi sunt momenti tamquam viventis et elucentis fidei foci. Hac de causa, Concilium Vaticanum II familiam, cum vetere quadam expressione, Ecclesiam domesticam appellat. 318 In familiae sinu, parentes sunt verbo et exemplo [...] pro filiis suis primi fidei praecones, et vocationem unicuique propriam, sacram vero peculiari cura, foveant oportet . 319

1657 Hic, modo praeclaro, sacerdotium baptismale exercetur patris familias, matris, filiorum, omnium familiae membrorum in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate . 320 Familia, hoc modo, prima schola vitae christianae et schola quaedam uberioris humanitatis est . 321 Ibi patientia et laetitia laboris, amor fraternus, indulgentia generosa, etiam iterata, et praecipue divinus per orationem et propriae vitae oblationem cultus discuntur.

1658 Oportet adhuc quasdam commemorare personas quae, propter condiciones concretas in quibus debent vivere et saepe quin id voluerint peculiariter cordi Iesu sunt proximae quaeque affectum et sollicitudinem Ecclesiae et praesertim Pastorum merentur diligentem: magnum personarum coelibum numerum. Plures ex illis sine familia humana manent, saepe propter paupertatis condiciones. Sunt quae in sua condicione vivunt secundum beatitudinum spiritum, Deo et proximo modo exemplari servientes. Omnibus illis portas aperire oportet familiarum, Ecclesiarum domesticarum , et magnae familiae quae est Ecclesia: Nemo hoc in mundo familia privatur: omnibus enim Ecclesia est domus atque familia, iis potissimum, qui "laborant et onerati sunt" (Mt 11,28) . 322

Compendium

1659 Sanctus Paulus dicit: Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [...]. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et Ecclesia! (Eph 5,25.32).

1660 Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se intimam vitae et amoris constituunt communitatem, a Creatore est fundatum et suis propriis legibus praeditum. Natura sua ad coniugum ordinatur bonum, sicut etiam ad filiorum generationem et educationem. Inter baptizatos ad sacramenti dignitatem a Christo Domino est evectum. 323

1661 Matrimonii sacramentum unionem Christi significat et Ecclesiae. Coniugibus confert gratiam sese amandi amore quo Christus Suam dilexit Ecclesiam; sic sacramenti gratia amorem coniugum perficit humanum, indissolubilem eorum confirmat unitatem eosque in via ad vitam aeternam sanctificat. 324

1662 Matrimonium consensu fundatur coniugum, id est, voluntate sese mutuo et definitive donandi ad vivendum in fidelis et fecundi amoris foedere.

1663 Quia matrimonium coniuges in publicum vitae statum stabilit in Ecclesia, oportet eius celebrationem publicam esse intra celebrationem liturgicam, coram sacerdote (vel Ecclesiae qualificato teste), testibus et fidelium congregatione.

1664 Unitas, indissolubilitas et mens ad fecunditatem aperta matrimonio sunt essentiales. Polygamia est matrimonii unitati repugnans; divortium id separat quod Deus coniunxit; fecunditatis reiectio vitam disiungit coniugalem ab eius praestantissimo dono , a filio. 325

1665 Novae nuptiae divortio seiunctorum, vivente coniuge legitimo, Dei consilium et Legem transgrediuntur quae Christus edocuit. Ipsi ab Ecclesia non sunt separati, sed ad Communionem eucharisticam non possunt accedere. Suam vitam christianam praecipue ducent, filios in fide educantes suos.

1666 Domus christiana locus est in quo filii primum fidei recipiunt nuntium. Propterea domus familiaris iure Ecclesia domestica appellatur, gratiae et orationis communitas, virtutum humanarum et caritatis christianae schola.


(230) CIC canon 1055, 1.

(231) Cf Gn 1,26-27.

(232) Cf Apc 19,7.

(233) Cf Eph 5,31-32.

(234) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067.

(235) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS 58 (1966) 1067.

(236) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS 58 (1966) 1067.

(237) Cf Gn 1,27.

(238) Cf Gn 1,31.

(239) Cf Gn 2,23.

(240) Cf Gn 2,18.

(241) Cf Ps 121,2.

(242) Cf Mt 19,4.

