Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IOVAIENSIS*

NOVA IN INDIA CONDITUR DIOECESIS IOVAIENSIS APPELLANDA.

 

 

Vigili cum cura nitimur ut catholica fides in dies diffundatur et universas orbis ecclesiales communitates efficaciter contingat. Qua de causa Nostram huiusmodi convertimus mentem ad christifideles Shillongenses in India.

Quoniam a Nobis petitum est ut Archidioecesis Shillongensis divideretur ad novam condendam ecclesiasticam circumscriptionem, hisce precibus libenti animo annuimus. Itaque, sententiam amplectentes Congregationis pro Gentium Evangelizatione, favente huic rei Venerabili Fratre Petro López Quintana, Archiepiscopo titulo Acropolitano et in India Apostolico Nuntio, quae sequuntur decernimus et iubemus. Territorium dictrictus civilis vulgo Jaintia Hills ab archidioecesi quam diximus abstrahimus, ex quo novam dioecesim, Iovaiensem appellandam, constituimus. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Shillongensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam constituimus. Episcopalem eius sedem in urbe vulgo Jowai statuimus ibidemque exstans templum, Deo in honorem Sanctae Teresiae a Iesu Infante dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus, cunctis additis iuribus et privilegiis quae ad id genus sacras aedes pertinent. Cetera vero secundum canonicas leges adimpleantur. Haec quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Petro López Quintana, quem supra memoravimus, vel,  ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis ibidem curatori, necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 4, pp. 307-308

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana