The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT PRIMUM 
ORATIONIS REVELATIO

ARTICULUS 1 
IN VETERE TESTAMENTO

2568 Orationis revelatio in Vetere Testamento inter lapsum inscribitur et hominis allevationem, inter dolorosam Dei primis Eius filiis vocationem: Ubi es? [...] Quid hoc fecisti? (Gn 3,9.13), et responsionem unici Filii mundum ingredientis ( Ecce venio, [...] ut faciam, Deus voluntatem Tuam : Heb 10,7).14 Sic oratio coniungitur cum hominum historia, eadem est ad Deum in historiae eventibus relatio.

Creatio orationis fons

2569 Oratio in vitam ducitur imprimis a creationis realitatibus procedendo. Novem priora Genesis capita hanc ad Deum describunt relationem tamquam oblationem primorum natorum gregis ab Abel,15 tamquam Nominis divini invocationem ab Enos,16 tamquam ambulationem cum Deo .17 Oblatio Noe grata est Deo qui ei benedicit, et per eum omni creaturae benedicit,18 quia cor eius iustum est et integrum; etiam ipse cum Deo ambulavit (Gn 6,9). Haec orationis qualitas in vitam ducitur a iustorum multitudine in omnibus religionibus.

Deus, in Suo indefectibili Foedere cum omnibus animabus viventibus,19 homines semper vocat ut Eum orent. Sed praecipue inde a nostro patre Abraham in Vetere Testamento oratio revelatur.

Promissio et oratio fidei

2570 Abraham, statim ac Deus eum vocat, proficiscitur sicut praeceperat ei Dominus (Gn 12,4): eius cor est plene verbo subiectum , oboedit. Auscultatio cordis, quod se secundum Deum determinat, orationi est essentialis, verba ei sunt relativa. Sed oratio Abrahae imprimis exprimitur actibus: silentii homo, singulis stationibus, Domino construit altare. Solummodo serius eius prima verbalis apparet oratio: tecta lamentatio quae Deo Eius commemorat promissiones quae non videntur effici.20 Sic, inde ab initio, quaedam apparet ratio dramatis orationis: probatio fidei in Dei fidelitatem.

2571 Patriarcha, cum Deo credidisset,21 coram Eo ambulans et in Foedere cum Eo,22 paratus est ut suum arcanum accipiat Hospitem sub tentorium suum: haec est mira in Mambre hospitalitas, praeludium Annuntiationis veri Filii Promissionis.23 Exinde cor Abrahae, cum Deus ei Suum crediderit consilium, compassioni Domini sui erga homines conformatur et audet pro illis intercedere cum audaci fiducia.24

2572 Tamquam ultima purificatio fidei eius, petitur ab eo qui susceperat promissiones (Heb 11,17), ut sacrificet filium quem Deus ei donaverat. Eius fides non infirmatur: Deus providebit Sibi victimam holocausti (Gn 22,8), propterea quod ipse est arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus (Heb 11,19). Sic credentium pater conformatus est similitudini Patris qui Suo proprio Filio non parcet, sed pro nobis omnibus tradet Illum.25 Oratio hominem ad similitudinem restaurat Dei et participem efficit potentiae amoris Dei qui multitudinem salvat.26

2573 Deus Suam Promissionem renovat Iacob, duodecim tribuum Israel patri.27 Priusquam fratrem Esau aggrediatur suum, tota nocte, luctatur cum quodam arcano, qui nomen suum recusat revelare, sed qui ei benedicit antequam eum relinquat ad auroram. Spiritualis traditio Ecclesiae in hac narratione symbolum perspexit orationis tamquam dimicationis fidei et victoriae perseverantiae.28

Moyses et oratio mediatoris

2574 Cum Promissio impleri incipit (Paschate, Exodo, Legis dono et Foederis conclusione), Moysis oratio est figura commovens orationis intercessionis quae perficietur in Eo qui est unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (1 Tim 2,5).