(243) Cf Gn 3,12.

(244) Cf Gn 2,22.

(245) Cf Gn 3,16.

(246) Cf Gn 1,28.

(247) Cf Gn 3,16-19.

(248) Cf Gn 3,21.

(249) Cf Gn 3,16.

(250) Cf Mt 19,8; Dt 24,1.

(251) Cf Os 1-3; Is 54; 62; Ier 2-3; 31; Ez 16; 23.

(252) Cf Mal 2,13-17.

(253) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(254) Cf Apc 19,7 et 9.

(255) Cf Io 2,1-11.

(256) Cf Mt 19,8.

(257) Cf Mt 19,10.

(258) Cf Mt 11,29-30.

(259) Cf Mc 8,34.

(260) Cf Mt 19,11.

(261) Cf Eph 5,26-27.

(262) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii: DS 1800; CIC canon 1055, 1.

(263) Cf Lc 14,26; Mc 10,28-31.

(264) Cf Apc 14,4.

(265) Cf 1 Cor 7,32.

(266) Cf Mt 25,6.

(267) Cf Mc 12,25; 1 Cor 7,31.

(268) Cf Mt 19,3-12.

(269) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48; Id., Decr. Perfectae caritatis, 12: AAS 58 (1966) 707; Id., Decr. Optatam totius, 10: AAS 58 (1966) 720-721.

(270) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De virginitate, 10, 1: SC 125, 122 (PG 48, 540); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 16: AAS 74 (1982) 98.

(271) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 61: AAS 56 (1964) 116-117.

(272) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 6: AAS 57 (1965) 9.

(273) Cf 1 Cor 10,17.

(274) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 67: AAS 74 (1982) 162.

(275) Cf CCEO canon 817.

(276) Cf CCEO canon 828.

(277) Cf Eph 5,32.

(278) CIC canon 1057, 1.

(279) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067; CIC canon 1057, 2.

(280) Ordo celebrandi Matrimonium, 62, Editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1991) p. 17.

(281) Cf Gn 2,24; Mc 10,8; Eph 5,31.

(282) Cf CIC canon 1103.

(283) Cf CIC canon 1057, 1.

(284) Cf CIC canones 1083-1108.

(285) Cf CIC canon 1071, 1, 3.

(286) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Decretum "Tametsi": DS 1813-1816; CIC canon 1108.

(287) Cf CIC canon 1063.

(288) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS 58 (1966) 1070.

(289) Cf CIC canon 1124.

(290) Cf CIC canon 1086.

(291) Cf CIC canon 1125.

(292) Cf 1 Cor 7,16.

(293) CIC canon 1134.

(294) Cf Mc 10,9.

(295) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067.

(296) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1068.

(297) Cf CIC canon 1141.

(298) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.

(299) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15-16; cf Ibid., 41: AAS 57 (1965) 47.

(300) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1068.

(301) Cf Gal 6,2.

(302) Tertullianus, Ad uxorem, 2, 8, 6-7: CCL 1, 393 (PL 1, 1415-1416); cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 13: AAS 74 (1982) 94.

(303) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 13: AAS 74 (1982) 96.

(304) Cf Gn 2,24.

(305) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS 74 (1982) 101.

(306) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 49: AAS 58 (1966) 1070.

(307) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS 74 (1982) 102.

(308) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1068.

(309) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 20: AAS 74 (1982) 104.

(310) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 83: AAS 74 (1982) 184; CIC canones 1151-1155.

(311) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 84: AAS 74 (1982) 185.

(312) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1068.

(313) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS 58 (1966) 1070-1071.

(314) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Gravissimum educationis, 3: AAS 58 (1966) 731.

(315) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 28: AAS 74 (1982) 114.

(316) Cf Act 18,8.

(317) Cf Act 16,31; 11,14.

(318) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16; cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 21: AAS 74 (1982) 105.

(319) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16.

(320) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 15.

(321) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 52: AAS 58 (1966) 1073.

(322) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 85: AAS 74 (1982) 187.

(323) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067-1068; CIC canon 1055, 1.

(324) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 24a, Doctrina de sacramento Matrimonii: DS 1799.

(325) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS 58 (1966) 1070.

             

top