The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO SECUNDA
DECEM PRAECEPTA

CAPUT PRIMUM
«DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO 
ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA»

ARTICULUS 3 
TERTIUM PRAECEPTUM
 

« Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus » (Ex 20,8-10). 104

« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati » (Mc 2,27-28).

I. Dies sabbati

2168 Tertium Decalogi praeceptum in memoriam revocat sanctitatem sabbati: « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » (Ex 31,15).

2169 Hac occasione, Scriptura creationem commemorat: « Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum » (Ex 20,11).

2170 Scriptura in die Domini ostendit etiam memoriale liberationis Israelis a servitute Aegypti: « Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati » (Dt 5,15).

2171 Deus sabbatum concredidit Israeli ut illud servet in signum Foederis quod frangi nequit. 105 Sabbatum pro Domino est, sancte reservatum ad Dei laudem, Eius creationis operum et Eius actionum salvificarum pro Israel.

2172 Modus agendi Dei exemplar est humani modi agendi. Si Deus septimo die « respiravit » (Ex 31,17), etiam homo debet a labore « cessare » et permittere ut alii, praesertim pauperes, « refrigerentur ». 106 Sabbatum efficit ut labores cessent quotidiani et quamdam concedit dilationem. Dies est protestationis contra laboris servitutes et pecuniae cultum. 107

2173 Evangelium plures refert casus in quibus Iesus accusatur de lege sabbati violata. Sed Iesus nunquam huius diei offendit sanctitatem. 108 Huic cum auctoritate interpretationem praebet authenticam: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum » (Mc 2,27). Christus cum compassione Sibi auctoritatem tribuit sabbato bene faciendi et non male, animam salvam faciendi et non perdendi. 109 Sabbatum dies est Domini misericordiarum et honoris Dei. 110 « Dominus est Filius hominis etiam sabbati » (Mc 2,28).

II. Dies Domini

« Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea » (Ps 118,24).

Dies Resurrectionis: nova creatio

2174 Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » (Mc 16,2). 111 Quatenus « prima dies », dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava dies », quae sabbatum sequitur, 112 novam significat creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini (º iLD4"i¬ ºµXD", dies Dominica), « Dominica »:

« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is primus dies est [post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies], quo Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit ». 113

Dies Dominica – impletio sabbati

2175 Dominica expresse distinguitur a sabbato, cui chronologice, unaquaque hebdomada, succedit, et cuius praescriptionem caeremonialem substituit pro christianis. Ipsa, in Paschate Christi, veritatem spiritualem adimplet sabbati Iudaici et aeternam annuntiat requiem hominis in Deo. Etenim cultus Legis mysterium praeparabat Christi et quod in eo reapse fiebat, quoddam lineamentum figurabat quod ad Christum referebatur: 114

« Qui in veteri rerum ordine degerunt, ad novam spem pervenerunt, non amplius sabbatum colentes, sed iuxta Dominicam viventes, in qua et vita nostra exorta est per Ipsum et per mortem Ipsius ». 115

2176 Celebratio Dominicae praescriptionem moralem observat naturaliter in corde hominis inscriptam qua « praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii quod pertinet ad omnes ». 116 Dominicalis cultus morale Veteris Foederis adimplet praeceptum, cuius ordinem assumit et spiritum, unaquaque hebdomada Creatorem et Redemptorem Eius populi celebrando.

Eucharistia dominicalis

2177 Dominicalis celebratio Diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae. « Dies Dominica in qua mysterium Paschale celebratur ex apostolica Traditione, in universa Ecclesia uti primordialis festus de praecepto servanda est ». 117

« Item servari debent dies Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi corporis et sanguinis Christi, sanctae Dei Genetricis Mariae, eiusdem Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et Pauli apostolorum, omnium denique sanctorum ». 118

2178 Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis aetatis apostolicae procedit. 119 Epistula ad Hebraeos commemorat: « Non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes » (Heb 10,25).

