The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT PRIMUM 
ORATIONIS REVELATIO

Vocatio universalis ad orationem

2566 Homo in Dei est indagatione. Deus omne ens per creationem ex nihilo vocat ad exsistentiam. Homo, gloria et honore coronatus,11 post angelos, capax est agnoscendi quam magnum sit Nomen Domini in universa terra.12 Homo, etiam postquam suam similitudinem cum Deo perdidit per peccatum, ad imaginem permanet Creatoris sui. Desiderium conservat Illius qui eum vocat ad exsistentiam. Omnes religiones hanc hominum indagationem testantur essentialem.13

2567 Prior Deus hominem vocat. Sive homo Creatoris obliviscitur sui sive longe ab Eius absconditur vultu, sive ad sua currit idola sive divinitatem accusat quod eum dereliquerit, Deus vivus et verus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum. Hic gressus amoris Dei fidelis semper est in oratione primus, gressus hominis semper responsio est. Prout Deus revelatur et hominem sibimetipsi revelat, oratio apparet tamquam vocatio reciproca, tamquam Foederis drama. Per verba et actus, hoc drama cor obligat. Illud per totam salutis develatur historiam.


(11) Cf Ps 8,6.

(12) Cf Ps 8,2.

(13) Cf Act 17,27.

                  

top