Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO SECUNDA 
ORATIO DOMINICA: 
«PATER NOSTER»

ARTICULUS 1 
«BREVIARIUM TOTIUS EVANGELII»

2761 « Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii » comprehenditur. 230 Dominus « post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis (Io 16,24), et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accedentium desideriorum, ius est superstruendi extrinsecus petitiones ». 231

I. In Scripturarum centro

2762 Sanctus Augustinus, postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis « Pater noster » confluant, concludit:

« Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies, quod non ista dominica contineat et concludat Oratio ». 232

2763 Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi) in Christo adimplentur. 233 Evangelium hic est « Bonus Nuntius ». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in sermone montano. 234 Oratio igitur ad Patrem nostrum in centro est huius nuntiationis. In hoc contextu unaquaeque illustratur petitio orationis a Domino legatae:

« Oratio dominica perfectissima est [...]. In Oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt: ut sic haec Oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus ». 235

2764 Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam docet vitam et instruit ut hanc oratione petamus. A nostrae orationis rectitudine pendebit illa nostrae vitae in Ipso.

II. « Oratio Domini »

2765 Locutio traditionalis « Oratio dominica » (id est, « Oratio Domini ») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est « Domini ». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis, revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit: 236 Ipse est nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum, quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae orationis.

2766 Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam. 237 Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur « spiritus [...] et vita » (Io 6,63). Immo, filialis nostrae orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater « misit [...] Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!" » (Gal 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra interpretatur coram Patre, etiam Ille, « qui [...] scrutatur corda », Pater, « scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom 8,27). Oratio ad Patrem nostrum in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.

III. Oratio Ecclesiae

2767 Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini « ter in die » 238 precantur, loco « Decem et octo benedictionum » quibus pietas utebatur Iudaica.

2768 Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.

Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens ». 239

In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:

2769 In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt « renati [...] per Verbum Dei vivum » (1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione « Pater noster » ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus « modo genitorum infantium » ille est qui orat et misericordiam obtinet. 240

2770 In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.

2771 In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria « ultimorum temporum », salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.

2772 Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante « nondum manifestatum est quid erimus » (1 Io 3,2). 241 Eucharistia et « Pater » ad Domini tendunt Adventum, « donec veniat » (1 Cor 11,26).

Compendium

2773 Iesus, Suorum discipulorum respondens petitioniDomine, doce nos orare »: Lc 11,1), orationem christianam fundamentalem « Pater noster » eis concredit.

2774 « Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii » comprehenditur, 242 ipsa « perfectissima est ». 243 In centro est Scripturarum.

2775 Eadem « Oratio dominica » appellatur, quia nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et exemplar.

2776 Oratio dominica precatio est Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum: Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta, indolem manifestat « eschatologicam » suarum petitionum, in exspectatione Domini, « donec veniat » (1 Cor 11,26).


(230) Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255).

(231) Tertullianus, De oratione, 10: CCL 1, 263 (PL 1, 1268-1269).

(232) Sanctus Augustinus, Epistula 130, 12, 22: CSEL 44, 66 (PL 33, 502).

(233) Cf Lc 24,44.

(234) Cf Mt 5-7.

(235) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 83, a. 9, c: Ed. Leon. 9, 201.

(236) Cf Io 17,7.

(237) Cf Mt 6,7; 1 Reg 18,26-29.

(238) Didaché, 8, 3: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici, 1, 20).

(239) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG 57, 278.

(240) Cf 1 Pe 2,1-10.

(241) Cf Col 3,4.

(242) Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255).

(243) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9, c: Ed. Leon. 9, 201.