Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT TERTIUM 
ORATIONIS VITA

ARTICULUS 2 
ORATIONIS DIMICATIO

2725 Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra. Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent: orationem dimicationem esse. Contra quem? Contra nosmetipsos et contra dolos Tentatoris qui omnia molitur ad hominem ab oratione avertendum, ab unione cum Deo eius. Unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat. Si quis habitualiter secundum Christi Spiritum agere non vult, neque poterit habitualiter in Eius orare nomine. « Spiritualis dimicatio » novae vitae christiani est ab orationis dimicatione inseparabilis.

I. Obiectiones ad orationem

2726 In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et circa nos, conceptionibus orationis erroneis. Quidam in ea simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam in habitus et verba redigunt ritualia. In multorum christianorum inconscio animo, orare est occupatio quae componi nequit cum omnibus quae agere debent: tempore carent. Qui Deum oratione quaerunt, cito deficiunt animo, quia orationem etiam a Spiritu Sancto provenire ignorant et non ab illis solis.

2727 Etiam debemus obsistere modis cogitandi « mundi huius »; isti nos penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est quod nostram conscientiam nostrumque inconscium superat animum); valores productionis et proventus (oratio productiva non est, ergo est inutilis); sensualismus et commoditates tamquam criteria veri, boni et pulchri (sed oratio, « amor Pulchritudinis » [philocália], a gloria Dei viventis et veri est capta); in reactione contra activismum, ecce oratio tamquam fuga mundi praesentata (sed oratio christiana exitus ab historia non est neque divortium cum vita).

2728 Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non omnia Domino dedimus, quia « possessiones multas » habemus, 194 frustrationi quia secundum nostram propriam voluntatem non exaudimur, vulneri nostrae superbiae quae in nostra tamquam peccatores induratur indignitate, falsae perceptioni quoad gratuitatem orationis etc. Conclusio semper est eadem: ad quid orandum? Ad haec vincenda obstacula, oportet humilitate, fiducia et perseverantia dimicare.

II. Humilis vigilantia cordis

Coram orationis difficultatibus

2729 Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio. Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica vel personali), in meditatione et in oratione contemplativa. Procedere ad mentis evagationes persequendas in earum esset incidere insidias, cum in nostrum redire sufficiat cor: mentis evagatio nobis revelat id cui sumus astricti et haec adquisitio conscientiae humilis coram Deo nostrum amorem debet excitare potiorem erga Eum, Ei nostrum resolute offerentes cor ut illud Ipse purificet. Ibi ponitur dimicatio, electio Domini cui serviendum est. 195

2730 Positive dimicatio contra nostrum possessivum et dominatorem animum est vigilantia, cordis sobrietas. Cum Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: ad « Hodie ». Sponsus venit media nocte; lux, quae exstingui non debet, est illa fidei: « De Te dixit cor meum: "Exquirite faciem meam" » (Ps 27,8).

2731 Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt orare, est siccitas. Partem constituit orationis in qua cor est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est fidei purae, quae fideliter cum Iesu permanet in agonia et sepulcro. Granum frumenti, « si [...] mortuum fuerit, multum fructum affert » (Io 12,24). Si siccitas defectui debetur radicis, quia verbum super petram cecidit, dimicatio ad conversionem refertur. 196

Coram tentationibus in oratione

2732 Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus. Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere aestimantur, sese tamquam primaria exhibent; iterum tunc est momentum veritatis cordis et eius amoris potioris. Interdum ad Dominum vertimur tamquam ad ultimum recursum; at numquid id vere creditur? Interdum Dominum tamquam foedere sociatum sumimus, sed cor adhuc in arrogantia permanet. In omnibus casibus, noster fidei defectus revelat, nos illam humilis cordis nondum habere dispositionem: « Sine me nihil potestis facere » (Io 15,5).

2733 Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia. Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis debetur negligentiae. « Spiritus [...] promptus est, caro autem infirma » (Mt 26,41). Quo ex maiore quis decidit altitudine, eo maiore afficitur malo. Animi defectio, dolorosa, aversa est arrogantiae frons. Qui humilis est, suam non demiratur miseriam, ipsa eum ad maiorem ducit fiduciam, ad firmum in constantia manendum.

III. Filialis fiducia

2734 Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione. 197 Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis, in intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt, quia cogitant suam petitionem non exaudiri. Hic duae ponuntur quaestiones: Cur cogitamus nostram petitionem exauditam non esse? Quomodo nostra oratio exauditur, est « efficax »?

Cur non exaudiri querimur?

2735 Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E contra, effectum nostrae petitionis exigimus videre. Quaenam est igitur imago Dei quae nostram movet orationem: medium adhibendum an Pater Domini nostri Iesu Christi?

2736 Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet nescimus » (Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab Eo, 198 sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius desiderium. 199

2737 « Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » (Iac 4,2-3). 200 Si corde petimus diviso, « adultero », 201 Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum, nostram vitam. « Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"? » (Iac 4,5). Deus noster est « zelotes » nostri, id quod signum est veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et exaudiemur:

« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in oratione ». 202

Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare ». 203

Quomodo oratio nostra efficax sit?

2738 Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, cum Eius consilio amoris erga homines.

2739 Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est, 204 fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum. 205 Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est prima responsio.

2740 Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis adhaereat potius quam Donanti?

2741 Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et hac de causa intercedere non desinit pro nobis ad Patrem. 206 Si nostra oratio est cum illa Iesu firmiter coniuncta in fiducia et audacia filiali, totum id, quod in Eius petimus nomine, obtinemus, multo magis quam hoc vel illud: Ipsum Spiritum Sanctum, qui omnia continet dona.

IV. In amore perseverare

2742 « Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17), « gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri » (Eph 5,20), « per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis » (Eph 6,18). « Semper quidem operari, vigilare, ieiunare, non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare Lex sanxit ». 207 Hic ardor indefessus non nisi ab amore potest provenire. Contra nostram segnitiem et nostram pigritiam, dimicatio orationis illa est amoris humilis, fidentis et perseverantis. Hic amor nostra aperit corda ad tres fidei evidentias, luminosas et vivificantes.

2743 Orare semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » (Mt 28,20), quaecumque sunt procellae. 208 Nostrum tempus in manu est Dei:

« Licet etiam viro in foro versanti aut iter facienti attente precari: alteri itidem in officina sedenti ac coria suenti animam ad Deum erigere: licet servo obsonanti, ac sursum deorsum cursitanti, vel in culina ministranti [...] precationem intentam ex imo pectore ciere ». 209

2744 Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. 210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si cor nostrum longe est ab Eo?

« Nihil enim precationi aequale: ea quippe est quae ex impossibilibus possibilia facit, ex difficilibus facilia [...]. Impossibile est [...] hominem [...] precantem [...] umquam in peccatum incidere ». 211 « Qui orat, certo salvatur; qui non orat, certo damnatur ». 212

2745 Oratio et vita christianae sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti in Spiritu Sancto qui nos semper magis Christo Iesu conformat. De eodem erga omnes homines amore, de hoc amore quo Iesus nos dilexit. « Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Haec mando vobis, ut diligatis invicem » (Io 15,16-17).

« Ille sine intermissione orat, qui debitis operibus orationem iungit, orationique convenientes actiones; istud enim, sine intermissione orate, hoc uno modo ut praeceptum possibile possumus accipere ». 213

V. Oratio Horae Iesu

2746 Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat. 214 Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet illa Eius, sicut etiam Eius Pascha, quod, cum « semel pro semper » evenerit, praesens permanet in Ecclesiae Eius liturgia.

2747 Traditio christiana eam merito orationem appellat « sacerdotalem » Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu (« Paschate ») in quo Ipse totus ad Patrem plene « consecratur ». 215

2748 In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso « recapitulatur »: 216 Deus et mundus, Verbum et caro, vita aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit, discipuli praesentes et qui in Eum credent per verbum eorum, exinanitio et gloria. Oratio est Unitatis.

2749 Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem. Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, totus traditur Patri et simul cum libertate excelsa Se exprimit 217 propter potestatem quam Pater Ei dedit in omnem carnem. Filius, qui est factus Servus, est Dominus, Pantocrátor. Noster Summus Sacerdos, qui pro nobis orat, est etiam Ille qui in nobis orat et Deus qui nos exaudit.

2750 Sanctum Nomen Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem quam Ipse nos docet: « Pater noster! ». Eius oratio sacerdotalis, ab intus, magnas petitiones orationis « Pater » inspirat: curam de Nomine Patris, 218 ardorem Regni Eius (gloriae 219), adimpletionem voluntatis Patris, Eius consilii salutis, 220 et liberationem a malo. 221

2751 In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » 222 quae ipsum mysterium est vitae orationis.

Compendium

2752 Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat.

2753 In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia et perseverantia.

2754 Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis.

2755 Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem.

2756 Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus.

2757 « Sine intermissione orate » (1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles.

2758 Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis » appellata, 223 totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis « Pater noster ».


(194) Cf Mc 10,22.

(195) Cf Mt 6,21.24.

(196) Cf Lc 8,6.13.

(197) Cf Rom 5,3-5.

(198) Cf Mt 6,8.

(199) Cf Rom 8,27.

(200) Cf totus contextus Iac 1,5-8; 4,1-10; 5,16.

(201) Cf Iac 4,4.

(202) Evagrius Ponticus, De oratione, 34: PG 79,1173.

(203) Sanctus Augustinus, Epistula 130, 8, 17: CSEL 44, 59 (PL 33, 500).

(204) Cf Rom 10,12-13.

(205) Cf Rom 8,26-39.

(206) Cf Heb 5,7; 7,25; 9,24.

(207) Evagrius Ponticus, Capita practica ad Anatolium, 49: SC 171, 610 (PG 40, 1245).

(208) Cf Lc 8,24.

(209) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 6: PG 54, 668.

(210) Cf Gal 5,16-25.

(211) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De Anna, sermo 4, 5: PG 54, 666.

(212) Sanctus Alfonsus Maria de Liguori, Del gran mezzo della preghiera, pars 1, c. 1, ed. G. Cacciatore (Roma 1962) p. 32.

(213) Origenes, De oratione, 12, 2: GCS 3, 324-325 (PG 11, 452).

(214) Cf Io 17.

(215) Cf Io 17,11.13.19.

(216) Cf Eph 1,10.

(217) Cf Io 17,11.13.19.24.

(218) Cf Io 17,6.11.12.26.

(219) Cf Io 17,1.5.10.22.23-26.

(220) Cf Io 17,2.4.6.9.11.12.24.

(221) Cf Io 17,15.

(222) Cf Io 17,3.6-10.25.

(223) Cf Io 17.