 |

PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
1691 « Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et
divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione
recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis membrum. Reminiscere quia
erutus de potestate tenebrarum, traslatus es in Dei lumen et Regnum ».1
1692 Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum
quae Deus homini largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per
Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta communicant:
christiani per sacramenta quae efficiunt ut ipsi renascantur, facti sunt «
filii Dei » (1 Io 3,1),2 « divinae consortes naturae » (2
Pe 1,4). Christiani, suam novam dignitatem fide agnoscentes, vocantur ut
posthac digne Evangelio Christi conversentur.3 Per sacramenta et
orationem, gratiam Christi accipiunt et Eius Spiritus dona quae eos ad hoc
efficiunt capaces.
1693 Christus Iesus semper fecit id quod Patri
placebat.4 Semper in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo,
discipuli Eius invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in
abscondito » (Mt 6,6), ut « perfecti, sicut Pater [...] caelestis
perfectus est » (Mt 5,47) efficiantur.
1694 Christiani, Christo per Baptismum
incorporati,5 mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo
Iesu,6 vitam sic Resuscitati participantes.7 Christum
sequentes Eique coniuncti,8 christiani conari possunt imitatores esse
Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione,9 suas
cogitationes, sua verba suasque actiones sic conformantes, ut hoc sentiant in
se, quod et in Christo Iesu10 Eiusque sectentur exempla.11
1695 Christiani, « iustificati [...] in nomine Domini
Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1 Cor 6,11), sanctificati et
vocati sancti,12 « templum [...] Spiritus Sancti » (1 Cor 6,19)
sunt effecti. Hic « Spiritus Filii » eos Patrem docet orare13 et,
vita factus eorum, eos agere facit,14 ut fructus Spiritus ferant15
per actuosam caritatem. Spiritus Sanctus, peccati sanans vulnera, nos spirituali
transformatione renovat interius,16 Ipse nos illuminat et roborat ut
tamquam « filii lucis » (Eph 5,8) vivamus « in omni bonitate et
iustitia et sanctitate » (Eph 5,9).
1696 Via Christi « ducit ad vitam » (Mt 7,14),
contraria autem via « ducit ad perditionem » (Mt 7,13).17
Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi semper manet
praesens. Ipsa decisionum moralium momentum pro nostra salute significat. «
Duae viae sunt, altera vitae et altera mortis, sed multum interest inter duas
vias ».18
1697 In catechesi oportet tota claritate gaudium et
exigentias viae ostendere Christi.19 Catechesis de « novitate vitae
» (Rom 6,4) in Illo erit:
— catechesis de Spiritu Sancto, Magistro interiore
vitae secundum Christum, dulci hospite et amico qui hanc vitam inspirat, ducit,
corrigit et roborat;
— catechesis de gratia, quia gratia salvati sumus et
etiam gratia possunt opera nostra fructum ferre in vitam aeternam;
— catechesis de beatitudinibus, quia Christi via
summatim in beatitudinibus comprehenditur, unico itinere ad aeternam felicitatem
quam cor appetit hominis;
— catechesis de peccato et venia, quia homo, quin se
peccatorem agnoscat, de se ipso cognoscere nequit veritatem, quae ad iuste
operandum est condicio, atque, quin ei offerretur venia, hanc veritatem tolerare
nequiret;
— catechesis de humanis virtutibus, quae faciat ut
pulchritudo et allectatio percipiantur rectarum ad bonum dispositionum;
— catechesis de christianis virtutibus fidei, spei et
caritatis, quae summopere sanctorum inspiratur exemplo;
— catechesis de duplici caritatis praecepto in Decalogo
explicato;
— catechesis ecclesialis, quia vita christiana solum in
multiplici « bonorum spiritualium » commutatione in « communione sanctorum »
crescere, expandi et communicari potest.
1698 Primus et ultimus talis catechesis respectus semper
Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » (Io 14,6).
Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in eis Suas
impleturum esse promissiones, atque Eum amantes amore quo Ipse illos amavit,
opera esse facturos quae eorum correspondent dignitati:
« Te rogo ut cogites [...] Dominum nostrum Iesum Christum
tuum esse verum Caput, et te unum ex Eius membris. [...] Ipse tibi est sicut
membris caput; omnia Sua, tua sunt: Eius spiritus, cor, corpus, anima omnesque
facultates [...], quibus omnibus tibi utendum est quasi tibi propria sint ut
Deo servias, Deum laudes, ames et glorifices. Tu autem Ipsi es sicut membrum
capiti, quapropter vehementer Ipse optat omnibus tuis facultatibus uti, quasi
Eius sint, ad Patri Suo serviendum Eumque glorificandum ».20
« Mihi [...] vivere Christus est » (Phil 1,21).
(1) Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 3: CCL
138, 88 (PL 54, 192-193).
(2) Cf Io 1,12.
(3) Cf Phil 1,27.
(4) Cf Io 8,29.
(5) Cf Rom 6,5.
(6) Cf Rom 6,11.
(7) Cf Col 2,12.
(8) Cf Io 15,5.
(9) Cf Eph 5,1-2.
(10) Cf Phil 2,5.
(11) Cf Io 13,12-16.
(12) Cf 1 Cor 1,2.
(13) Cf Gal 4,6.
(14) Cf Gal 5,25.
(15) Cf Gal 5,22.
(16) Cf Eph 4,23.
(17) Cf Dt 30,15-20.
(18) Didaché, 1, 1: SC 248, 140 (Funk 1,
2).
(19) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi
tradendae, 29: AAS 71 (1979) 1301.
(20) Sanctus Ioannes Eudes, Le Coeur admirable
de la Très Sacrée Mère de Dieu, 1, 5: Oeuvres completes, v. 6
(Paris 1908) p. 113-114.
|