The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT QUARTUM 
CETERAE LITURGICAE CELEBRATIONES

ARTICULUS 2 
EXSEQUIAE CHRISTIANAE

1680 Omnia sacramenta, et praesertim illa christianae initiationis, habent, ut scopum, filii Dei ultimum Pascha, illud quod, per mortem, eum in Regni vitam intrare facit. Tunc adimpletur id quod ipse in fide et spe profitebatur: « Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi ». 339

I. Christiani ultimum Pascha

1681 Christianus mortis sensus lumine revelatur mysterii Paschalis mortis et resurrectionis Christi, in quo nostra spes unica considit. Christianus qui in Christo Iesu moritur, peregrinatur a corpore et praesens est ad Dominum. 340

1682 Dies mortis pro christiano, in fine eius vitae sacramentalis, consummationem inaugurat eius novae nativitatis in Baptismo inceptae, « similitudinem » definitivam ad « imaginem Filii » unctione Spiritus Sancti collatam et participationem convivii Regni, quae in Eucharistia anticipabatur, etiamsi ultimae purificationes ei sint adhuc necessariae ad vestem nuptialem superinduendam.

1683 Ecclesia quae, sicut Mater, christianum, terrestri eius peregrinatione perdurante, sacramentaliter in suo portavit sinu, eum comitatur ad finem itineris eius, ut eum tradat « in manus Patris ». Ipsa Patri offert in Christo filium Eius gratiae, et in terram deponit, in spe, semen corporis quod in gloria resurget. 341 Haec oblatio plene Sacrificio celebratur eucharistico; benedictiones quae illud praecedunt vel consequuntur, sunt sacramentalia.

II. Exsequiarum celebratio

1684 Exsequiae christianae sunt liturgica Ecclesiae celebratio. Ecclesiae ministerium hic intendit tam ut communionem cum defuncto exprimat efficacem quam ut eiusdem participem efficiat communitatem pro obsequiis congregatam ipsique aeternam nuntiet vitam.

1685 Diversi exsequiarum ritus indolem Paschalem christianae exprimunt mortis atque condicionibus et traditionibus respondent uniuscuiusque regionis, etiam in eo quod ad colorem refertur liturgicum. 342

1686 Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia, coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores loci, cultura et pietas popularis. Ceterum modus quo evolvuntur, omnibus traditionibus liturgicis est communis et quattuor praecipua continet momenta:

1687 Communitatis acceptio. Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe 343). Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae aeternae » exspectat. Alicuius membri communitatis mors (vel dies anniversarius, dies septimus vel trigesimus) eventus est qui efficere debet ut « huius mundi » superentur perspectivae et fideles ad veras perspectivas trahantur fidei in Christum resuscitatum.

1688 Verbi liturgia, in exsequiis, praeparationem exigit eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii funebris secludere 344 et mortis christianae mysterium illuminare Christi resuscitati luce.

1689 Sacrificium eucharisticum. Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor est realitatis Paschalis mortis christianae. 345 Tunc Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa, Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis et resurrectionis Christi, supplicat ut filius suus a suis peccatis eorumque consequentiis purificetur et ad Paschalem mensae Regni admittatur plenitudinem. 346 Per Eucharistiam sic celebratam, fidelium communitas, speciatim familia defuncti, discit in communione vivere cum illo qui « in Domino dormivit », communicando Christi corpus, cuius ille membrum est vivum, et deinde pro illo et cum illo orando.

1690 Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », « addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per Ecclesiam. Est « extrema [...] valedictio, qua communitas christiana membrum suum consalutat, antequam corpus efferatur vel sepeliatur ». 347 Traditio Byzantina id exprimit per valedictionis osculum defuncto:

Hac finali salutatione « cantatur propter ex hac vita migrationem et amandationem, necnon quoniam adest communio et adunatio, quatenus mortui nequaquam ab invicem separabimur; omnes enim eamdem teremus viam et in eodem loco collocabimur, neque separabimur unquam, nam Christo vivemus, et nunc Christo adunamur, ad Eum progredientes [...] universi simul fideles cum Christo erimus ». 348


(339) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(340) Cf 2 Cor 5,8.

(341) Cf 1 Cor 15,42-44.

(342) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 81: AAS 56 (1964) 120.

(343) Cf 1 Thess 4,18.

(344) Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 41, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 21.

(345) Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 1, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 7.

(346) Cf Ordo exsequiarum, De primo typo exsequiarum, 56, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 26.

(347) Cf Ordo exsequiarum, Praenotanda, 10, Editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 9.

(348) Sanctus Simeon Thessalonicensis, De ordine sepulturae, 367: PG 155, 685.

                      

top