2575 Etiam hic, Deus venit prior. Moysen vocat de medio rubi ardentis.29 Hic eventus, in traditione spirituali Iudaica et christiana, inter primordiales permanebit figuras orationis. Re vera, si Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob Moysen servum Suum vocat, Ipse est Deus vivus qui hominum vult vitam. Se revelat ut illos salvet, sed non Ipse prorsus solus neque illis invitis: Ipse Moysen vocat ad illum mittendum, ad illum Suae sociandum compassioni, Suae salutis operi. Quasi imploratio divina in hac inest missione et Moyses, post longam contentionem, suam voluntatem ad illam accommodabit Dei Salvatoris. Sed in hoc dialogo, in quo Deus Se committit, Moyses etiam orare discit: ipse se substrahit, obiicit, praesertim interrogat, et in responsione ad eius interrogationem Dominus ei Suum ineffabile concredit Nomen quod in Suis revelabitur magnalibus.

2576 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum (Ex 33,11). Moysis oratio typus est orationis contemplativae, propter quam servus Dei suae missioni est fidelis. Moyses saepe et longe cum Domino conversatur , montem scandens ad Eum auscultandum et implorandum, descendens ad populum ut ei verba Dei sui repetat eumque ducat. In omni domo mea fidelissimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam (Nm 12,7-8), erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra (Nm 12,3).

2577 In hac intimitate cum Deo fideli, lento ad iram et amoris pleno,30 Moyses vim hausit et tenacitatem suae intercessionis. Non pro se orat, sed pro populo quem Deus Sibi acquisivit. Iam in proelio contra Amalec31 vel ad obtinendam sanationem Mariae,32 Moyses intercedit. Sed praesertim post populi apostasiam stetit in confractione in conspectu Dei (Ps 106,23) ad populum salvandum.33 Eius orationis argumenta (intercessio est etiam arcana dimicatio) audaciam inspirabunt magnorum orantium populi Iudaici, sicut etiam Ecclesiae: Deus amor est, iustus igitur est et fidelis; Ipse Sibi contradicere nequit, mirabilium Suorum debet recordari, de Eius agitur gloria, hunc nequit derelinquere populum qui Eius fert Nomen.

David et oratio regis

2578 Oratio populi Dei sub umbra dilatabitur tabernaculi Dei, Foederis Arcae et posterius Templi. Imprimis populi duces Pastores et Prophetae eum docebunt orare. Puer Samuel a matre sua utique didicit quomodo ante Dominum sisteret 34 et ab Heli sacerdote quomodo Eius auscultaret verbum: Loquere, Domine, quia audit servus Tuus (1 Sam 3,9-10). Posterius ipse etiam intercessionis cognoscet valorem et momentum: Absit a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam (1 Sam 12,23).

2579 David est per excellentiam rex secundum cor Dei , pastor qui pro populo orat suo et in eius nomine, ille cuius submissio voluntati Dei, laus et poenitentia exemplar erunt orationis populi. Oratio eius, sicut Dei uncti, est fidelis adhaesio Promissioni divinae,35 fiducia amans et gaudens in Eum qui solus est Rex et Dominus. In psalmis, David, a Spiritu Sancto inspiratus, primus est Propheta Iudaicae et christianae orationis. Oratio Christi, veri Messiae et Filii David, huius orationis sensum revelabit et adimplebit.

2580 Templum Ierusalem, orationis domus, quam David struere volebat, Salomonis, filii eius, erit opera. Oratio Dedicationis Templi36 in Promissione nititur Dei et in Eius Foedere, in actuosa Eius Nominis in medio Eius populi praesentia et in memoria magnalium Exodi. Rex tunc manus elevat in coelum et Dominum pro se precatur, pro toto populo, pro generationibus venturis, pro peccatorum eorum remissione et eorum quotidianis necessitatibus, ut omnes sciant nationes, Eum esse solum Deum et cor Eius populi ad Eum plene pertinere.

Elias, Prophetae et conversio cordis

2581 Templum pro populo Dei locus esse debebat eius ad orationem educationis: peregrinationes, festa, sacrificia, oblatio vespertina, incensum, panes propositionis , omnia haec sanctitatis et gloriae Dei Altissimi et omnino Propinqui signa, vocationes erant et orationis viae. Sed ritualismus populum saepe ad cultum trahebat nimis externum. Fidei educatio et cordis conversio erant necessariae. Haec Prophetarum fuit missio ante et post Exilium.

