![]() |
![]() |
|
|
PARS TERTIA SECTIO PRIMA CAPUT PRIMUM ARTICULUS 2 1716 Beatitudines in corde sunt praedicationis Iesu. Earum annuntiatio promissiones populo electo inde ab Abraham factas assumit iterum. Ipsa eas perficit, illas ordinando non amplius ad mere quadam fruendum terra, sed ad Regnum coelorum:
1717 Beatitudines vultum depingunt Iesu Christi Eiusque caritatem describunt; vocationem exprimunt fidelium gloriae passionis Eius et Resurrectionis consociatorum; actiones et habitudines vitae christianae peculiares illustrant; inopinabiles sunt promissiones quae spem in tribulationibus sustinent; discipulis benedictiones annuntiant et retributiones iam subobscure asseveratas; in Virginis Mariae et omnium sanctorum vita inaugurantur. 1718 Beatitudines naturali felicitatis respondent desiderio. Hoc desiderium originis est divinae; Deus illud in hominis posuit corde ut illum attrahat ad Se qui solus illud potest implere:
1719 Beatitudines scopum detegunt exsistentiae humanae, ultimum actuum humanorum finem: Deus nos ad Suam propriam vocat beatitudinem. Haec vocatio ad unumquemque dirigitur personaliter, sed etiam ad totam Ecclesiam, novum populum eorum qui Promissionem acceperunt et in eius fide vivunt. 1720 Novum Testamentum, ut beatitudinem insigniat, ad quam Deus hominem vocat, pluribus utitur expressionibus: Adventu Regni Dei;39 visione Dei: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8);40 ingressu in gaudium Domini;41 ingressu in requiem Dei:42
1721 Deus enim nos posuit in mundo ut Ipsum cognoscamus, Ipsi serviamus Ipsumque amemus atque ut sic ad paradisum perveniamus. Beatitudo nos efficit « divinae consortes naturae » (2 Pe 1,4) et vitae aeternae.44 Cum ea homo gloriam ingreditur Christi45 et fruitionem vitae trinitariae. 1722 Talis beatitudo intelligentiam superat et solas vires humanas. E dono Dei oritur gratuito. Propterea supernaturalis dicitur, sicut gratia quae hominem disponit ad divinam ingrediendam fruitionem.
1723 Promissa beatitudo nos collocat ante electiones morales decisivas. Nos invitat ad cor nostrum a malis purificandum instinctibus et ad amorem Dei super omnia quaerendum. Nos docet veram felicitatem in divitiis vel commoditate non residere neque in gloria humana vel potentia, neque in ullo humano opere, etiamsi perutile sit, sicut scientiae, technicae et artes, neque in ulla creatura, sed in solo Deo, omnis boni et omnis amoris fonte:
1724 Decalogus, sermo montanus et catechesis apostolica nobis describunt vias quae ad Regnum ducunt coelorum. Eis pedetentim per actus implicamur quotidianos, gratia Spiritus Sancti sustentos. Christi verbo fecundati, lente fructus ferimus in Ecclesia ad gloriam Dei.48 1725 Beatitudines promissiones Dei inde ab Abraham factas assumunt et perficiunt, eas ad Regnum coelorum ordinando. Felicitatis respondent desiderio quod Deus in hominis posuit corde. 1726 Beatitudines nos finem ultimum docent ad quem Deus nos vocat: Regnum, visionem Dei, participationem divinae naturae, vitam aeternam, filiationem et in Deo requiem. 1727 Vitae aeternae beatitudo donum Dei est gratuitum; ipsa est supernaturalis sicut gratia quae ad illam ducit. 1728 Beatitudines nos ante decisivas relate ad bona terrestria collocant electiones; ipsae nostrum purificant cor ad nos docendum Deum amare super omnia. 1729 Coeli beatitudo determinat criteria ad usum bonorum terrestrium discernendum secundum Legem Dei. (36) Sanctus Augustinus, De moribus Ecclesiae catholicae, 1, 3, 4: CSEL 90, 6 (PL 32, 1312). (37) Sanctus Augustinus, Confessiones, 10, 20, 29: CCL 27, 170 (PL 32, 791). (38) Sanctus Thomas Aquinas, In Symbolum Apostolorum scilicet « Credo in Deum » expositio, c. 15: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 228. (39) Cf Mt 4,17. (40) Cf 1 Io 3,2; 1 Cor 13,12. (41) Cf Mt 25,21.23. (42) Cf Heb 4,7-11. (43) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 30: CSEL 402, 670 (PL 41, 804). (44) Cf Io 17,3. (45) Cf Rom 8,18. (46) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 5: SC 100, 638. (47) Ioannes Henricus Newman, Discourses addressed to Mixed Congregations, 5 [Saintliness the Standard of Christian Principle] (Westminster 1966) p. 89-91. (48) Cf parabola seminatoris: Mt 13,3-23.
|
|