|

PARS QUARTA
ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA
ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT
TERTIUM ORATIONIS VITA
2697 Oratio vita est cordis novi. Eadem nos singulis
momentis animare debet. Tamen Illius obliviscimur qui nostra est Vita et nostrum
Totum. Hac de causa, Patres spirituales, in Deuteronomii et Prophetarum
traditione, de oratione insistunt tamquam de « recordatione Dei », frequenti
excitatione « memoriae cordis ». « Dei recordandum saepius quam respirandum
». 178 Sed orare « omni tempore » possibile non est, nisi
quibusdam momentis oratio fiat, eam volendo: haec firma sunt tempora orationis
christianae in intensitate et diuturnitate.
2698 Ecclesiae Traditio fidelibus proponit rhythmos
orationis destinatos ad continuam nutriendam orationem. Quidam quotidiani sunt:
oratio matutina et vespertina, ante et post prandium, liturgia Horarum.
Dominica, cuius centrum est Eucharistia, praecipue oratione sanctificatur.
Cyclus anni liturgici eiusque magnae festivitates rhythmi sunt vitae orationis
christianorum fundamentales.
2699 Dominus singulas ducit personas viis et modo quae Ei
placent. Unusquisque fidelis Eidem respondet etiam secundum cordis sui
determinationem et expressiones personales orationis suae. Tamen traditio
christiana tres expressiones vitae orationis retinuit maiores: orationem
vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Illis lineamentum
fundamentale est commune: cordis recollectio. Haec vigilantia ad Verbum
custodiendum et ad permanendum in praesentia Dei efficit ut hae tres
expressiones fortia sint vitae orationis tempora.
(178) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 27 (theologica
1), 4: SC 250, 78 (PG 36, 16).
|