2582 Elias est Prophetarum pater, e generatione quaerentium Eum, quaerentium faciem Eius.37 Eius nomen, Dominus est Deus meus , clamorem annuntiat populi respondentem eius orationi super monte Carmelo.38 Iacobus nos ad eum remittit, ut nos ad orationem stimulet: Multum enim valet deprecatio iusti operans (Iac 5,16).39

2583 Postquam misericordiam didicit in recessu suo ad torrentem Charith, viduam Sareptae in verbum Dei docet fidem, quam sua instante confirmat oratione: Deus efficit ut filius viduae redeat in vitam.40

Tempore sacrificii super monte Carmelo, probationis definitivae pro fide populi Dei, ad eius supplicationem, ignis Domini holocaustum consumit, cum [...] iam tempus esset, ut offerretur sacrificium vespertinum: Exaudi me, Domine, exaudi me (1 Reg 18,37), eadem Eliae sunt verba quae liturgiae orientales in Epiclesi eucharistica iterum adhibent.41

Denique, Elias, viam deserti iterum faciens ad locum ubi Deus vivus et verus populo Suo est revelatus, se colligit, sicut Moyses, in spelunca donec praesentia Dei transit arcana.42 Sed solummodo in Transfigurationis monte develabitur Ille, cuius isti faciem sequebantur:43 cognitio gloriae Dei in facie est Christi crucifixi et resuscitati.44

2584 Prophetae, in solitudine cum Deo , lumen hauriunt et vim pro sua missione. Eorum oratio fuga mundi infidelis non est, sed verbi Dei auscultatio, quandoque certatio vel lamentatio, semper intercessio quae interventum exspectat et praeparat Dei Salvatoris, Domini historiae.45

Psalmi, oratio coetus

2585 A David usque ad Messiae Adventum, Libri Sacri orationis continent textus qui profundius perceptam testantur orationem, pro semetipsis et pro aliis.46 Psalmi paulatim in quinque librorum sunt collectionem coniuncti: Psalmi (seu Laudes ) opus orationis in Vetere Testamento sunt praestantissimum.

2586 Psalmi nutriunt et exprimunt orationem populi Dei tamquam congregationis, occasione magnorum festorum in Ierusalem et uniuscuiusque sabbati in synagogis. Haec oratio inseparabiliter personalis est et communitaria, ad eos attinet, qui orant, et ad omnes homines; e Terra sancta ascendit et e Dispersionis communitatibus, sed totam amplectitur creationem; eventus salvificos commemorat praeteritos et usque ad consummationem extenditur historiae; promissionum Dei iam adimpletarum memor est et Messiam exspectat qui eas definitive adimplebit. Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiales permanent pro Eius Ecclesiae oratione.47

2587 Psalterium liber est in quo Dei verbum oratio fit hominis. In ceteris libris Veteris Testamenti accidit ut verba [...] opera proclament [a Deo pro hominibus patrata] et mysterium in eis contentum elucident .48 In Psalterio, verba Psalmistae exprimunt opera salutis Dei, illa Ei cantando. Idem Spiritus opus inspirat Dei et responsionem hominis. Christus utrumque coniunget. In Eo, psalmi nos orare docere non desinunt.

2588 Multiformes orationis psalmorum expressiones formam simul suscipiunt in liturgia Templi et in corde hominis. Psalmi sive de hymno agitur, de oratione angustiae vel de gratiarum actione, de supplicatione individuali vel communitaria, de regio cantico vel de cantico peregrinationis, de meditatione sapientiali, speculum sunt magnalium Dei in historia populi Eius et condicionum humanarum quas Psalmista experitur in vita. Psalmus imaginem potest reddere eventus praeteriti, sed talis est sobrietatis ut possit in veritate recitari ab hominibus omnis condicionis omnisque temporis.

