|

PARS TERTIA
VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA
DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM
«DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 9 NONUM
PRAECEPTUM
« Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem
eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius
sunt » (Ex 20,17).
« Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).
2514 Sanctus Ioannes tres cupiditatis seu concupiscentiae
distinguit species: concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et
superbiam vitae. 388 Secundum catholicam catecheticam traditionem,
nonum praeceptum concupiscentiam vetat carnalem; decimum concupiscentiam
prohibet boni alieni.
2515 Sensu etymologico, « concupiscentia » omnem formam
potest indicare humani optati. Theologia christiana eidem sensum particularem
tribuit motus appetitus sensibilis qui operi rationis humanae adversatur.
Sanctus Paulus eam rebellioni comparat quam « caro » ducit adversus «
spiritum ». 389 Illa ab inoboedientia procedit primi peccati.
390 Eadem facultates morales perturbat hominis et, quin culpa sit in se
ipsa, hunc ad peccata inclinat committenda. 391
2516 Iam in homine, quia ipse ens compositum est, spiritus
et corpus, quaedam inest contentio, quaedam tendentiarum initur pugna inter
« spiritum » et « carnem ». Sed, revera, haec lucta ad hereditatem pertinet
peccati, eius est consequentia et insimul confirmatio. Ipsa ad quotidianam
experientiam dimicationis spiritualis pertinet:
« Liquet Apostolum nec discriminare nec condemnare corpus,
quod cum anima spirituali efficit naturam hominis eiusque subiectivam indolem
personalem; sed contra tractare de operibus vel potius de stabilibus
habitibus — virtutibus et vitiis — moraliter bonis aut malis, quae
sunt fructus oboedientiae (in priore casu) aut renisus (in
altero casu) quoad actionem salvificam Spiritus Sancti. Quare Apostolus
scribit: "Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus" (Gal 5,25)
». 392
I. Purificatio cordis
2517 Cor sedes est personalitatis moralis: « De corde
enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes » (Mt 15,19).
Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et
exercitium temperantiae:
« Simplicitatem tene et innocens esto et eris sicut infantes,
qui ignorant nequitiam vitam hominum perdentem ». 393
2518 Sexta beatitudo proclamat: « Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8). « Munda corda » illos indicant
qui suum intellectum suamque voluntatem sanctitatis Dei conformant exigentiis,
praecipue in tribus ambitibus: in caritate, 394 in castitate seu
sexuali rectitudine, 395 in amore veritatis et orthodoxiae fidei.
396 Vinculum est inter puritatem cordis, corporis et fidei:
Fideles Symboli credere debent articulos, « ut credendo
subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde
mundato quod credunt intellegant ». 397
2519 « Mundis cordibus » promittitur videre Deum facie
ad faciem Eique esse similes. 398 Cordis puritas condicio est praevia
visioni. Hinc iam nobis praebet ut secundum Deum videamus, alterum
accipiamus tamquam « proximum »; nobis permittit ut corpus humanum
percipiamus, nostrum et illud proximi, tamquam templum Spiritus Sancti,
manifestationem divinae pulchritudinis.
II. Pro puritate
dimicatio
2520 Baptismus ei, qui illum recipit, confert gratiam
purificationis omnium peccatorum. Sed baptizatus pergere debet contra carnis
concupiscentiam et cupiditates inordinatas certare. Cum gratia Dei ad id
pervenit:
— virtute et dono castitatis, quia castitas corde recto
et sine divisione amare permittit; — intentionis puritate, quae
consistit in intendendo ad verum hominis finem: baptizatus, oculo simplici, in
omnibus voluntatem Dei invenire et adimplere nititur; 399 — puritate
intuitus, exterioris et interioris; disciplina sensuum et imaginationis;
reiectione omnis obsequentiae in impuris cogitationibus quae inclinant ad se
avertendum a mandatorum divinorum via: « Aspectus insensatis in concupiscentiam
venit » (Sap 15,5); — oratione:
« Propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi
non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem [...] neminem posse esse
continentem, nisi Tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures
Tuas et fide solida in Te iactarem curam meam ». 400
2521 Puritas postulat pudorem. Hic temperantiae
est pars integralis. Pudor intimitatem praeservat personae. Indicat reiectionem
develandi id quod occultum debet manere. Ad castitatem ordinatur, cuius etiam
testatur circumspectionem. Intuitus et gestus dirigit dignitati personarum
unionisque earum conformes.
2522 Pudor mysterium protegit personarum et amoris earum.
Ad patientiam invitat et ad moderationem in amoris relatione; postulat ut
condiciones serventur doni et definitivae obligationis viri et mulieris inter
se. Pudor est modestia. Vestium inspirat electionem. Silentium vel
circumspectionem tenet, cum morbidae curiositatis pellucet periculum. Ipsa fit
discretio.
2523 Sensuum exstat pudor sicut etiam corporis. Ipse
insurgit, exempli gratia, contra corporis humani exhibitiones quae illud ad
insanam curiositatem fovendam in quibusdam pervulgationibus ostentant vel contra
sollicitationem quorumdam mediorum communicationis ad nimis longe progrediendum
in intimis secretis amicaliter commissis revelandis. Pudor quemdam vivendi modum
inspirat qui permittit resistere sollicitationibus hodierni moris et impulsibus
ideologiarum dominantium.
2524 Formae, quas pudor induit, ab alia in aliam culturam
variant. Ubique tamen ipse dignitatis spiritualis homini propriae permanet
praesensio. Nascitur expergefactione conscientiae subiecti. Pueros et
adulescentes docere pudorem est personae humanae suscitare observantiam.
2525 Puritas christiana purificationem socialis
atmospherae postulat. A communicationis socialis mediis informationem exigit
quae observantiae et discretionis habeant curam. Cordis puritas ab erotismo
liberat grassante et spectacula amovet quae insanae curiositati et indecoris
imaginibus favent.
2526 Id, quod morum permissivus animus appellatur,
super erroneum sistit conceptum humanae libertatis; haec, ad se aedificandam,
eget ut prius se lege morali educari permittat. Oportet ab educationis
responsabilibus postulare ut iuvenibus tribuant institutionem, quae veritatem,
qualitates cordis et dignitatem moralem et spiritualem hominis observet.
2527 « Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et
cultum continenter renovat, et errores ac mala, ex semper minaci peccati
seductione manantia, impugnat et removet. Mores populorum indesinenter purificat
et elevat. Animi ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis
divitiis velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat
». 401
Compendium
2528 « Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum
eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).
2529 Nonum praeceptum contra cupiditatem seu
concupiscentiam carnalem ad vigilantiam excitat.
2530 Pugna contra concupiscentiam carnalem
purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae.
2531 Puritas cordis nobis Deum videre praebebit: eadem
hinc iam nobis praebet ut omnia secundum Deum videamus.
2532 Cordis purificatio orationem exigit, castitatis
exercitium, puritatem intentionis et intuitus.
2533 Puritas cordis postulat pudorem, qui patientia
est, modestia et discretio. Pudor intimitatem praeservat personae.
(388) Cf 1 Io 2,16 (Vulgata).
(389) Cf Gal 5,16.17.24; Eph 2,3.
(390) Cf Gn 3,11.
(391) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum
de peccato originali, canon 5: DS 1515.
(392) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et
vivificantem, 55: AAS 78 (1986) 877-878.
(393) Hermas, Pastor, 27, 1 (mandatum
2, 1): SC 53, 146 (Funk 1, 70).
(394) Cf 1 Thess 4,3-9; 2 Tim 2,22.
(395) Cf 1 Thess 4,7; Col 3,5; Eph
4,19.
(396) Cf Tit 1,15; 1 Tim 1,3-4; 2
Tim 2,23-26.
(397) Sanctus Augustinus, De fide et Symbolo,
10, 25: CSEL 25, 32 (PL 40, 196).
(398) Cf 1 Cor 13,12; 1 Io 3,2.
(399) Cf Rom 12,2; Col 1,10.
(400) Sanctus Augustinus, Confessiones, 6,
11, 20: CCL 27, 87 (PL 32, 729-730).
(401) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium
et spes, 58: AAS 58 (1966) 1079.
|