The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO SECUNDA
DECEM PRAECEPTA

CAPUT SECUNDUM
«DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»

ARTICULUS 7 
SEPTIMUM PRAECEPTUM
 

« Non furtum facies » (Ex 20,15). 281

« Non facies furtum » (Mt 19,18).

2401 Septimum praeceptum vetat bonum proximi iniuste sumere vel retinere atque proximo damnum in suis bonis inferre, quocumque modo id fiat. In bonis terrestribus fructibusque laboris hominum gerendis iustitiam praescribit et caritatem. Propter bonum commune, observantiam et destinationem universalem postulat bonorum atque ius ad proprietatem privatam. Vita christiana nititur ut huius mundi bona ad Deum et ad caritatem dirigat fraternam.

I. Destinatio universalis et proprietas privata bonorum

2402 Initio, Deus terram eiusque opes concredidit humano generi communiter gerendas ut ipsum de ea adhiberet curam, ei per suum laborem dominaretur et eius frueretur fructibus. 282 Creationis bona toti generi destinantur humano. Tamen terra inter homines distribuitur ad praestandam eorum vitae securitatem, positae in discrimen penuriae et minis subiectae per violentiam. Bonorum appropriatio legitima est ad libertatem praestandam et dignitatem personarum, ad iuvandos singulos ut suis necessitatibus subveniant fundamentalibus et necessitatibus eorum erga quos habent officium. Illa permittere debet ut solidarietas inter homines manifestetur naturalis.

2403 Ius ad proprietatem privatam, aequo modo acquisitam aut acceptam, originalem terrae donationem ad generis humani complexum non abolet. Bonorum universalis destinatio permanet primordialis, licet boni communis promotio observantiam exigat proprietatis privatae, iuris ad eam atque exercitii eiusdem.

2404 « Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant ». 283 Proprietas cuiusdam boni possessorem eius efficit providentiae administratorem ut id fructificare faciat et eius beneficia communicet aliis, imprimis suis proximis.

2405 Productionis bona — materialia vel immaterialia — sicut agri vel fabricae, competentiae vel artes, curas requirunt suorum possessorum ut eorum fecunditas quam plurimis proficiat. Qui usus et consumptionis possident bona, illis cum temperantia uti debent, optimam partem hospiti, aegroto vel pauperi reservantes.

2406 Auctoritas politica ius habet et officium moderandi, bonum commune perspiciendo, legitimum exercitium iuris proprietatis. 284

II. Personarum et earum bonorum observantia

2407 In re oeconomica, dignitatis humanae observantia exercitium exigit virtutis temperantiae, ad studium bonorum huius mundi moderandum; virtutis iustitiae, ad iura praeservanda proximi ipsique tribuendum quod ei debetur; et solidarietatis, secundum regulam auream et secundum liberalitatem Domini qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius inopia nos divites essemus. 285

Observantia bonorum alienorum

2408 Septimum praeceptum prohibet furtum, id est, usurpationem boni alieni contra rationabilem domini voluntatem. Furtum non habetur, si consensus potest praesumi vel si recusatio est rationi contraria et universali bonorum destinationi. Talis est casus evidentis et urgentis necessitatis in qua solum medium necessitatibus subveniendi immediatis et essentialibus (nutrimento, habitationi, indumento...) est de bonis alienis decernere eisque uti. 286

2409 Omnis modus iniuste sumendi vel retinendi bonum alienum, licet legis civilis non contradicat dispositionibus, septimo praecepto est contrarius. Sic bona commodata deliberate retinere vel res amissas; in commercio fraudare; 287 iniusta solvere salaria; 288 pretia augere ex ignorantia vel indigentia alienis lucra faciendo. 289

Moraliter illicita sunt etiam: lucrosa negotiatio qua quis agit ad aestimationem bonorum modo artificiali mutandam, ut commodum obtineat in alius detrimentum; corruptio qua iudicium amovetur eorum qui iuxta ius decisiones sumere debent; appropriatio et usus privatus bonorum socialium cuiusdam negotii; opera male peracta, fiscalis fraus, mandatorum nummariorum et rationum mercium adulteratio, immodica dispendia, nimius sumptus. Proprietatibus privatis vel publicis voluntarie damnum infligere est legi morali contrarium et reparationem exigit.

2410 Promissiones sunt tenendae et contractus stricte servandi quatenus obligatio sumpta est moraliter iusta. Magna vitae socialis et oeconomicae pars a contractuum inter physicas et morales personas dependet valore. Sic mercatorii contractus venditionis et emptionis; contractus locationis et laboris. Omnis contractus bona fide est contrahendus et exsequendus.

2411 Contractus submittuntur iustitiae commutativae quae commercia regulat inter personas et inter institutiones, exacta eorum iurium observantia. Iustitia commutativa stricte obligat; tutelam exigit iurium proprietatis, solutionis debitorum et praestationis obligationum libere contractarum. Sine iustitia commutativa, nulla alia iustitiae forma possibilis est.

Iustitia commutativa a iustitia distinguitur legali quae ad id refertur quod civis communitati aequitative debet, et a iustitia distributiva quae id regulat quod communitas civibus debet proportionaliter ad eorum contributiones et ad eorum necessitates.

2412 Propter iustitiam commutativam, commissae iniustitiae reparatio restitutionem exigit boni surrepti ad eius proprietarium:

Iesus Zacchaeo propter eius decisionem benedicit: « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum » (Lc 19,8). Illi, qui modo directo vel indirecto potiti sunt alieno bono, id restituere tenentur, aut aliud aequivalens in natura vel specie reddere, si res disparuit, et etiam fructus et commoda quae dominus eius legitime ex eo obtinuisset. Pariter restituere tenentur, proportionaliter ad suam responsabilitatem et ad suum lucrum, omnes qui furtum quolibet participaverunt modo aut ex eo conscienter utilitatem perceperunt; exempli gratia, illi qui id mandaverint, vel ad id adiuvaverint, vel id celaverint.

2413 Fortunae ludi (chartularum ludus, etc.) vel sponsiones in se ipsis iustitiae non sunt contrariae. Moraliter efficiuntur non accipiendae, cum personam eo privant quod ipsi est necessarium ad eius necessitatibus subveniendum atque illis aliorum. Lusionis passio in discrimine versatur ne gravis efficiatur servitus. Iniuste facere sponsionem vel in ludis fraudare materiam constituit gravem, nisi damnum inflictum ita leve sit ut is qui illud subit, illud tamquam magni ponderis non possit rationabiliter considerare.

2414 Septimum praeceptum actus vetat et incepta quae, quacumque ex causa, a caeco sui amore mota (« egoistica ») vel ideologica, mercatoria vel totalitaria, ad creaturas humanas subiiciendas ducunt, ad earum dignitatem personalem non agnoscendam, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia. Easdem per violentiam ad valorem usus vel ad fontem lucri reducere peccatum est contra personarum dignitatem earumque iura fundamentalia. Sanctus Paulus cuidam domino christiano mandabat ut suum christianum servum tractaret « iam non ut servum sed [...] carissimum fratrem [...] et in carne et in Domino » (Philm 16).

Observantia integritatis creationis

2415 Septimum praeceptum observantiam postulat integritatis creationis. Animalia, et etiam plantae atque entia inanimata bono communi destinantur generis humani praeteriti, praesentis et futuri. 290 Opum mineralium, vegetalium et animalium mundi universi usus ab exigentiarum moralium observantia nequit disiungi. Concessus homini a Creatore dominatus super entia inanimata et alia viventia absolutus non est; is a cura qualitatis vitae proximi, generationibus futuris inclusis, debet mensurari; integritatis creationis religiosam postulat observantiam. 291

2416 Animalia creaturae sunt Dei. Ipse ea Sua providentiali amplectitur sollicitudine. 292 Ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant. 293 Etiam homines eis debent benevolentiam. In memoriam revocare oportet qua accurata consideratione sancti, sicut sanctus Franciscus Assisiensis vel sanctus Philippus Neri, animalia tractabant.

2417 Deus animalia procurationi concredidit illius quem Ipse ad Suam creavit imaginem. 294 Legitimum igitur est animalibus uti ad nutrimentum vel ad vestes conficiendas. Ea mansuefacere licet ut homini in eius laboribus vel in eius otiis assistant. Medica et scientifica experimenta in animalibus sunt exercitia moraliter acceptabilia, si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas.

2418 Humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas. Indignum pariter est pro illis pecuniae expendere summas quae potius hominum miserias deberent sublevare. Animalia amare licet; affectio solis personis debita ad ea averti non deberet.

III. Socialis doctrina Ecclesiae

2419 « Revelatio christiana [...] ad altiorem vitae socialis legum intelligentiam nos perducit ». 295 Ecclesia ab Evangelio plenam accipit revelationem veritatis de homine. Ipsa, cum suam implet missionem nuntiandi Evangelium, homini, nomine Christi, eius propriam testatur dignitatem eiusque vocationem ad personarum communionem; eum docet exigentias iustitiae et pacis, secundum divinam sapientiam.

2420 Ecclesia iudicium fert morale in re oeconomica et sociali, « quando personae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant ». 296 Ipsa in ordine moralitatis e missione agit diversa ab illa auctoritatum politicarum: Ecclesia curam habet de boni communis aspectibus temporalibus ratione eorum ordinationis ad Bonum excelsum, nostrum ultimum finem. Ipsa nititur habitudines inspirare iustas relate ad bona terrestria et in relationibus socialibus-oeconomicis.

2421 Socialis doctrina Ecclesiae saeculo XIX est explicata in occursu Evangelii cum societate moderna machinalis industriae, cum eius novis structuris pro productione bonorum consumendorum, cum eius novo societatis, Status et auctoritatis conceptu, cum eius novis formis laboris et proprietatis. Explicatio doctrinae Ecclesiae, in re oeconomica et sociali, valorem permanentem doctrinae testatur Ecclesiae, insimul sensum verum eius Traditionis semper vivae et activae. 297

2422 Socialis doctrina Ecclesiae implicat doctrinae corpus quod contexitur prout Ecclesia eventus decursu historiae interpretatur, sub lumine totius verbi a Christo Iesu revelati, cum assistentia Spiritus Sancti. 298 Haec doctrina eo acceptabilior pro bonae voluntatis fit hominibus, quo magis modum agendi inspirat fidelium.

2423 Socialis doctrina Ecclesiae principia proponit reflexionis; deducit criteria pro iudicio; consilia praebet pro actione:

Omne systema, secundum quod relationes sociales elementis oeconomicis prorsus determinarentur, naturae personae humanae et eius actuum est contrarium. 299

2424 Theoria quae e lucro regulam efficit exclusivam et finem ultimum activitatis oeconomicae, moraliter acceptabilis non est. Inordinatus pecuniae appetitus suos effectus perversos producere non desinit. Ipse est una inter causas plurimorum conflictuum qui ordinem socialem perturbant. 300

Systema quod « iura fundamentalia personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae » postponit 301 dignitati hominis est contrarium. Omnis actio quae personas reducit ita ut pura sint media ad lucrum obtinendum, hominem subiicit, ducit ad pecuniae idololatriam et confert ad atheismum propagandum. « Non potestis Deo servire et mammonae » (Mt 6,24; Lc 16,13).

2425 Ecclesia ideologias totalitarias reiecit et atheas, temporibus modernis, « communismo » vel « socialismo » sociatas. Ceterum, in « capitalismi » exercitio individualismum recusavit et absolutum primatum legis mercatus super laborem humanum. 302 Oeconomiae moderatio per solam praestitutam ordinationem in unum conglobatam fundamentum pervertit vinculorum socialium; eius moderatio per solam mercatus legem iustitiam offendit socialem, quia « quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent ». 303 Moderationem mercatus rationabilem et incepta oeconomica, secundum iustam valorum hierarchiam atque ad bonum commune attendendo, oportet propugnare.

IV. Activitas oeconomica et iustitia socialis

2426 Activitatum oeconomicarum progressus et productionis augmentum destinantur ad creaturarum humanarum subveniendum necessitatibus. Vita oeconomica non dirigitur solummodo ad bona producta multiplicanda et ad lucrum augendum vel potentiam; ea imprimis ad servitium ordinatur personarum, totius integri hominis et totius communitatis humanae. Navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias ducenda, intra limites ordinis moralis, iustitiam socialem sequendo, debet exerceri, ut consilio Dei de homine correspondeat. 304

2427 Labor humanus immediate provenit a personis, quae ad imaginem Dei sunt creatae quaeque vocantur ut aliae cum aliis et pro aliis opus creationis prorogent terrae dominando. 305 Labor igitur est officium: « Si quis non vult operari, nec manducet » (2 Thess 3,10). 306 Labor dona honorat Creatoris et accepta talenta. Potest etiam redemptivus esse. Homo, poenam sustinens 307 laboris in unione cum Iesu, operario ex Nazareth et crucifixo in Calvario, quodammodo cum Filio Dei collaborat in Eius opere redemptivo. Sese Christi manifestat discipulum, crucem quotidie gestans in activitate ad quam vocatur adimplendam. 308 Labor esse potest sanctificationis medium et realitatum terrestrium animatio in Christi Spiritu.

2428 Persona, in labore, exercet et perficit partem facultatum in sua natura inscriptarum. Valor primordialis laboris pertinet ad hominem, qui eius auctor est et scopus. Labor est pro homine, non homo pro labore. 309

Unusquisque in labore debet media haurire posse ad subveniendum suae vitae eique suorum, et ad reddendum communitati humanae servitium.

2429 Unusquisque ius ad oeconomicum inceptum habet, unusquisque suis legitime utetur talentis ut conferat ad abundantiam omnibus proficuam et ut suorum nisuum iustos fructus colligat. Curabit ut se conformet ordinationibus prolatis ab auctoritatibus legitimis propter bonum commune. 310

2430 Vita oeconomica diversas movet utilitates, saepe oppositas inter se. Ex hoc intelligitur enasci dimicationes quae eius sunt propriae. 311 Niti oportet ut hae dimicationes reducantur per negotiationem quae iura observet et officia uniuscuiusque partis socialis: illorum qui sunt officinarum responsabiles, illorum qui mercede conductos repraesentant, exempli gratia consociationes operariorum et, si res ferat, publicae potestates.

2431 Responsabilitas Status. « Oeconomica [...] actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus efficaciter honesteque faciendum concitentur. [...] Civitas porro vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros, quibus coagmentatur societas ». 312

2432 Officinae responsabiles oeconomicam et oecologicam suarum operationum coram societate sustinent responsabilitatem. 313 Tenentur bonum personarum considerare et non solum incrementum lucrorum. Haec tamen necessaria sunt. Ipsa permittunt impendere pecuniam quae officinarum futurum spondet. Ipsa occupationem praestant.

2433 Accessus ad laborem et ad muneris professionem sine iniusta discriminatione esse debet omnibus apertus, viris et mulieribus, sanis et infirmitate laborantibus, autochthonibus et advenis. 314 Societas, e parte sua, cives, secundum adiuncta, debet adiuvare ut laborem sibi et officium comparent. 315

2434 Iustum salarium legitimus laboris est fructus. Illud recusare vel retinere gravem potest iniustitiam constituere. 316 Ut remuneratio iuste aestimetur, simul attendendum est ad necessitates et ad contributiones uniuscuiusque. « Ita remunerandus est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi ». 317 Partium consensio non sufficit ad salarii summam moraliter iustificandam.

2435 Ab opere cessatio moraliter est legitima, cum tamquam recursus praesentatur inevitabilis, vel etiam necessarius, propter beneficium proportionatum. Moraliter fit non acceptabilis cum eam violentiae comitantur vel etiam si ei adscribuntur scopi non directe cum condicionibus laboris coniuncti vel bono communi contrarii.

2436 Iniustum est organismis securitatis socialis stipes non solvere ab auctoritatibus legitimis statutas.

Occupationis privatio propter laboris carentiam fere semper, pro illo qui eius est victima, est eius dignitati vulnus et vitae aequilibrio minitatio. Praeter damnum personaliter toleratum, plura pericula ex ea pro eius promanant familia. 318

V. Iustitia et solidarietas inter populos

2437 In ambitu internationali, inaequalitas subsidiorum et mediorum oeconomicorum talis est ut ipsa inter populos verum provocet « hiatum ». 319 Ex altera parte sunt illi qui progressionis media retinent et augent, ex alia vero illi qui debita accumulant.

2438 Causae diversae indolis religiosae, politicae, oeconomicae et nummariae efficiunt « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines [...] pertinere ». 320 Solidarietas necessaria est inter populos, quorum actiones politicae iam inter se dependentes sunt. Eadem fit etiam pernecessaria cum agitur de « machinationibus perversis » intercludendis qui progressionem obstruunt populorum qui minus sunt promoti. 321 Opus est systemata nummaria abusiva vel etiam usuraria, 322 iniquas commercii relationes inter populos, cursum ad arma apparanda, substituere nisu communi ad subsidia impellenda versus scopos moralis, culturalis et oeconomicae progressionis « illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos [...] capienda sunt consilia ». 323

2439 Nationes divites gravem habent moralem responsabilitatem erga illas quae per se ipsas suam progressionem nequeunt praestare vel ab ea tragicis historicis eventibus sunt impeditae. Officium est solidarietatis et caritatis; est etiam iustitiae obligatio si prosper nationum divitum status ex subsidiis provenit quae aequo modo soluta non sunt.

2440 Directum adiutorium apta est responsio necessitatibus immediatis, extraordinariis, causatis exempli gratia naturalibus ruinis, pestilentiis etc. Sed ipsum non sufficit ad gravia reparanda damna quae a statibus procedunt indigentiae neque ad providendum necessitatibus modo durabili. Oportet etiam reformare institutiones oeconomicas et nummarias internationales ut ipsae aequas relationes melius promoveant cum populis qui minus sunt progressi. 324 Nisus sustinendus est pauperum populorum qui ad suum incrementum et ad suam adlaborant liberationem. 325 Haec doctrina postulat ut applicetur modo valde particulari in ambitu laboris agricolarum. Agricolae, maxime in tertio mundo, pauperum praevalentem constituunt multitudinem.

2441 Dei augere sensum et sui ipsius cognitionem ad fundamentum pertinet totius integrae progressionis societatis humanae. Haec progressio bona multiplicat materialia eaque ad servitium collocat personae eiusque libertatis. Miseriam minuit et oeconomicum abusum. Facit ut identitatum culturalium et apertionis ad transcendentiam crescat observantia. 326

2442 Ad Ecclesiae Pastores non pertinet in constructione politica et in vita sociali organizanda directe intervenire. Hoc munus pars est vocationis fidelium laicorum, qui suo proprio incepto cum suis concivibus agunt. Actio socialis pluralitatem viarum concretarum potest implicare. Illa semper ad bonum commune ordinata esse debet et nuntio evangelico conformis atque Ecclesiae doctrinae. Ad fideles laicos pertinet « cum christiani officii diligentia res temporales veluti animare in iisque ostendere se testes esse et operatores pacis atque iustitiae ». 327

VI. Amor pauperum

2443 Deus benedicit illis qui in pauperum veniunt adiutorium reprobatque illos qui ab hoc avertuntur: « Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris » (Mt 5,42). « Gratis accepistis, gratis date » (Mt 10,8). Iesus Christus Suos agnoscet electos in eo quod pro pauperibus fecerint. 328 Cum « pauperes evangelizantur » (Mt 11,5), 329 signum est praesentiae Christi.

2444 « Ecclesiae in pauperes studium [...] in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur ». 330 Idem inspiratur beatitudinum Evangelio, 331 Iesu paupertate 332 et Eius erga pauperes sollicitudine. 333 Pauperum studium inter motiva etiam est officii laborandi ad habendum unde tribuatur necessitatem patienti. 334 Illud ad paupertatem materialem non extenditur solummodo, sed etiam ad plures paupertatis culturalis et religiosae formas. 335

2445 Pauperum amor cum immoderato amore divitiarum vel cum earum usu ad se solum spectanti (« egoistico ») componi nequit:

« Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis » (Iac 5,1-6).

2446 Sanctus Ioannes Chrysostomus id fortiter commemorat: « Non erogare pauperibus, est rapinam in illos exercere, illorumque fraudare vitam; [...] non nostras, sed illorum res detinemus ». 336 « Exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur quae iustitiae titulo iam debentur »: 337

« Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; iustitiae potius debitum solvimus, quam misericordiae opera implemus ». 338

2447 Opera misericordiae actiones sunt caritativae per quas in auxilium nostri proximi venimus in eius necessitatibus corporalibus et spiritualibus. 339 Instruere, consilia dare, consolari, confortare opera sunt spiritualis misericordiae, sicut dimittere et cum patientia tolerare. Opera corporalis misericordiae speciatim consistunt in esurientibus nutriendis, in hospitio carentibus hospitandis, in pannosis vestiendis, in aegrotis et captivis visitandis, in mortuis sepeliendis. 340 Inter haec opera, eleemosyna pauperibus facta 341 unum ex praecipuis testimoniis est fraternae caritatis: eadem est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet: 342

« Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat » (Lc 3,11). « Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis » (Lc 11,41). « Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: "Ite in pace, calefacimini et saturamini", non dederit autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? » (Iac 2,15-16). 343

2448 « Extrema inopia bonorum materialium, iniusta oppressio, physicae et psychicae aegritudines, demum mors, humanae nempe miseriae omnes signum sunt manifestum originalis condicionis infirmitatis qua, post primum Adae peccatum, homo versatur, itemque sunt signum necessitatis salutis; quae miseriae ideo misericordiam Christi Salvatoris attraxerunt, qui voluit eas portare, Seipsum assimulans "fratribus Suis minimis" (Mt 25,40.45). Propterea, in eos quos percutit miseria, potiore dilectione fertur Ecclesia quae iam ab initio, non obstantibus peccatis multorum membrorum, nunquam ab officio suo destitit eos consolandi, defendendi et liberandi. Id fecit quidem innumeris beneficentiae subsidiis, quae semper et ubique sunt necessaria ». 344

2449 Inde a Vetere Testamento, iuridicae omnis generis ordinationes (annus remissionis, prohibitio fenerandi et retinendi pignus, obligatio decimam dandi, quotidiana solutio stipendii mercenario, ius racemationis et spicilegii) adhortationi respondent Deuteronomii: « Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua » (Dt 15,11). Iesus hoc verbum facit Suum: « Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis » (Io 12,8). Ipse vehementiam veterum oraculorum non ideo reddit caducam: « ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis [...] vendamus...? » (Am 8,6), sed nos invitat ad Eius praesentiam agnoscendam in pauperibus qui Eius sunt fratres: 345

Sancta Rosa de Lima, die qua eius mater eam reprendit quia pauperes et aegrotos domum accipiebat, illi respondit: « Christi bonus odor sumus dum ministramus infirmis ». 346

Compendium

2450 « Furtum non facies » (Dt 5,19). « Neque fures neque avari [...] non rapaces Regnum Dei possidebunt » (1 Cor 6,10).

2451 Septimum praeceptum iustitiae et caritatis praescribit exercitium in bonis terrestribus et fructibus laboris hominum gerendis.

2452 Bona creationis generi humano destinantur universo. Ius ad privatam proprietatem destinationem bonorum universalem non abolet.

2453 Septimum praeceptum furtum vetat. Furtum est usurpatio boni alieni contra rationabilem domini voluntatem.

2454 Omnis modus iniuste sumendi bonum alienum vel eo utendi est septimo praecepto contrarius. Iniustitia commissa reparationem exigit. Iustitia commutativa restitutionem exigit boni subrepti.

2455 Lex moralis actus vetat qui, propter mercatorios vel totalitarios fines, ad creaturas humanas in servitutem redigendas ducunt, ad illas emendas, vendendas et permutandas sicut mercimonia.

2456 Dominatus subsidiorum mineralium, vegetalium et animalium universi mundi a Creatore concessus ab observantia separari nequit moralium obligationum, illis inclusis erga futuras generationes.

2457 Animalia curae concreduntur hominis, qui eis benevolentiam debet. Illa iustae satisfactioni necessitatum hominis inservire possunt.

2458 Ecclesia in re oeconomica et sociali fert iudicium, cum iura fundamentalia personae vel salus animarum id exigunt. Ipsa de hominum bono communi temporali adhibet curam propter eius ordinationem ad supremum Bonum, nostrum ultimum finem.

2459 Ipse homo auctor, centrum est et scopus totius vitae oeconomicae et socialis. Caput maximi momenti in quaestione sociali est ut bona a Deo pro omnibus creata ad omnes revera perveniant, secundum iustitiam et cum caritatis adiutorio.

2460 Valor primordialis laboris pendet ab homine, qui eius auctor est et scopus. Homo per suum laborem opus creationis participat. Labor, Christo coniunctus, potest esse redemptivus.

2461 Vera progressio est illa totius hominis integri. Agitur de augenda uniuscuiusque personae capacitate respondendi vocationi eius, nempe Deo vocanti. 347

2462 Eleemosyna pauperibus facta caritatis christianae est testimonium: ea est etiam iustitiae exercitium quod Deo placet.

2463 Quomodo, in multitudine creaturarum humanarum sine pane, sine tecto, sine loco, Lazarus parabolae mendicus esuriens non agnoscatur? 348 Quomodo Iesus non audiatur: « Nec mihi fecistis » (Mt 25,45)?


(281) Cf Dt 5,19.

(282) Cf Gn 1,26-29.

(283) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 69: AAS 58 (1966) 1090.