2589 Quaedam lineamenta psalmos constanter percurrunt: orationis simplicitas et spontaneus motus, desiderium Ipsius Dei per omnia et cum omnibus quae in Eius creatione sunt bona, incommoda condicio credentis qui, in suo amore praeferentiali erga Dominum, in discrimine versatur multitudinis inimicorum et tentationum, et, exspectando quod Deus fidelis est facturus, certus est de Eius amore et Eius committitur voluntati. Oratio psalmorum semper laude movetur et propterea huius collectionis titulus ad id bene correspondet quod eadem nobis tradit: Laudes . Cum ipsa pro congregationis cultu sit collecta, efficit ut ad orationem audiamus vocationem et responsionem canamus ad eam: Hallelu-Ia! (Alleluia), Laudate Dominum! .

Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: "Laudate, inquit, Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit iocunda decoraque laudatio". Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio... .49

Compendium

2590 Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo .50

2591 Deus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum cum Eo. Oratio totam historiam salutis comitatur tamquam mutua inter Deum et hominem vocatio.

2592 Abrahae et Iacob oratio tamquam dimicatio praesentatur fidei quae in fidelitatem Dei confidit et quae certa est de victoria perseverantiae promissa.

2593 Moysis oratio incepto respondet Dei vivi pro populi Eius salute. Eadem orationem praefigurat intercessionis unius mediatoris, Christi Iesu.

2594 Oratio populi Dei sub umbra dilatatur tabernaculi Dei, Arcae nempe Foederis et Templi, Pastorum, praesertim regis David, et Prophetarum ductu.

2595 Prophetae ad cordis vocant conversionem et, ardenter, sicut Elias, Dei faciem quaerentes, pro populo intercedunt.

2596 Psalmi opus orationis in Vetere Testamento constituunt praestantissimum. Duo inseparabilia exhibent elementa: personale et communitarium. Ad omnes historiae extenduntur dimensiones, Dei commemorant promissiones iam impletas et Messiae sperant Adventum.

2597 Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiale et permanens orationis Ecclesiae Eius sunt elementum. Ipsi hominibus omnis condicionis omnisque temporis sunt aptati.


(14) Cf Heb 10,5-7.

(15) Cf Gn 4,4.

(16) Cf Gn 4,26.

(17) Cf Gn 5,24.

(18) Cf Gn 8,209,17.

(19) Cf Gn 9,8-16.

(20) Cf Gn 15,2-3.

(21) Cf Gn 15,6.

(22) Cf Gn 17,1-2.

(23) Cf Gn 18,1-15; Lc 1,26-38.

(24) Cf Gn 18,16-33.

(25) Cf Rom 8,32.

(26) Cf Rom 4,16-21.

(27) Cf Gn 28,10-22.

(28) Cf Gn 32,25-31; Lc 18,1-8.

(29) Cf Ex 3,1-10.

(30) Cf Ex 34,6.

(31) Cf Ex 17,8-13.

(32) Cf Nm 12,13-14.

(33) Cf Ex 32,134,9.

(34) Cf 1 Sam 1,9-18.

(35) Cf 2 Sam 7,18-29.

(36) Cf 1 Reg 8,10-61.

(37) Cf Ps 24,6.

(38) Cf 1 Reg 18,39.

(39) Cf Iac 5,16-18.

(40) Cf 1 Reg 17,7-24.

(41) Cf 1 Reg 18,20-39.

(42) Cf 1 Reg 19,1-14; Ex 33,19-23.

(43) Cf Lc 9,30-35.

(44) Cf 2 Cor 4,6.

(45) Cf Am 7,2.5; Is 6,5.8.11; Ier 1,6; 15,15-18; 20,7-18.

(46) Cf Esd 9,6-15; Ne 1,4-11; Ion 2,3-10; Tb 3,11-16; Idt 9,2-14.

(47) Cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 100-109: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 52-56.

(48) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 2: AAS 58 (1966) 818.

(49) Sanctus Ambrosius, Enarrationes in Psalmos, 1, 9: CSEL 64, 7 (PL 14, 968).

(50) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De fide orthodoxa 3, 24]: PTS 12, 167 (PG 94, 1089).

                                  

top