Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TENANCINGANA*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS
TENANCINGANA APPELLANDA

 

Christi Regis universi regnum ubique terrarum diffundere et roborare cupientes, libenter accepimus propositum Venerabilis Fratris Francisci Chavolla Ramos, Episcopi Tolucensis, audita Conferentia Episcopali Mexicana, quod ad melius consulendum spirituali bono christifidelium utile videbatur, ut ex parte sibi concreditae circumscriptionis nova conderetur dioecesis. Quamobrem Nos, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Christophori Pierre, Archiepiscopi titulo Gunelensis atque in Republica Foederata Mexicana Apostolici Nuntii, praehabita sententia Congregationis pro Episcopis, quae sequuntur decernimus.

De plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus a dioecesi Tolucensi integrum territorium paroeciarum patrio sermone ita appellatarum: San Francisco de Asís, San Miguel Arcángel, Santa Ana, San Juan Bautista, La Santísima Trinidad et La Asunción de María in urbe Tenancingo; San Pedro Apóstol in Almoloya de Alquisiras; La Asunción de María, Nuestra Señora de Belén et Santa María Guadalupe in Coatepec Harinas; La Asunción de María, Santiago Apóstol et San Pedro Apóstol in Ixtapan de la Sal; La Asunción de María in Joquincingo; El Divino Salvador et San Andrés Apóstol y Nuestra Señora de Buen Consejo in Malinaico; Santiago Apóstol in Ocuilan; San Juan Bautista, La Purísima Concepción de María et La Asunción de María Santísima in Sultepec; Santiago Apóstol in Texcaltitlán; Santiago Apóstol in Tonatico; Santa Bárbara, Santa María de Guadalupe, Santiago Apóstol, La Santísima Trinidad et San José in Villa Guerrero; La Inmaculada Concepción et San Lorenzo Mártir in Zacualpan; La Natividad y Purificación de María in Zumpahuacán.

Ex ita ergo distracto territorio novam dioecesim constituimus Tenancinganam appellandam, eiusque sedem in urbe Tenancingo statuimus ac templum paroeciale ibidem Deo dicatum in honorem D.N. Perdolentis ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Mexicanae eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.

Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Christophorum Pierre, quem iam memoravimus, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo sexto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro pro Episcopis

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
 Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 12, pp. 993-994.

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana