Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BANCOËNSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLUMBIA,
BANCOËNSIS APPELLANDA.

 

 

Munus Nostrum summa diligentia, quantum situm est in Nobis, explicare contendimus, ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabiles Fratres Hugo Eugenius Puccini Banfi, Episcopus Sanctae Marthae, et Ansgarius Iosephus Vélez Isaza, C.M.F., Episcopus Valleduparensis, postulaverant ut suarum dicionum quadam ex detracta parte nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi et in Republica Columbiana Apostolico Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Sanctae Marthae detrahimus integrum territorium paroeciarum, quae sunt: Inmaculada Concepción en Plato; Nuestra Señora de la Candelaria en El Banco; Nuestra Señora de Santa Ana; Nuestra Señora del Carmen en Guamal; San Sebastián de Tenerife; San Sebastián; San Zenón; Santa Catalina de Alejandría en Chibolo et Santo Cristo en Ariguani; a dioecesi autem Valleduparensi integrum territorium separamus paroeciarum vulgo appellatarum: Inmaculada Concepción en Chimichagua et San Martín en Astrea: ex detractis territoriis nova constituitur dioecesis, Bancoënsis appellanda, quae iisdem teminatur finibus quibus supra memoratae paroeciae simul sumptae circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in loco El Banco locamus, templumque ibidem Beatae Mariae Virgini « de la Candelaria » dicatum ad gradum evehimus ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Barranquillensi suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro tempore subicimus. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Mensas Episcopales atque ad dioecesim Sanctae Marthae necnon ad dioecesim Valleduparensem pertinuerunt. Consilium Presbyterale, collegium Consultorum et Consilium rebus oeconomicis tractandis constituantur, qui ipsi Episcopo opem ferant. Quoad seminarii institutionem atque sacrorum candidatorum formationem praescripta iuris communis et Congregationis de Institutione Catholica serventur. Permanens sacerdotum institutio etiam curetur.

Sacerdotes selecti ad studia complenda Romam mittantur, si fieri potest.

Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes, seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a Curiis Sanctae Marthae et Valleduparensi ad Curiam Bancoënsem diligenter tranferantur. Ad haec tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 2, pp. 108-109

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana