Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HUARIENSIS*

IN PERUVIA PRAELATURA TERRITORIALIS HUARIENSIS
AD GRADUM AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR
SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE.

 

 

Solet Apostolica Sedes, cum rerum adiuncta id suadent, in Nationum territoriis ubi Christifıdelium communitates iam exsistunt, Praelaturas pro tempore condere earumque regimen Pastoribus Praelatis, etiam episcopali dignitate praeditis, committere, ut ipsi in iisdem pastorales structuras instituant ac perficiant donec Praelaturae ad eam religiosae vitae firmitatem, quae par sit dioecesi, perveniant. Cum vero Praelatura territorialis Huariensis, hisce recentioribus annis catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater Hector Michael Cabrejos Vidarte, O.F.M., Archiepiscopus Metropolita Truxillensis atque Conferentiae Episcopalis Peruvianae Praeses, eadem Conferentia audita, ab hac Apostolica Sede petivit ut ista Praelatura territorialis ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos quidem existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Rino Passigato, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi et in memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregations pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, Praelaturam territorialem Huariensem ad gradum ac dignitatem dioecesis attollimus, servatis iisdem fı`nibus, quibus nunc ipsa terminatur, et nomine. Sic conditae dioecesis sedem in urbe Huari ponimus, ibique exstans praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario et Sancti Dominici de Guzman dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Insuper Venerabilem Fratrem Ivonem Baldi Gaburri, hactenus Episcopum Praelatum Huariensem, Episcopum dioecesanum Huariensem nominamus, iisdem honoribus, insignibus, privilegiis, iuribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quae ad Episcopos residentes de iure pertinent. Praeterea dioecesim Huariensem suffraganeam metropolitanae Sedi Truxillensi confirmamus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Truxillensis subicimus. Cetera prorsus secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus praedicto Apostolico Nuntio vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Peruvia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopus Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 419-420

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana