The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO SECUNDA
DECEM PRAECEPTA

CAPUT PRIMUM
«DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO 
ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»

2083 Iesus officia hominis erga Deum hoc compendiavit mandato: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua » (Mt 22,37).23 In illis immediate resonat sollemnis appellatio: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est » (Dt 6,4).

Deus prior dilexit. Amor Unius Dei in primo ex « decem verbis » recolitur. Praecepta deinde responsionem enodant amoris ad quam Deo suo praebendam vocatur homo.


(23) Cf Lc 10,27: « ...ex omnibus viribus tuis ». 

                                

top