The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT SECUNDUM 
ORATIONIS TRADITIO

ARTICULUS 2 
ORATIONIS VIA
 

2663 In orationis viventi traditione, unaquaeque Ecclesia suis fidelibus, secundum historicum, socialem et culturalem contextum, eorum orationis proponit sermonem: verba, melodias, gestus, iconographiam. Ad Magisterium pertinet 146 harum orationis viarum discernere fidelitatem ad fidei apostolicae Traditionem, atque Pastorum et catechistarum est explicare earum sensum, qui semper ad Iesum Christum refertur.

Oratio ad Patrem

2664 Nulla alia orationis christianae est via quam Christus. Sive oratio nostra communitaria est sive personalis, vocalis, vel interior, accessus ad Patrem non habetur nisi in nomine Iesu oremus. Sancta Iesu humanitas est igitur via per quam Spiritus Sanctus nos docet Deum orare Patrem nostrum.

Oratio ad Iesum

2665 Ecclesiae oratio, Verbo Dei et celebratione liturgiae nutrita, nos docet Dominum Iesum orare. Etiamsi eadem praesertim ad Patrem dirigatur, in omnibus traditionibus liturgicis formas implicat orationis ad Christum directas. Quidam psalmi, secundum eorum ad praesentes rerum condiciones accommodationem in oratione Ecclesiae, et Novum Testamentum in labiis nostris collocant et in cordibus inscribunt nostris invocationes huius orationis ad Christum: Fili Dei, Verbum Dei, Domine, Salvator, Agnus Dei, Rex, Fili dilecte, Fili Virginis, bone Pastor, Vita nostra, Lumen nostrum, Spes nostra, Resurrectio nostra, hominum Amice...

2666 Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile, 147 sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit atque illud possumus invocare: Iesus , YHWH salvat . 148 Nomen Iesu totum continet: Deum et hominem atque totam creationis et salutis Oeconomiam. Iesum orare est Illum invocare, Illum in nobis appellare. Eius Nomen unum est quod continet praesentiam quam significat. Iesus est resuscitatus, et quicumque Eius invocat Nomen, Dei accipit Filium qui eum amavit et Se tradidit pro eo. 149

2667 Haec fidei invocatio, prorsus simplex, in orationis traditione, pluribus formis in Oriente et in Occidente, est explicata. Formula maxime frequens, a spiritualibus montis Sinai, Syriae et montis Athi tradita, est invocatio: Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! . Ipsa hymnum coniungit christologicum Phil 2,6-11 cum appellatione publicani atque mendicantium lumen. 150 Per eamdem, cor componitur cum miseria hominum et misericordia eorum Salvatoris.

2668 Sancti Nominis Iesu invocatio via est continuae orationis omnium simplicissima. Eadem, corde humiliter attento saepe iterata, in multiloquio (Mt 6,7) non dispergitur, sed Verbum retinet et fructum affert in constantia . 151 Haec est semper possibilis, quia occupatio quaedam iuxta aliam non est, sed unica occupatio, illa nempe amandi Deum, quae omnem actionem in Christo Iesu animat et transfigurat.

2669 Ecclesiae oratio cor Iesu veneratur et honorat, sicut Eius sanctissimum invocat Nomen. Verbum Incarnatum Eiusque adorat cor quod amore hominum ob nostra peccata transfigi permisit. Orationi christianae placet viam crucis post Salvatorem sequi. Stationes a Pretorio ad Golgotha atque ad Sepulcrum iter efferunt Iesu qui mundum Sua sancta redemit cruce.

Veni, Sancte Spiritus

2670 Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto (1 Cor 12,3). Quotiescumque Iesum orare incipimus, Spiritus Sanctus, Sua praevenienti gratia, nos ad viam orationis trahit. Cum Is nos orare doceat, nobis Christum in memoriam revocans, quomodo Eum Ipsum non oremus? Hac de causa, Ecclesia nos invitat singulis diebus Spiritum Sanctum implorare, praesertim initio et fine omnis actionis magni momenti.

