The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO SECUNDA
DECEM PRAECEPTA

Magister, quid [...] faciam...?

2052 Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? . Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui unus est Bonus , tamquam Bonum per excellentiam et tamquam omnis boni fontem. Iesus deinde ei declarat: Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata . Et collocutori Suo praecepta memorat quae amorem proximi respiciunt: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem . Iesus denique haec mandata modo compendiat positivo: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Mt 19,16-19).

2053 Huic primae responsioni adiungitur altera: Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me (Mt 19,21). Haec priorem non abrogat. Christi sequela mandatorum includit impletionem. Lex non aboletur,1 sed homo invitatur ad eam reperiendam in persona Magistri sui, qui eius adimpletio est perfecta. In tribus Evangeliis synopticis, vocatio Iesu iuveni diviti directa, ut Eum per oboedientia discipuli sequatur et praeceptorum observantiam, vocationi ad paupertatem et castitatem est proxima.2 Consilia evangelica a mandatis sunt inseparabilia.

2054 Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum3 sicut etiam illam paganorum.4 Omnes mandatorum explicuit exigentias: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides [...]. Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio (Mt 5,21-22).

2055 Cum Ei ponitur quaestio: Quod est mandatum magnum in Lege? (Mt 22,36), Iesus respondet: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae (Mt 22,37-40).5 Decalogus est interpretandus luce huius duplicis et unici mandati caritatis, quae Legis est plenitudo:

Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio (Rom 13,9-10).

Decalogus in sacra Scriptura

2056 Verbum Decalogus litteraliter significat decem verba (Ex 34,28; Dt 4,13; 10,4). Deus populo Suo super monte sancto haec decem verba revelavit. Ea scripsit Digito Suo ,6 aliter ac alia praecepta a Moyse scripta.7 Eadem, sensu eminenti, Dei constituunt verba. Nobis in libro Exodi transmittuntur8 et in illo Deuteronomii.9 Inde a Vetere Testamento, Libri Sancti ad decem verba referuntur,10 sed in Novo Testamento in Iesu Christo eorum plenus revelabitur sensus.

2057 Decalogus imprimis in contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus liberans est Dei eventus. Decem verba sive tamquam praecepta negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva (sicut Honora patrem tuum et matrem tuam ), condiciones indicant pro vita a servitute peccati liberata. Decalogus est via vitae:

Si [...] diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis Eius et custodias mandata Illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te (Dt 30,16).

Haec liberatrix Decalogi vis apparet exempli gratia in mandato de requie sabbati, quod pariter advenis destinatur et servis:

Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento (Dt 5,15).

2058 Decem verba Legem Dei compendiant et proclamant: Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi (Dt 5,22). Hac de causa, hae duae tabulae appellantur Testimonium (Ex 25,16). Eaedem etenim continent Foederis condiciones inter Deum et Eius populum sanciti. Has tabulas testimonii (Ex 31,18; 32,15; 34,29) in arca opus erat deponere (Ex 25,16; 40,1-3).

2059 Decem verba a Deo intra theophaniam proferuntur ( Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis : Dt 5,4). Ad Revelationem pertinent quam Deus de Se Ipso deque Sua gloria facit. Mandatorum donum est donum Ipsius Dei atque sanctae Eius voluntatis. Deus, cognitas reddens Suas voluntates, populo Suo Se revelat.

2060 Mandatorum et Legis donum partem constituit Foederis a Deo cum Eius populo sanciti. Secundum librum Exodi, revelatio decem verborum conceditur inter Foederis propositionem11 et eius conclusionem12 postquam populus se obligavit ad faciendum quidquid Dominus dixerat eique oboediendum .13 Decalogus nunquam transmittitur nisi post Foederis commemorationem ( Dominus Deus noster pepigit nobiscum Foedus in Horeb : Dt 5,2).

2061 Praecepta suam plenam significationem recipiunt intra Foedus. Secundum Scripturam, moralis modus agendi hominis totum suum sumit sensum in Foedere et per illud. Primum ex decem verbis priorem commemorat amorem Dei erga populum Eius:

Et quoniam de paradiso libertatis pro poena peccati ad huius mundi ventum fuerat servitutem, idcirco primus sermo Decalogi, id est prima mandatorum Dei vox de libertate profertur dicens: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis" (Ex 20,2; Dt 5,6) .14

2062 Mandata stricte dicta secundo veniunt loco; implicationes exprimunt condicionis pertinendi ad Deum per Foedus institutae. Moralis exsistentia responsio est ad inceptum Domini plenum amore. Est agnitio, obsequium Deo et cultus actionis gratiarum. Est cooperatio proposito quod Deus in historia prosequitur.

2063 Foedus et dialogus inter Deum et hominem testimonium etiam accipiunt ex eo quod omnia officia in prima enuntiantur persona ( Ego sum Dominus... ) et ad aliud diriguntur subiectum ( Tu... ). In omnibus Dei mandatis, pronomen personale habetur singulare quod eum designat ad quem diriguntur. Deus, simul ac omni populo, unicuique singillatim Suam voluntatem praebet cognoscendam:

Et erga Deum dilectionem praecipiebat et eam quae ad proximum est iustitiam insinuabat, ut neque iniustus neque indignus sit Deo, praestruens hominem per Decalogum in Suam amicitiam et eam quae circa proximum est concordiam [...]. Et ideo similiter [Decalogi verba] permanent apud nos [christianos], extensionem et augmentum, sed non dissolutionem accipientia per carnalem Eius Adventum .15

Decalogus in Traditione Ecclesiae

2064 Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo momentum agnovit et significationem primi ordinis.

2065 Inde a sancto Augustino, decem mandata in catechesi baptizandorum et fidelium locum habent praevalentem. Saeculo XV, mos incepit Decalogi praecepta exprimendi formulis similiter cadentibus, quae facile memoria retinerentur, et positivis. Tales adhuc hodie adhibentur. Ecclesiae catechismi saepe doctrinam moralem christianam exposuerunt secundum decem mandatorum ordinem.

2066 Mandatorum divisio et enumeratio in historiae decursu variae fuerunt. Hic catechismus divisionem mandatorum sequitur a sancto Augustino stabilitam et in Ecclesia catholica traditionalem effectam. Haec est pariter illa confessionum lutheranarum. Patres Graeci aliquantulum differentem peregerunt divisionem quae in Ecclesiis orthodoxis et in communitatibus invenitur reformatis.

2067 Decem praecepta exigentias enuntiant amoris Dei et proximi. Tria priora magis ad amorem Dei referuntur et alia septem ad amorem proximi.

Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere, [...] ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera .16

2068 Concilium Tridentinum docet decem praecepta christianos obligare et hominem iustificatum ad ea observanda adhuc teneri.17 Concilium Vaticanum II affirmat: Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino [...] missionem accipiunt docendi omnes gentes et praedicandi Evangelium omni creaturae, ut homines universi, per fidem, Baptismum et adimpletionem mandatorum salutem consequantur .18

Unitas Decalogi

2069 Decalogus summam efformat inseparabilem. Singula verba , alia ad alia, referuntur et ad omnia; reciproce se afficiunt. Duae tabulae sese mutuo illuminant; unitatem efformant organicam. Unum transgredi mandatum est cetera infringere omnia.19 Alius honorari nequit quin Deus benedicatur Creator eius. Deus adorari non posset quin omnes homines amarentur Eius creaturae. Decalogus vitam adunat theologalem vitamque socialem hominis.

Decalogus et lex naturalis

2070 Decem mandata ad Dei Revelationem pertinent. Ea nos simul veram hominis docent humanitatem. In lucem ponunt officia essentialia et exinde, indirecte, iura fundamentalia naturae personae humanae inhaerentia. Decalogus praeclaram continet expressionem legis naturalis :

Nam Deus primo quidem per naturalia praecepta quae ab initio infixa dedit hominibus admonens eos, hoc est per Decalogum quae si quis non fecerit, non habet salutem , et nihil plus ab eis exquisivit .20

2071 Decalogi praecepta, quamvis soli rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus humanum hac egebat revelatione:

Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et propter obliquationem voluntatis .21

Mandata Dei cognoscimus per Revelationem divinam quae nobis in Ecclesia proponitur, et per conscientiae moralis vocem.

