1949 Homo, ad beatitudinem vocatus, sed peccato
vulneratus, Dei eget salute. Auxilium divinum ei in Christo pervenit per Legem,
quae eum dirigit atque in gratia quae eum sustinet:
« Cum metu et tremore vestram salutem operamini; Deus est
enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Phil
2,12-13).