Si enim Spiritus Sanctus adorandus non est, quomodo me deificat per Baptismum? Si autem adorandus, an non venerandus? . 152

2671 Traditionalis forma petitionis Spiritus est Patrem per Christum Dominum nostrum invocare ut nobis Spiritum Consolatorem concedat. 153 Iesus de hac petitione in Eius nomine tunc praecise instat, cum Ipse donum promittit Spiritus veritatis. 154 Sed oratio simplicissima et directissima est etiam traditionalis: Veni, Sancte Spiritus , et singulae traditiones liturgicae in antiphonis et hymnis eam explicaverunt:

Veni, Sancte Spiritus, reple Tuorum corda fidelium, et Tui amoris in eis ignem accende . 155

Rex coelestis, Consolator, Spiritus veritatis, ubique praesens et omnia replens, bonorum thesaure et vitae subministrator, veni, habita in nobis, purifica nos ab omni macula et salva animas nostras, Tu qui bonus es! . 156

2672 Spiritus Sanctus, cuius unctio nosmetipsos imbuit totos, interior est orationis christianae Magister. Ipse est artifex viventis traditionis orationis. Utique tot sunt in oratione viae quot orantes, sed Idem Spiritus agit in omnibus et cum omnibus. In Spiritus Sancti communione, oratio christiana est oratio in Ecclesia.

In communione cum sancta Dei Genetrice

2673 In oratione, Spiritus Sanctus nos cum Filii unici coniungit Persona in Eius humanitate glorificata. Per ipsam et in ipsa, nostra oratio filialis cum Matre Iesu communicat in Ecclesia. 157

2674 Post consensum Annuntiationi in fide praestitum et sine haesitatione iuxta crucem sustentum, maternitas Mariae exinde extenditur ad eius Filii fratres et sorores adhuc peregrinantes necnon in periculis et angustiis versantes. 158 Iesus, unus mediator, est nostrae orationis via; Maria, Mater Eius Materque nostra, omnino translucens Eius imaginem reddit: ipsa ostendit viam ({?*0(JD4"), eius est Signum , secundum iconographiam in Oriente et in Occidente traditionalem.

2675 Inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum. In innumeris hymnis et antiphonis, quibus haec exprimitur oratio, duo motus plerumque alternis vicibus succedunt: alter magnificat Dominum propter magna quae Suae humili fecit ancillae et, per eam, omnibus hominibus; 159 alter Matri Iesu supplicationes concredit et laudes filiorum Dei, propterea quod illa nunc cognoscit humanitatem quam in illa Filius Dei ut sponsam Sibi coniunxit.

2676 Hic duplex motus orationis ad Mariam in oratione Ave Maria expressionem invenit singularem:

Ave, Maria (Laetare, Maria) . Gabrielis Angeli salutatio orationem aperit Ave . Deus Ipse, per Angelum Suum, Mariam salutat. Oratio nostra audet Mariae salutationem iterum sumere eo intuitu quo Deus Suam humilem respexit ancillam, 160 et laetari de gaudio quod Ipse in ea invenit. 161

Gratia plena, Dominus tecum : Duae sententiae salutationis Angeli sese mutuo illustrant. Maria est gratia plena quia Dominus est cum ea. Gratia, qua ipsa cumulatur, praesentia est Illius qui omnis gratiae est fons. Laetare [...], filia Ierusalem! [...] Dominus Deus tuus in medio tui (Soph 3,14.17). Maria, in quam Ipse Dominus venit ut habitet, est ipsamet filia Sion, Foederis Arca, locus in quo Domini gloria commoratur: ipsa est tabernaculum Dei cum hominibus (Apc 21,3). Gratia plena , ipsa est tota donata Ei, qui venit ut in ea habitet, et quem ipsa mundo est datura.

Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus . Post salutationem Angeli, illam Elisabeth nostram facimus. Repleta [...] Spiritu Sancto (Lc 1,41), Elisabeth prima est in longa serie generationum quae Mariam beatam declarant: 162 Beata, quae credidit... (Lc 1,45); Maria est benedicta [...] in mulieribus , quia in verbi Domini credidit adimpletionem. Abraham, sua fide, effectus est ille in quo benedicentur universae cognationes terrae (Gn 12,3). Sua fide, Maria effecta est credentium Mater propter quam omnes terrae nationes accipiunt Illum qui est ipsa Dei benedictio: benedictus fructus ventris tui, Iesus .

