The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO PRIMA 
VOCATIO HOMINIS: 
VITA IN SPIRITU

CAPUT SECUNDUM 
COMMUNITAS HUMANA

ARTICULUS 3 
IUSTITIA SOCIALIS

1928 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis secundum eorum naturam eorumque vocationem debetur. Iustitia socialis cum bono communi et cum auctoritatis conectitur exercitio.

I. Personae humanae observantia

1929 Iustitia socialis non nisi in observantia transcendentis dignitatis hominis obtineri potest. Persona ultimus est scopus societatis quae ad illam ordinatur:

Personae humanae dignitatis defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et [...] [illius] proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore . 168

1930 Personae humanae observantia observantiam implicat iurium quae ab eius, tamquam creaturae, procedunt dignitate. Haec iura sunt praevia societati eique imponuntur. Legitimitatem fundant moralem omnis auctoritatis: societas, illa irridens vel illa in sua legislatione positiva agnoscere renuens, suam propriam moralem legitimitatem labefacit. 169 Sine tali observantia, auctoritas solummodo vi vel violentiae potest inniti, ad suorum subditorum obtinendam oboedientiam. Ad Ecclesiam pertinet haec iura in memoriam hominum bonae voluntatis revocare, eaque ab abusivis vel falsis distinguere vindicationibus.

1931 Personae humanae observantia observantiam huius supponit principii: ut singuli proximum, nullo excepto, tamquam "alterum seipsum" considerare debeant, de eius vita et de mediis ad illam degendam necessariis rationem imprimis habentes . 170 Nulla legislatio timores, praeiudicia, superbiae et caeci sui amoris ( egoismi ) habitus, qui institutioni adversantur societatum vere fraternarum, per se ipsam posset eliminare. Hi agendi modi solum caritate cessant quae in unoquoque homine proximum , fratrem invenit.

1932 Officium se efficiendi proximum alius eique active serviendi adhuc urgentius fit, quo ille est indigentior, in quacumque id sit ratione. Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Mt 25,40).

1933 Idem officium extenditur ad illos qui aliter ac nos cogitant vel agunt. Christi doctrina eo usque pervenit ut offensarum requirat veniam. Eadem praeceptum amoris, quod proprium est novae Legis, ad omnes extendit inimicos. 171 Liberatio in Evangelii spiritu cum odio inimici tamquam personae incompossibilis est, non tamen cum odio mali quod ille tamquam inimicus peragit.

II. Aequalitas et differentiae inter homines

1934 Omnes homines, ad unius Dei imaginem creati, eadem anima rationali praediti, eamdem habent naturam eamdemque originem. Sacrificio Christi redempti, omnes appellantur ad eamdem beatitudinem divinam participandam: omnes ergo eadem gaudent dignitate.

1935 Aequalitas inter homines essentialiter eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea manant:

Omnis [...] discriminandi modus in iuribus personae fundamentalibus, sive socialis sive culturalis, ob sexum, stirpem, colorem, socialem condicionem, linguam aut religionem, superandus et removendus est, utpote Dei proposito contrarius . 172

1936 Homo, cum in mundum venit, non omnibus gaudet quae ad vitae suae, corporalis et spiritualis, progressionem sunt necessaria. Ipse aliis eget. Differentiae apparent quae cum aetate, cum capacitatibus physicis, cum habilitatibus intellectualibus et moralibus, cum commerciis quibus quisque potuit perfrui, cum distributione divitiarum sunt conexae. 173 Talenta non aequaliter distribuuntur. 174

1937 Hae differentiae ad propositum pertinent Dei qui vult alium ab alio ea recipere quibus eget, illosque, quibus talenta praesto sunt particularia, ea illis communicare qui eisdem egent. Differentiae personas ad generositatem, ad benevolentiam et ad communicationem excitant et saepe obligant; culturas stimulant ut aliae alias locupletent:

Cur tam diversas posui [virtutes] ut uni non omnes praebeam, sed huic aliam istique aliam particularem? [...] Alii caritatem praecipue dabo; alii, iustitiam; huic, humilitatem; isti, fidem vivam. [...] Atque ita multa dona et gratias virtutis aliarumque rerum spiritualium et corporalium [...] ego cum maxima inaequalitate omnia distribui qui in uno non omnia posui, ut necessario habeatis occasionem exercendi caritatem, alii relate ad alios; [...] volui alium alio egere et meos esse ministros pro administratione gratiarum atque donorum quae a me receperunt . 175

