The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO PRIMA 
VOCATIO HOMINIS: 
VITA IN SPIRITU

CAPUT SECUNDUM 
COMMUNITAS HUMANA

ARTICULUS 1 
PERSONA ET SOCIETAS

I. Indoles communitaria vocationis humanae

1878 Omnes homines ad eumdem vocantur finem, ad Ipsum Deum. Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare in veritate et amore. 131 Amor proximi ab amore in Deum est inseparabilis.

1879 Persona humana sociali eget vita. Haec pro illa aliquid adventicium non constituit, sed eius naturae exigentiam. Homo, commercio cum aliis, mutuis officiis et colloquio cum fratribus, omnes suas excolit facultates; sic suae respondet vocationi. 132

1880 Societas quaedam est personarum summa organice religatarum quodam unitatis principio quod unamquamque earum superat. Societas, coetus simul visibilis et spiritualis, in tempore perdurat: praeteritum assumit et futurum praeparat. Per illam, unusquisque homo heres constituitur, talenta recipit quae suam ditant identitatem et quorum fructus ipse augere debet. 133 Iusta ratione, unusquisque se devovere debet communitatibus quarum est particeps et auctoritates revereri quae pro bono communi habent officium.

1881 Unaquaeque communitas suo scopo definitur et consequenter regulis oboedit specificis, sed principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona . 134

1882 Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent. Ei sunt necessariae. Ut quam plurimorum participatio in vita sociali foveatur, oportet creationi favere associationum et institutionum liberae electionis ad res oeconomicas atque sociales, ad animi cultum atque relaxationem, ad res gymnicas, ad variarum artium professionem, ad rationes politicas; quae sive ad unam tantum nationem, sive ad universas [...] [attineant] gentes . 135 Haec socializatio simul tendentiam exprimit naturalem quae homines impellit ad se consociandos, ut consequantur scopos qui individuales superant capacitates. Eadem qualitates auget personae, praesertim eius sensum aggrediendi incepta et responsabilitatis. Adiuvat ad eius tuenda iura. 136

1883 Socializatio pericula etiam exhibet. Nimis compulsus interventus Status potest libertati et inceptis minari personalibus. Doctrina Ecclesiae principium sic dictum subsidiarietatis elaboravit. Secundum illud asseritur superioris ordinis societatem invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustinenda et adiuvanda, ut eius actio cum reliquis sodalibus partibus componatur, videlicet in bonum commune conversa . 137

1884 Deus exercitium omnium potestatum Sibi soli retinere noluit. Unicuique creaturae munera remittit quae ipsa capax est exercendi, secundum capacitates suae propriae naturae. Hic gubernationis modus in vita sociali est imitandus. Modus quo Deus agit in mundo gubernando, qui tantam considerationem erga humanam testatur libertatem, sapientiam deberet inspirare eorum qui communitates gubernant humanas. Hi se tamquam divinae providentiae ministri gerere debent.

1885 Subsidiarietatis principium omnibus collectivismi opponitur formis. Limites signat interventui Status. Relationes inter individua et societates in harmoniam ducere quaerit. Tendit ad verum ordinem instaurandum internationalem.

II. Conversio et societas

1886 Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum observari hierarchiam quae materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat : 138

Hominum igitur societas [...] primum omnium tamquam res quaedam ad animum praesertim pertinens est habenda; per quam homines, veritatis lumine collustrante, rerum cognitiones inter se communicent; iura sua vindicare et officia exsequi possint; ad bona animi appetenda incitentur; e qualibet re decora, cuicuimodi ipsa est, iustam voluptatem mutuo capiant; perpetua voluntate inclinent ad optima ipsorum quaeque in alios transfundenda; studiose spectent ad aliorum animi bona in animum suum convertenda. Quae quidem bona simul afficiunt, simul omnia dirigunt, quae ad doctrinas, ad rem oeconomicam, ad civium coniunctionem, ad rei publicae progressus et disciplinam, ad legum praecepta, ad reliquas denique partes pertinent, quae extrinsecus hominum communitatem constituunt continenterque explicant . 139

1887 Mediorum et finium inversio 140 quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei quod solum medium est in illum concurrens, vel ad personas considerandas tamquam mera media relate ad finem, iniustas generat structuras quae arduam vel fere impossibilem reddunt vitae rationem christianam, praeceptis summi Legislatoris congruentem . 141

1888 Oportet igitur ad spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo eliminat, sed e contra imponit obligationem afferendi institutis et vitae condicionibus, cum ipsae ad peccatum incitant, sanationes convenientes ut ad iustitiae normas conformentur, ne bono obsint, sed illi faveant. 142

1889 Sine gratiae auxilio, homines nescirent semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse . 143 Ea caritatis est via, scilicet, amoris Dei et proximi. Caritas maximum constituit praeceptum sociale. Alium reveretur eiusque iura. Praxim exigit iustitiae et solummodo ipsa nos eius reddit capaces. Vitam inspirat donationis sui: Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam (Lc 17,33).

Compendium

1890 Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare.

1891 Persona humana, ut sese secundum suam excolat naturam, vita eget sociali. Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent.

1892 Principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona . 144

1893 Ampla in associationibus et institutionibus liberae electionis fovenda est participatio.

1894 Secundum subsidiarietatis principium, neque Status neque ulla amplior societas inceptum et responsabilitatem personarum et corporum intermediorum debent substituere.

1895 Societas exercitio virtutum favere debet, non illi obesse. Iusta valorum hierarchia eam inspirare debet.

1896 Ubi peccatum atmospheram pervertit socialem, oportet ad cordium conversionem et ad Dei gratiam accurrere. Caritas ad iustas impellit reformationes. Quaestionis socialis solutio extra Evangelium non habetur. 145


(131) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 24: AAS 58 (1966) 1045.

(132) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS 58 (1966) 1045.

(133) Cf Lc 19,13.15.

(134) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS 58 (1966) 1045.

(135) Ioannes XXIII, Litt. enc. Mater et magistra, 60: AAS 53 (1961) 416.

(136) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS 58 (1966) 1045-1046; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 16: AAS 83 (1991) 813.

(137) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS 83 (1991) 854; cf Pius XI, Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931) 184-186.

(138) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 36: AAS 83 (1991) 838.

(139) Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 36: AAS 55 (1963) 266.

(140) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 41: AAS 83 (1991) 844.

(141) Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941) 197.

(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 36: AAS 57 (1965) 42.

(143) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 25: AAS 83 (1991) 823.

(144) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 25: AAS 58 (1966) 1045.

(145) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 5: AAS 83 (1991) 800.

                      

top