2677 Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis... . Miramur cum Elisabeth: Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? (Lc 1,43). Maria, propterea quod nobis Iesum Filium suum donat, Mater est Dei et Mater nostra; ei concredere possumus omnes nostras sollicitudines nostrasque petitiones; pro nobis orat, sicut pro se ipsa oravit: Fiat mihi secundum verbum tuum (Lc 1,38). Nos eius orationi concredentes, cum ea voluntati Dei nos dedimus: Fiat voluntas Tua .

Ora pro nobis, peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae . Postulantes a Maria ut pro nobis oret, nos pauperes agnoscimus peccatores et nos convertimus ad Matrem misericordiae , ad totam Sanctam. Nos ei tradimus nunc , in die hodierna nostrae vitae. Atque nostra fiducia extenditur ut ei dedamus iam nunc horam mortis nostrae . Adsit ipsa tunc, sicut morti adfuit Filii sui in cruce, et in hora nostri transitus nos accipiat sicut Mater nostra 163 ut nos ad Filium ducat suum, in paradisum.

2678 Mediaevalis pietas Occidentis orationem excoluit Rosarii, tamquam popularem orationis Horarum substitutionem. In Oriente, forma litanica, sicut z!iV24FJ@H et A"DVi80F4H, propinquior permansit officio chorali in Ecclesiis Byzantinis, dum Armena, Copta et Syriaca traditiones, hymnos praetulerunt et cantica popularia in Matrem Dei. Sed Ave Maria, 2,@J@i\", hymni sancti Ephraem vel sancti Gregorii a Narek traditionem orationis conservant fundamentaliter eamdem.

2679 Maria est mulier orans perfecta, figura Ecclesiae. Cum oramus eam, cum ea consilio Patris adhaeremus, qui Suum mittit Filium ad omnes salvandos homines. Sicut discipulus dilectus, eam accipimus in nostra, 164 Matrem Iesu, Matrem omnium viventium effectam. Orare cum ea eamque possumus orare. Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae. Eadem est cum Ipso coniuncta in spe. 165

Compendium

2680 Oratio praesertim ad Patrem dirigitur; eadem etiam in Iesum fertur, speciatim per Eius sancti Nominis invocationem: Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! .

2681 Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto (1 Cor 12,3). Ecclesia nos invitat ad Spiritum Sanctum invocandum tamquam interiorem orationis christianae Magistrum.

2682 Ecclesiae libet in communione cum beata Virgine orare propter eius singularem cooperationem cum actione Spiritus Sancti, ad magna magnificanda, quae Deus in ea operatus est, et ad ei supplicationes concredendas et laudes.


(146) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 10: AAS 58 (1966) 822.

(147) Cf Ex 3,14; 33,19-23.

(148) Cf Mt 1,21.

(149) Cf Rom 10,13; Act 2,21; 3,15-16; Gal 2,20.

(150) Cf Lc 18,13; Mc 10,46-52.

(151) Cf Lc 8,15.

(152) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (theologica 5), 28: SC 250, 332 (PG 36, 165).

(153) Cf Lc 11,13.

(154) Cf Io 14,17; 15,26; 16,13.

(155) In sollemnitate Pentecostes, Antiphona ad Magnificat in I Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 798; cf Sollemnitas Pentecostes, Ad Missam in die, Sequentia: Lectionarium, v. 1, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 855-856.

(156) Officium Horarum Byzantinum, Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: A,<J0i@FJVD4@< (Romae 1884) p. 394.

(157) Cf Act 1,14.

(158) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 62: AAS 57 (1965) 63.

(159) Cf Lc 1,46-55.

(160) Cf Lc 1,48.

(161) Cf Soph 3,17.

(162) Cf Lc 1,48.

(163) Cf Io 19,27.

(164) Cf Io 19,27.

(165) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 68-69:AS 57 (1965) 66-67.

                

top