Traditio memoriam servat cuiusdam adhortationis semper actualis: « Mane igitur in ecclesia Dei compare, accede ad Dominum, confitere Ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus [...], permane in divina et sacra liturgia, absolve preces tuas et nequaquam ante dimissam concionem egredere [...]. Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et requiem tibi data est. Haec igitur illa est, quam fecit Dominus, gaudeamus et exsultemus in illa ». 120

2179 « Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori ». 121 Ipsa locus est in quem omnes fideles possunt congregari ad Eucharistiae dominicalem celebrationem. Paroecia populum christianum initiat ordinariae expressioni vitae liturgicae, illum in hanc congregat celebrationem; doctrinam Christi docet salvificam; caritatem exercet Domini in bonis et fraternis operibus: 122

« Precari etiam domi potes; ita vero precari ut in ecclesia non potes, ubi tanta patrum frequentia, ubi clamor unanimiter ad Deum emissus. [...] Hic aliquid amplius est, nempe concordia et consensus, caritatis vinculum et sacerdotum orationes ». 123

Diei Dominicae obligatio

2180 Praeceptum Ecclesiae Legem Domini determinat et concrete definit. « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi ». 124 « Praecepto de Missa participanda satisfacit qui Missae assistit ubicumque celebratur ritu catholico vel ipso die festo vel vespere diei praecedentis ». 125

2181 Eucharistia dominicalis totum christianum fundat et confirmat exercitium. Hac de causa, fideles obligantur ut Eucharistiam participent diebus de praecepto, nisi seria excusentur ratione (exempli gratia, aegritudine, infantium cura) vel a suo proprio dispensentur pastore. 126 Qui deliberate hanc obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.

2182 Participatio in celebratione communi Eucharistiae dominicalis testimonium est coniunctionis et fidelitatis Christo et Eius Ecclesiae. Sic fideles suam communionem testantur in fide et caritate. Simul testificantur Dei sanctitatem et suam salutis spem. Spiritus Sancti ductu mutuo confortantur.

2183 « Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa participatio eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde commendatur ut fideles in liturgia verbi, si quae sit in ecclesia paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani praescripta celebrata, partem habeant, aut orationi per debitum tempus personaliter aut in familia vel pro opportunitate in familiarum coetibus vacent ». 127

Dies gratiae et cessationis a labore

2184 Sicut Deus « requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat » (Gn 2,2), vita humana vicissitudine laboris et requiei signatur. Institutio diei Domini ad id confert ut omnes sufficienti fruantur requiei et otii tempore quod eis suam familiarem, culturalem, socialem et religiosam permittat colere vitam. 128

2185 Fideles, Dominica aliisque festivis diebus de praecepto, abstinebunt quominus se laboribus tradant vel activitatibus quae cultum Deo impediunt debitum, gaudium diei Domini proprium, exercitium operum misericordiae et convenientem spiritus corporisque relaxationem. 129 Necessitates familiares vel magna socialis utilitas excusationes quoad praeceptum dominicalis requiei constituunt legitimas. Fideles curabunt ne hae legitimae excusationes habitudines religioni, vitae familiae vel valetudini introducant damnosas.

« Otium sanctum quaerit caritas veritatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis ». 130

2186 Oportet ut christiani, quibus praesto sunt otia, suos recordentur fratres, qui easdem habent necessitates eademque iura et propter paupertatem et miseriam quiescere nequeunt. Dominica traditionaliter a pietate christiana bonis operibus dedicatur et humilibus aegrotorum, infirmorum, senum servitiis. Christiani Dominicam etiam sanctificabunt suis familiis suisque proximis tempus et curas praebentes, quae difficulter reliquis hebdomadae diebus concedi possunt. Dominica tempus est considerationis, silentii, culturae et meditationis, quae vitae interioris et christianae favent incremento.