Decalogi obligatio

2072 Decem praecepta, quippe quae officia hominis erga Deum et erga proximum eius exprimunt fundamentalia, revelant in iis, quae primario continent, obligationes graves. Ea fundamentaliter sunt immutabilia et eorum obligationes semper et ubique valent. Nemo ab eis posset dispensare. Decem mandata in corde hominis sunt a Deo inscripta.

2073 Oboedientia erga praecepta implicat etiam obligationes, quarum materia in se ipsa est levis. Sic iniuria verbis a quinto prohibetur mandato, sed culpa gravis esse non posset nisi ratione adiunctorum vel intentionis illius qui eam profert.

Sine me nihil potestis facere

2074 Iesus dicit: Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Io 15,5). Fructus hoc verbo commemoratus est sanctitas vitae per unionem cum Christo fecundatae. Cum in Iesum Christum credimus, mysteria Eius communicamus et Eius servamus mandata, Ipse Salvator venit ad Patrem Suum fratresque Suos, Patrem nostrum atque nostros fratres in nobis amandos. Eius persona fit, propter Spiritum, regula viva et interior nostri agendi modi. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Io 15,12).

Compendium

2075 Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam Si [...] vis ad vitam ingredi, serva mandata (Mt 19,16-17).

2076 Iesus, Suo agendi modo Suaque praedicatione, perennitatem Decalogi testatus est.

2077 Decalogi donum est concessum intra Foedus a Deo cum Eius populo conclusum. Praecepta Dei suam veram accipiunt significationem in hoc Foedere et per hoc Foedus.

2078 Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo agnovit primi ordinis et momentum et significationem.

2079 Decalogus unitatem efformat organicam in qua unumquodque verbum vel mandatum ad totum remittit complexum. Unum mandatum transgredi est totam infringere Legem.22

2080 Decalogus praeclaram legis naturalis continet expressionem. A nobis per divinam Revelationem et per humanam cognoscitur rationem.

2081 Decem praecepta in iis, quae primario continent, obligationes enuntiant graves. Tamen oboedientia ad haec praecepta etiam implicat obligationes, quarum materia in se ipsa est levis.

2082 Quod Deus praecipit, per Suam gratiam possibile reddit.


(1) Cf Mt 5,17.

(2) Cf Mt 19,6-12.21.23-29.

(3) Cf Mt 5,20.

(4) Cf Mt 5,46-47.

(5) Cf Dt 6,5; Lv 19,18.

(6) Cf Ex 31,18; Dt 5,22.

(7) Cf Dt 31,9.24.

(8) Cf Ex 20,1-17.

(9) Cf Dt 5,6-22.

(10) Cf, exempli gratia, Os 4,2; Ier 7,9; Ez 18,5-9.

(11) Cf Ex 19.

(12) Cf Ex 24.

(13) Cf Ex 24,7.

(14) Origenes, In Exodum homilia 8, 1: SC 321, 242 (PG 12, 350).

(15) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 16, 3-4: SC 100, 566-570 (PG 7, 1017-1018).

(16) Sanctus Augustinus, Sermo 33,2: CCL 41, 414 (PL 38, 208).

(17) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canones 19-20: DS 1569-1570.

(18) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 24: AAS 57 (1965).

(19) Cf Iac 2,10-11.

(20) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 15, 1: SC 100, 548 (PG 7, 1012).

(21) Sanctus Bonaventura, In quattuor libros Sententiarum, 3, 37, 1, 3: Opera omnia, v. 3 (Ad Claras Aquas 1887) p. 819-820.

(22) Cf Iac 2,10-11.

                                     

top