The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO SECUNDA 
ORATIO DOMINICA: 
«PATER NOSTER»

ARTICULUS 2 
«PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS»

I. « Audemus in omni fiducia accedere »

2777 In Romana liturgia, congregatio eucharistica invitatur ad orandum « Pater noster » cum audacia filiali; liturgiae orientales similibus utuntur expressionibus easque evolvunt: « Audere cum omni securitate », « Fac nos dignos ad ». Ante rubum ardentem dictum est Moysi: « Ne appropies [...] huc; solve calceamentum de pedibus tuis » (Ex 3,5). Solus Iesus sanctitatis divinae poterat transire limen, Ille qui « purgatione peccatorum facta » (Heb 1,3), nos ante vultum Patris introducit: « Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus » (Heb 2,13):

« Subcumberet conscientia servilis, terrena condicio solveretur, nisi nos ad hunc clamorem Ipsius Patris auctoritas, Ipsius Filii Spiritus excitaret. Misit, ait, Deus Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem Abba, Pater! (Rom 8,15). [...] Quando ausa mortalitas Deum vocare Patrem, nisi modo, quando superna virtute hominis animantur interna? ». 244

2778 Haec potentia Spiritus, qui nos ad Domini introducit Orationem, in liturgiis Orientis et Occidentis exprimitur pulchra expressione characteristice christiana: B"DD0F\‘, simplicitate sine ambagibus, filiali fiducia, securitate gaudiosa, humili audacia, certitudine nos amari. 245

II. « Pater! »

2779 Antequam hunc primum impulsum Orationis Domini nostrum faciamus, inutile non est, humiliter nostrum purificare cor a quibusdam falsis imaginibus « huius mundi ». Humilitas nos hoc agnoscere facit: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (Mt 11,27), id est, « parvulis » (Mt 11,25). Cordis purificatio ad imagines refertur paternas vel maternas, a nostra historia personali vel culturali ortas, et quae in nostram relationem ad Deum exercent influxum. Deus Pater noster categorias transcendit mundi creati. Super Eum vel contra Eum nostras in hoc campo transferre ideas idem esset ac idola fabricare adoranda vel evertenda. Patrem orare est in Eius ingredi mysterium, prout Ipse est et qualem Filius nobis revelavit:

« Nomen Dei Patris nemini proditum fuerat. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Prius enim quam Filius non Patris nomen est ». 246

2780 Deum tamquam « Patrem » possumus invocare quia Ipse nobis est revelatus per Filium Suum hominem effectum et quia Spiritus Eius facit ut Eum cognoscamus. Quod homo cognoscere nequit et quod angelicae potestates non possunt introspicere, personalem nempe Filii ad Patrem relationem, 247 ecce Spiritus Filii facit ut eamdem participemus, nos qui credimus Iesum esse Christum et qui ex Deo nati sumus. 248

2781 Cum Patrem oramus, in communione cum Eo sumus atque cum Eius Filio Iesu Christo. 249 Tunc Eum cognoscimus et agnoscimus in semper nova admiratione. Primum verbum Orationis Domini, antequam imploratio sit, benedictio est adorationis. Etenim Dei gloriam Ei, tamquam « Patri », agnoscimus Deo vero. Ei gratias agimus propterea quod nobis Nomen Suum revelaverit atque nobis dederit hoc credere nosque Eius habitari praesentia.

2782 Patrem possumus adorare, quia Ipse nos ad Eius vitam effecit renasci, nos adoptando tamquam Suos filios in unico Filio Suo: per Baptismum, Ipse nos in corpus Christi Sui incorporat, et, per Unctionem Sui Spiritus qui a Capite ad membra Se effundit, e nobis efficit « christos »:

« Qui enim praedestinavit nos Deus in adoptionem, conformes effecit corpori glorioso Christi. Participes igitur effecti Christi, "christi" non immerito appellamini ». 250

« Homo novus, renatus et Deo suo per Eius gratiam restitutus Pater primo in loco dicit, quia filius esse iam coepit ». 251

2783 Sic, per Orationem Domini, nobismetipsis revelamur simul ac Pater nobis revelatur: 252

« O homo, faciem tuam non audebas ad caelum adtollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius. [...] Ergo adtolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem, qui per Filium te redemit, et dic "Pater noster!" [...]. Sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater, quia Illum solum genuit, nos creavit. Dic ego et tu per gratiam "Pater noster", ut filius esse merearis ». 253

2784 Hoc gratuitum adoptionis donum a nobis postulat conversionem continuam et vitam novam. Nostrum orare Patrem debet in nobis duas evolvere dispositiones fundamentales: desiderium et voluntatem se Ei similes esse. Ad Eius imaginem creati, per gratiam nobis redditur similitudo eidemque respondere debemus:

« Quando Patrem Deum dicimus quasi filii Dei agere debemus ». 254

« Non potest benignum Deum Patrem appellare quisquis est feroci immitique animo: neque enim servat illas benignitatis, quae in caelesti Patre est, tesseras ». 255

« Ad paternam omni tempore pulchritudinem spectandum esse, et iuxta illam, suam unumquemque animam exornare debere ». 256

2785 Cor humile et confidens quo convertamur et efficiamur « sicut parvuli » (Mt 18,3): quoniam Pater Se revelat « parvulis » (Mt 11,25):

Est status, « qui contemplatione Dei solius et caritatis ardore formatur, per quem mens in Illius dilectionem resoluta atque reiecta familiarissime Deo velut Patri proprio peculiari pietate conloquitur ». 257

« Pater noster. Quo nomine et caritas excitatur — quid enim carius filiis esse debet quam pater? — et supplex affectus [...] et quaedam impetrandi praesumptio, quae petituri sumus [...]. Quid enim iam non det filiis petentibus, cum hoc ipsum ante dederit, ut filii essent? ». 258

III. Pater « noster »

2786 Pater « noster » attinet ad Deum. Hoc adiectivum possessionem, e parte nostra, non exprimit, sed relationem ad Deum prorsus novam.

2787 Cum Pater « noster » dicimus, agnoscimus imprimis omnes Eius promissiones amoris, per Prophetas nuntiatas, Novo et aeterno Foedere in Christo Eius esse impletas: effecti sumus « Eius » populus et Ipse est exinde « noster » Deus. Haec nova relatio est mutua pertinentia gratuito donata: amore et fidelitate 259 oportet ut respondeamus « gratiae et veritati », quae nobis in Iesu Christo datae sunt. 260

2788 Quia Oratio Domini illa est populi Eius in « novissimis temporibus », hoc verbum « noster » exprimit etiam nostrae spei certitudinem in ultimam Promissionem Dei; Ipse in nova Ierusalem vincenti dicet: « Ero illi Deus, et ille erit mihi filius » (Apc 21,7).

2789 Orantes Patrem « nostrum », nos personaliter vertimus ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Divinitatem non dividimus, quia Pater est eius « fons et origo », sed sic profitemur, aeterne ab Eo Filium generari et ex Eo Spiritum Sanctum procedere. Neque Personas confundimus, quia profitemur, nostram communionem cum Patre esse Eiusque Filio, Iesu Christo, in Eorum unico Spiritu Sancto. Sancta Trinitas consubstantialis est et indivisibilis. Cum Patrem oramus, Eum cum Filio et Spiritu Sancto adoramus et glorificamus.

2790 Grammatice « noster » realitatem afficit pluribus communem. Unus est Deus et Ipse Pater ab illis agnoscitur, qui, per fidem in Eius Filium unicum, ab Eo renascuntur per aquam et Spiritum Sanctum. 261 Ecclesia est haec nova Dei et hominum communio: coniuncta Filio unico, qui effectus est « primogenitus in multis fratribus » (Rom 8,29), ipsa in communione est cum uno et Eodem Patre, in uno et Eodem Spiritu Sancto. 262 Patrem « nostrum » orans, unusquisque baptizatus in hac orat communione: « Multitudinis [...] credentium erat cor unum et anima una » (Act 4,32).

2791 Hac de causa, non obstantibus christianorum divisionibus, oratio ad Patrem « nostrum » permanet bonum commune et urgens pro omnibus baptizatis vocatio. Ipsi, in communione per fidem in Christum et per Baptismum, orationem Iesu pro Eius discipulorum unitate debent participare. 263

2792 Denique, si vere orationem « Pater noster » precamur, ab individualismo eximus, quia amor, quem accepimus, nos liberat ex eodem. Verbum « noster », initio Orationis Domini, sicut verbum « nos » quattuor ultimarum petitionum, neminem excludit. Ut illud dicatur in veritate, 264 nostrae divisiones nostraeque oppositiones superandae sunt.

2793 Baptizati nequeunt orare verba Pater « noster » quin apud Eum omnes illos afferant, pro quibus Ipse Suum dilectum tradidit Filium. Amor Dei finibus caret, nostra oratio etiam eis carere debet. 265 Patrem « nostrum » precari aperit nos ad dimensiones amoris Eius in Christo manifestati: orare cum omnibus hominibus et pro omnibus hominibus qui Eum adhuc ignorant, ut in unum congregentur. 266 Haec divina sollicitudo de omnibus hominibus totaque creatione omnes magnos animavit orantes: eadem nostram dilatare debet orationem in latitudinem amoris, cum audemus dicere Pater « noster ».

IV. « Qui es in caelis »

2794 Haec biblica locutio non significat quemdam locum (« spatium »), sed modum essendi; non Dei longinquitatem, sed Eius maiestatem. Pater noster non est « alibi », Ipse est « ultra omnia » ea quae de Eius sanctitate possumus cogitare. Quia Ipse ter Sanctus est, cordi humili et contrito est prorsus proximus:

« Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in caelis, in cordibus iustorum esse dictum, tamquam in templo sancto Suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat ». 267

« Caeli autem etiam essent ii qui caelestis imaginem ferunt, in quibus est Deus inhabitans et inambulans ». 268

2795 Caelorum symbolum nos ad mysterium remittit Foederis, in quo vivimus, cum Patrem nostrum precamur. Ipse est in caelis, haec Eius est mansio, domus Patris est igitur nostra « patria ». A Foederis terra nos peccatum effecit exsules 269 et ad Patrem, ad caelum conversio cordis nos facit redire. 270 In Christo igitur caelum et terra reconciliantur, 271 quia Filius « descendit de caelis », solus, et Idem efficit ut nos cum Ipso in eos ascendamus, per Suam crucem, Suam Resurrectionem Suamque Ascensionem. 272

2796 Cum Ecclesia « Pater noster qui es in caelis » precatur orationem, profitetur nos esse populum Dei iam in caelestibus in Christo Iesu consedentes, 273 absconditos cum Christo in Deo, 274 et qui simul « ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes » (2 Cor 5,2): 275

Christiani « in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent ». 276

Compendium

2797 Fiducia simplex et fidelis, securitas humilis et gaudiosa sunt dispositiones quae ei conveniunt qui orationem « Pater noster » precatur.

2798 Deum possumus tamquam « Patrem » invocare, quia Filius Dei, cui, per Baptismum, incorporati et in quo ut filii Dei sumus adoptati, nobis Eum revelavit.

2799 Oratio Domini efficit ut nos cum Patre Eiusque Filio Iesu Christo communicemus. Eadem simul nos nobismetipsis revelat. 277

2800 Patrem nostrum orare debet voluntatem nos Ei similes fieri in nobis excolere, sicut etiam cor humile et confidens.

2801 Pater « noster » dicentes, Novum invocamus in Iesu Christo Foedus, communionem cum Sancta Trinitate et caritatem divinam quae per Ecclesiam ad mundi extenditur dimensiones.

2802 « Qui es in caelis » quemdam locum non denotat, sed maiestatem Dei et Eius in iustorum corde praesentiam. Caelum, Patris mansio, veram constituit patriam ad quam tendimus et ad quam iam pertinemus.


(244) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 3: CCL 24A, 425 (PL 52, 401).

(245) Eph 3,12; Heb 3,6; 4,16; 10,19; 1 Io 2,28; 3,21; 5,14.

(246) Tertullianus, De oratione, 3, 1: CCL 1, 258-259 (PL 1, 1257).

(247) Cf Io 1,1.

(248) Cf 1 Io 5,1.

(249) Cf 1 Io 1,3.

(250) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 3, 1: SC 126, 120 (PG 33, 1088).

(251) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 9: CCL 3A, 94 (PL 4, 541).

(252) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

(253) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 19: CSEL 73, 66 (PL 16, 450).

(254) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 11: CCL 3A, 96 (PL 4, 543).

(255) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De angusta porta et in Orationem dominicam, 3: PG 51, 44.

(256) Sanctus Gregorius Nyssenus, Homiliae in Orationem dominicam, 2: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger-H. Langerbeck, v. 72 (Leiden 1992) p. 30 (PG 44, 1148).

(257) Sanctus Ioannes Cassianus, Conlatio 9, 18, 1: CSEL 13, 265-266 (PL 49, 788).

(258) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 4, 16: CCL 35, 106 (PL 34, 1276).

(259) Cf Os 2,21-22; 6,1-6.

(260) Cf Io 1,17.

(261) Cf 1 Io 5,1; Io 3,5.

(262) Cf Eph 4,4-6.

(263) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 8: AAS 57 (1965) 98; Ibid., 22: AAS 57 (1965) 105-106.

(264) Cf Mt 5,23-24; 6,14-15.

(265) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 5: AAS 58 (1966) 743-744.

(266) Cf Io 11,52.

(267) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 5, 18: CCL 35, 108-109 (PL 34, 1277).

(268) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 11: SC 126, 160 (PG 33, 1117).

(269) Cf Gn 3.

(270) Cf Ier 3,19–4,1a; Lc 15,18.21.

(271) Cf Is 45,8; Ps 85,12.

(272) Cf Io 12,32; 14,2-3; 16,28; 20,17; Eph 4,9-10; Heb 1,3; 2,13.

(273) Cf Eph 2,6.

(274) Cf Col 3,3.

(275) Cf Phil 3,20; Heb 13,14.

(276) Epistula ad Diognetum, 5, 8-9: SC 33, 62-64 (Funk 1,398).

(277) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042.

             

top