2187 Dominicas diesque sanctificare festivos communem exigit nisum. Unusquisque christianus debet vitare ne aliis sine necessitate imponat id quod eos impediat quominus diem Domini servent. Cum mores (ludi, popinae, etc.) et sociales necessitates (publica servitia, etc.) a quibusdam laborem requirunt dominicalem, singulis manet responsabilitas temporis sufficientis pro otio. Fideles curabunt ut, cum temperantia et caritate, excessus vitent et violentias quas quandoque otia generant multitudinis. Non obstantibus oeconomicis exigentiis, publicae potestates curabunt civibus tempus praestare requiei et cultui divino destinatum. Laboris locatores analogum habent officium erga suos conductos operarios.

2188 Christiani, libertatem religiosam et bonum omnium commune observantes, debent operam dare ut Dominicae et dies festivi Ecclesiae tamquam feriarum legalium agnoscantur dies. Ii omnibus publicum praebere debent exemplum orationis, observantiae et gaudii, et suas traditiones defendere tamquam egregiam contributionem ad vitam spiritualem humanae societatis. Si legislatio regionis vel aliae rationes obligant ad laborandum die Dominica, in hac tamen die sic vita est ducenda ut in die nostrae liberationis quae nos efficit participare « frequentiam et Ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis » (Heb 12,22-23).

Compendium

2189 « Observa diem sabbati, ut sanctifices eum » (Dt 5,12). « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » (Ex 31,15).

2190 Sabbatum, quod primae creationis repraesentabat impletionem, substituitur a Dominica, quae creationem commemorat novam, resurrectione Christi inauguratam.

2191 Ecclesia diem resurrectionis Christi octava celebrat die, quae merito dies Domini seu Dominica nuncupatur. 131

2192 « Dies Dominica [...] in universa Ecclesia uti primordialis dies festus de praecepto servanda est ». 132 « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi ». 133

2193 « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles [...] abstineant insuper ab illis operibus et negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediant ». 134

2194 Institutio Dominicae confert ut « ad vitam familiarem, culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficiente quiete et otio omnes gaudeant ». 135

2195 Unusquisque christianus vitare debet id aliis sine necessitate imponere quod eos impediret quominus diem Domini servent.


(104) Cf Dt 5,12-15.

(105) Cf Ex 31,16.

(106) Cf Ex 23,12.

(107) Cf Ne 13,15-22; 2 Par 36,21.

(108) Cf Mc 1,21; Io 9,16.

(109) Cf Mc 3,4.

(110) Cf Mt 12,5; Io 7,23.

(111) Cf Mt 28,1; Lc 24,1; Io 20,1.

(112) Cf Mc 16,1; Mt 28,1.

(113) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 188 (PG 6, 429-432).

(114) Cf 1 Cor 10,11.

(115) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Magnesios, 9, 1: SC 10bis, 88 (Funk 1, 236-238).

(116) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 122, a. 4, c: Ed. Leon. 9, 478.

(117) CIC canon 1246, § 1.

(118) CIC canon 1246, § 1.

(119) Cf Act 2,42-46; 1 Cor 11,17.

(120) Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo de die Dominica: PG 861, 416 et 421.

(121) CIC canon 515, § 1.

(122) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Christifideles laici, 26: AAS 81 (1989) 437-440.

(123) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De incomprehensibili Dei natura seu contra Anomoeos, 3, 6: SC 28bis, 218 (PL 48, 725).

(124) CIC canon 1247.

(125) CIC canon 1248, § 1.

(126) Cf CIC canon 1245.

(127) CIC canon 1248, § 2.

(128) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 67: AAS 58 (1966) 1089.

(129) Cf CIC canon 1247.

(130) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 19, 19: CSEL 402, 407 (PL 41, 647).

(131) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 106: AAS 56 (1964) 126.

(132) CIC canon 1246, § 1.

(133) CIC canon 1247.

(134) CIC canon 1247.

(135) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 67: AAS 58 (1966) 1089.

                               

top