The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO PRIMA 
VOCATIO HOMINIS: 
VITA IN SPIRITU

CAPUT PRIMUM 
PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
 

1700 Personae humanae dignitas in eius radicatur creatione ad imaginem et similitudinem Dei (articulus primus); ipsa in sua ad divinam beatitudinem vocatione adimpletur (articulus secundus). Hominis est ad talem adimpletionem se libere dirigere (articulus tertius). Persona humana, per suos actus deliberatos (articulus quartus), ad bonum conformatur vel non conformatur, quod Deus promisit quodque conscientia testatur moralis (articulus quintus). Homines se ipsos aedificant et intus crescunt: e tota sua vita sensibili et spirituali materiam faciunt sui incrementi (articulus sextus). Cum gratiae adiutorio crescunt in virtute (articulus septimus), peccatum vitant et, si illud commiserunt, se, sicut filius prodigus,21 Patris nostri coelestis misericordiae committunt (articulus octavus). Sic ad perfectionem accedunt caritatis.


(21) Cf Lc 15,11-31.

                                                             

top