(284) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 71: AAS 58 (1966) 1093; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 42: AAS 80 (1988) 572-574; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 40: AAS 83 (1991) 843; Ibid., 48: AAS 83 (1991) 852-854.

(285) Cf 2 Cor 8,9.

(286) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 69: AAS 58 (1966) 1090-1091.

(287) Cf Dt 25,13-16.

(288) Cf Dt 24,14-15; Iac 5,4.

(289) Cf Am 8,4-6.

(290) Cf Gn 1,28-31.

(291) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 37-38: AAS 83 (1991) 840-841.

(292) Cf Mt 6,26.

(293) Cf Dn 3,79-81.

(294) Cf Gn 2,19-20; 9,1-4.

(295) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 23: AAS 58 (1966) 1044.

(296) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 76: AAS 58 (1966) 1100.

(297) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 3: AAS 83 (1991) 794-796.

(298) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 1: AAS 80 (1988) 513-514; Ibid., 41: AAS 80 (1988) 570-572.

(299) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 24: AAS 83 (1991) 821-822.

(300) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 63: AAS 58 (1966) 1085; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 7: AAS 73 (1981) 592-594; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 35: AAS 83 (1991) 836-838.

(301) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 65: AAS 58 (1966) 1087.

(302) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 10: AAS 83 (1991) 804-806; Ibid., 13: AAS 83 (1991) 809-810; Ibid., 44: AAS 83 (1991) 848-849.

(303) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 34: AAS 83 (1991) 836.

(304) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 64: AAS 58 (1966) 1086.

(305) Cf Gn 1,28; Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 34: AAS 58 (1966) 1052-1053; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 31: AAS 83 (1991) 831-832.

(306) Cf 1 Thess 4,11.

(307) Cf Gn 3,14-19.

(308) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 27: AAS 73 (1981) 644-647.

(309) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 6: AAS 73 (1981) 589-592.

(310) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 32: AAS 83 (1991) 832-833; Ibid., 34: AAS 83 (1991) 835-836.

(311) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 11: AAS 73 (1981) 602-605.

(312) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS 83 (1991) 852-853.

(313) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 37: AAS 83 (1991) 840.

(314) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 19: AAS 73 (1981) 625-629; Ibid., 22-23: AAS 73 (1981) 634-637.

(315) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 48: AAS 83 (1991) 852-854.

(316) Cf Lv 19,13; Dt 24,14-15; Iac 5,4.

(317) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 67: AAS 58 (1966) 1088-1089.

(318) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens, 18: AAS 73 (1981) 622625.

(319) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 14: AAS 80 (1988) 526-528.

(320) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 9: AAS 80 (1988) 520521.

(321) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 17: AAS 80 (1988) 532-533; Ibid., 45: AAS 80 (1988) 577-578.

(322) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 35: AAS 83 (1991) 836-838.

(323) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 28: AAS 83 (1991) 828.

(324) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 16: AAS 80 (1988) 531.

(325) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 26: AAS 83 (1991) 824-826.

(326) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 32: AAS 80 (1988) 556-557; Id., Litt. enc. Centesimus annus, 51: AAS 83 (1991) 856-857.

(327) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis, 47: AAS 80 (1988) 582; cf Ibid., 42: AAS 80 (1988) 572-574.

(328) Cf Mt 25,31-36.

(329) Cf Lc 4,18.

(330) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57: AAS 83 (1991) 862-863.

(331) Cf Lc 6,20-22.

(332) Cf Mt 8,20.

(333) Cf Mc 12,41-44.

(334) Cf Eph 4,28.

(335) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 57: AAS 83 (1991) 863.

(336) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Lazarum, concio 2, 6: PG 48, 992.

(337) 3 Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 8: AAS 58 (1966) 845.

(338) Sanctus Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 3, 21, 45: SC 382, 394 (PL 77, 87).

(339) Cf Is 58,6-7; Heb 13,3.

(340) Cf Mt 25,31-46.

(341) Cf Tb 4,5-11; Eccli 17,18.

(342) Cf Mt 6,2-4.

(343) Cf 1 Io 3,17.

(344) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Libertatis conscientia, 68: AAS 79 (1987) 583.

(345) Cf Mt 25,40.

(346) P. Hansen, Vita mirabilis [...] venerabilis sororis Rosae de sancta Maria Limensis (Romae 1664) p. 200.

(347) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus, 29: AAS 83 (1991) 828-830.

(348) Cf Lc 16,19-31.

                      

top