The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO PRIMA 
VOCATIO HOMINIS: 
VITA IN SPIRITU

CAPUT PRIMUM 
PERSONAE HUMANAE DIGNITAS

ARTICULUS 1 
HOMO IMAGO DEI

1701 Christus, [...] in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit .22 In Christo, qui est imago Dei invisibilis (Col 1,15),23 homo ad imaginem et similitudinem Creatoris creatus est. In Christo, Redemptore et Salvatore, imago divina, in homine deformata primo peccato, in sua originali pulchritudine est restaurata et gratia Dei nobilitata.24

1702 Imago divina in unoquoque homine est praesens. In personarum communione resplendet, ad similitudinem unitatis Personarum divinarum inter Se (cf Caput secundum).

1703 Persona humana, dotata anima spirituali et immortali,25 in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit .26 Inde a conceptione sua ad aeternam destinatur beatitudinem.

1704 Persona humana lucem et robur Spiritus divini participat. Ratione capax est ordinem rerum a Creatore stabilitum intelligendi. Sua voluntate capax est se ipsam dirigendi ad suum verum bonum. Suam invenit perfectionem vera bonaque inquirendo et diligendo.27

1705 Homo, propter suam animam suasque spirituales intellectus et voluntatis potentias, dotatus est libertate quae eximium est divinae imaginis [...] signum .28

1706 Ratione sua, homo vocem cognoscit Dei quae eum urget ad bonum [...] faciendum ac malum vitandum .29 Unusquisque tenetur hanc sequi legem quae in conscientia resonat et quae in amore Dei et proximi impletur. Vitae moralis exercitium personae humanae dignitatem testatur.

1707 Homo tamen, suadente Maligno, inde ab exordio historiae, libertate sua abusus est .30 Tentationi occubuit et malum commisit. Boni conservat desiderium, sed eius natura vulnus peccati originalis fert. Factus est ad malum proclivis et errori subiectus:

Ideo in seipso divisus est homo. Quapropter tota vita hominum, sive singularis sive collectiva, ut luctationem et quidem dramaticam se exhibet inter bonum et malum, inter lucem et tenebras .31

1708 Passione Sua, Christus nos a Satana et a peccato liberavit. Nobis vitam novam in Spiritu Sancto promeruit. Eius gratia id restaurat quod peccatum in nobis detriverat.

1709 Qui in Christum credit, filius Dei fit. Haec filialis adoptio eum transformat, ei conferens ut Christi exemplum sequatur. Ipsa eum capacem reddit recte agendi et bonum exercendi. Discipulus, suo unitus Salvatori, caritatis assequitur perfectionem, nempe sanctitatem. Vita moralis, maturata in gratia, in vitam expanditur aeternam in coeli gloria.

Compendium

1710 Christus [...] hominem ipsi homini plenissime manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit .32

1711 Persona humana, dotata anima spirituali, intellectu et voluntate, inde a sua conceptione, ad Deum ordinatur et ad beatitudinem destinatur aeternam. Suam persequitur perfectionem, vera bonaque inquirendo et diligendo.33

1712 Vera [...] libertas eximium est divinae imaginis in homine signum .34

1713 Homo legem moralem sequi tenetur, quae illum ad bonum [...] faciendum ac malum vitandum 35 urget. Haec lex in eius conscientia resonat.

1714 Homo in natura sua a peccato originali vulneratus, errori est subiectus et ad malum in suae libertatis exercitio inclinatus.

1715 Qui in Christum credit, novam in Spiritu Sancto habet vitam. Vita moralis quae in gratia crescit et maturescit, in coeli gloria perfici debet.


(22) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(23) Cf 2 Cor 4,4.

(24) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(25) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS 58 (1966) 1036.

(26) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045.

(27) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 15: AAS 58 (1966) 1036.

(28) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS 58 (1966) 1037.

(29) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 16: AAS 58 (1966) 1037.

(30) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1034.

(31) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS 58 (1966) 1035.

(32) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(33) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 15: AAS 58 (1966) 1036.

(34) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 17: AAS 58 (1966) 1037.

(35) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 16: AAS 58 (1966) 1037.

                     

top