1938 Etiam iniquae inaequalitates exsistunt quae millia millium virorum et mulierum percutiunt. Ipsae Evangelio aperte contradicunt:

Aequalis personarum dignitas postulat ut ad humaniorem et aequam vitae condicionem deveniatur. Etenim nimiae inter membra vel populos unius familiae humanae inaequalitates oeconomicae et sociales scandalum movent, atque iustitiae sociali, aequitati, personae humanae dignitati, necnon paci sociali et internationali adversantur . 176

III. Humana solidarietas

1939 Solidarietatis principium, quod etiam amicitiae vel caritatis socialis nomine enuntiatur, exigentia est directa humanae et christianae fraternitatis: 177

Erroris caput primum, tam late in praesens pernicioseque vulgatum, oblivione continetur mutuae illius hominum necessitudinis caritatisque, quam quidem cum communis origo postulat, ac rationabilis omnium hominum naturae aequalitas, ad quaslibet iidem gentes pertineant, tum Redemptionis sacrificium praecipit, quod Christus Dominus expiandis animis Aeterno Patri in ara crucis obtulit . 178

1940 Solidarietas imprimis in bonorum manifestatur distributione et in remuneratione laboris. Conatum etiam implicat pro ordine sociali iustiore in quo tensiones melius possint resolvi et in quo ipsae exitum conciliatum possint facilius invenire.

1941 Problemata socialia et oeconomica solvi nequeunt nisi cum omnium solidarietatis formarum adiutorio: solidarietatis pauperum inter se, divitum et pauperum, operariorum inter se, eorum qui in negotio laborem locant et eorum qui in eo illum recipiunt, solidarietatis inter nationes et inter populos. Internationalis solidarietas est ordinis moralis exigentia. Mundi pax partim ex ea pendet.

1942 Solidarietatis virtus bonorum materialium ambitum excedit. Ecclesia spiritualia fidei distribuens bona, bonorum temporalium progressionem insuper adiuvit, cui saepe novas aperuit vias. Sic, per saeculorum decursum, verbum Domini ad effectum est deductum: Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (Mt 6,33):

Ac si, abhinc duo millia annorum, in anima Ecclesiae, sensus responsabilitatis collectivae omnium pro omnibus non vivat et perseveret, ex quo usque ad heroicam caritatem moti sunt et moventur spiritus, nempe monachi agricolae, servorum liberatores, infirmorum sanatores, fidem, civilem cultum et scientiam omnibus aetatibus omnibusque gentibus afferentes, ad condiciones sociales creandas quae solae sunt capaces vitam homine et christiano dignam efficiendi possibilem et facilem . 179

Compendium

1943 Societas iustitiam praestat socialem, cum condiciones adimplet quae associationibus et singulis individuis id obtinere permittunt quod illis debetur.

1944 Personae humanae observantia alterum tamquam alterum seipsum considerat. Eadem observantiam supponit iurium fundamentalium, quae ex intrinseca personae profluunt dignitate.

1945 Aequalitas inter homines eorum dignitati personali innititur iuribusque quae ex ea derivantur.

1946 Differentiae inter personas ad consilium pertinent Dei qui vult nos mutuo aliis egere. Illae caritatem debent excitare.

1947 Aequalis personarum humanarum dignitas conatum exigit ad nimias inaequalitates sociales et oeconomicas reducendas. Eadem ad iniquarum inaequalitatum impellit suppressionem.

1948 Solidarietas virtus est eminenter christiana. Bonorum spiritualium adhuc magis quam materialium exercet participationem.


(168) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 47: AAS 80 (1988) 581.

(169) Cf Ioannes XXIII, Litt. enc. Pacem in terris, 61: AAS 55 (1963) 274.

(170) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS 58 (1966) 1047.

(171) Cf Mt 5,43-44.

(172) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS 58 (1966) 1048-1049.

(173) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS 58 (1966) 1048.

(174) Cf Mt 25,14-30; Lc 19,11-27.

(175) Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza, 7: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 23-24.

(176) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 29: AAS 58 (1966) 1049.

(177) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 38-40: AAS 80 (1988) 564-569; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 10: AAS 83 (1991) 805-806.

(178) Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939) 426.

(179) Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941) 204.

                       

top