![]() |
![]() |
|
|
PARS TERTIA SECTIO SECUNDA CAPUT
SECUNDUM ARTICULUS 10
2534 Decimum praeceptum explicat et complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae septimum vetat praeceptum. « Concupiscentia oculorum » (1 Io 2,16) ad violentiam ducit et ad iniustitiam a quinto praecepto vetitas. 402 Cupiditas, sicut fornicatio, suam invenit originem in idololatria tribus primis praescriptionibus Legis prohibita. 403 Decimum praeceptum ad intentionem refertur cordis; ipsum, cum nono, omnia Legis praecepta compendiat. 2535 Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri, cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe rationis non servant moderationem nosque impellunt ad iniuste cupiendum quod nobis non correspondet quodque ad alios pertinet vel eis debetur. 2536 Decimum praeceptum aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet cupiditatem natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo damnum in eius bonis inferretur temporalibus:
2537 Hoc praeceptum non violatur desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis indicat illos « qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant » et quos proinde oportet « ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari »:
2538 Decimum praeceptum invidiam ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam tractatam, et divitis, qui, non obstante suorum gregum multitudine, ei invidebat suamque ovem est denique furatus. 406 Invidia ad pessima ducere potest facinora. 407 « Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sap 2,24):
2539 Invidia vitium est capitale. Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale:
2540 Invidia est quaedam tristitiae forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus se exercebit ad vivendum in humilitate:
2541 Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor. Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab originibus, apparet « bonum [...] ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile [...] ad intelligendum » (Gn 3,6). 2542 Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae » instrumentum effecta. 412 Adaequationis defectus inter velle et facere 413 conflictionem indicat inter Legem Dei, quae est lex mentis, et alteram legem « captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis » (Rom 7,23). 2543 « Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt » (Rom 3,21-22). Exinde christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur 414 et Spiritus desideria sequuntur. 415 2544 Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident 416 propter Eum et propter Evangelium. 417 Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam exemplum, pauperem Hierosolymorum proposuit viduam, quae, in sua indigentia, dedit quidquid habebat ad vivendum. 418 Praeceptum libertatis cordis coram divitiis obligatorium est ad intrandum in Regnum coelorum. 2545 Omnes christifideles curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur ». 419 2546 « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: 420
2547 Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem. 422 « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum ». 423 Se providentiae Patris coeli committere ab inquietudine liberat diei crastini. Fiducia in Deum ad beatitudinem disponit pauperum. 424 Ipsi Deum videbunt. 2548 Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] Nam videre in usu Scripturae, idem significat quod habere [...]. Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numeratur, per hoc quod vidit, adeptus est ». 425 2549 Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et potentiae. 2550 In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt, 426 ad perfectam cum Deo communionem:
2551 « Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » (Mt 6,21). 2552 Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam. 2553 Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale. 2554 Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo. 2555 Christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria. 2556 Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum. « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3). 2557 Homo desiderii dicit: « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur. 428 (402) Cf Mich 2,2. (403) Cf Sap 14,12. (404) Catechismus Romanus, 3, 10, 13: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 518. (405) Catechismus Romanus, 3, 10, 23: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 523. (406) Cf 2 Sam 12,1-4. (407) Cf Gn 4,3-8; 1 Reg 21,1-29. (408) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam II ad Corinthios, homilia 27, 3-4: PG 61, 588. (409) Sanctus Augustinus, De disciplina christiana, 7, 7: CCL 46, 214 (PL 40, 673); Id., Epistula 108, 3, 8: CSEL 34, 620 (PL 33, 410). (410) Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 88: CCL 143b, 1610 (PL 76, 621). (411) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Romanos, homilia 7, 5: PG 60, 448. (412) Cf Rom 7,7. (413) Cf Rom 7,15. (414) Cf Rom 8,14. (415) Cf Rom 8,27. (416) Cf Lc 14,33. (417) Cf Mc 8,35. (418) Cf Lc 21,4. (419) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 49. (420) Cf Lc 6,20. (421) Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 1: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 83 (PG 44, 1200). (422) Cf Lc 6,24. (423) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1, 3: CCL 35, 4 (PL 34, 1232). (424) Cf Mt 6,25-34. (425) Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 6: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 138 (PG 44, 1265). (426) Cf Apc 22,17. (427) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 30: CSEL 402, 665-666 (PL 41, 801-802). (428) Cf Io 4,14.
|
|