Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - IT  - LA ]

FRANCISCUS PP.

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PASCITE GREGEM DEI

QUA LIBER VI CODICIS IURIS CANONICI
REFORMATUR

 

«Pascite gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum» (cfr 1 Pe 5, 2). Verba haec inspirata sancti Petri resonant in ritu ordinationis episcopalis: «Dominus noster Iesus Christus, a Patre missus, ut genus humanum redimeret, ipse in mundum duodecim misit Apostolos qui, Spiritus Sancti virtute repleti, Evangelium praedicarent et omnes gentes in unum ovile congregantes, sanctificarent et gubernarent. (…) Ipse [Dominus noster Iesus Christus] Episcopi sapientia et prudentia vos in peregrinatione terrena ad beatitudinem perducit aeternam» (De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Editio typica altera, MCMXC, n. 39). Pastores autem munus suum exercere debent «consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate» (Lumen gentium, n. 27), quia caritas et misericordia expostulant ut Pater quandoque det operam ad emendandum id quod est distortum.

Progrediens in sua peregrinatione, a tempore Apostolorum Ecclesia sibi dedit sese gerendi leges, in saeculorum decursu compactum corpus efformantes normarum, quae servari debent ut Populus Dei sit unitus, de quarum observatione ratio ab Episcopis est reddenda. Eaedem normae reverberant fidem quam omnes profitemur, ex qua provenit earum vis obligandi et eadem fide innixae maternam misericordiam Ecclesiae ostendunt, quae scit se semper ut finem habere animarum salutem. Cum istiusmodi normae modum vivendi communitatis per temporum decursu ordinare debeant, arcte coniunctae sint oportet cum societatis mutationibus cumque novis exigentiis Populi Dei, quapropter necessarium quandoque redditur eas emendare et mutatis adiunctis aptare.

Probe scientes «nos hodie vivere non iam in aevo mutationum, sed in aevi mutatione» (Ad Curiam Romanam dum omina Natalicia significantur, die XXI mensis Decembris anno MMXIX), inter celeres mutationes sociales quas experimur, ut apta responsio daretur Ecclesiae exigentiis in universo mundo, patebat quoque necessitas recognoscendi disciplinam poenalem a sancto Ioanne Paulo II promulgatam in Codice Iuris Canonici die XXV mensis Ianuarii anni MCMLXXXIII, utpote quae ita emendanda esset, ut Pastores in ea haberent agile instrumentum salutare et ad corrigendum aptum, quo uti possent tempestive et cum caritate pastorali ad vitanda graviora mala et sananda vulnera ex humana debilitate provenientia.

Quamobrem, anno MMVII, Benedictus XVI, veneratus Noster Praedecessor, mandatum dedit Pontificio Consilio de Legum Textibus, ut normas poenales recognosceret quae in Codice anni MCMLXXXIII inveniuntur. Vi huius muneris, praedictum Dicasterium attento studio curavit novas exigentias perpendere, in luce ponere limitationes et carentias vigentis legislationis atque solutiones determinare quae possibiles, clarae ac simplices essent. Hoc studium peractum est in spiritu collegialitatis et collaborationis, iuvantibus quoque peritis et Pastoribus atque collatis propositis solutionibus cum exigentiis et humano cultu diversarum ecclesiarum localium.

Redactum fuit igitur primum quoddam adumbratum schema novi Libri VI Codicis Iuris Canonici, cuius textus misus est ad cunctas Conferentias Episcopales, ad Curiae Romanae Dicasteria, ad Superiores Maiores Institutorum Religiosorum, atque ad Facultates Iuris Canonici aliasque ecclesiasticas institutiones, ut suas quisque animadversiones proponeret. Simul vero postulata est sententia plurium canonistarum aliorumque totius terrarum orbis iuris poenalis cultorum. Responsiones prioris huius consultationis, debite ordinatae, traditae fuerunt peritorum coetui hunc in finem constituto, qui sub earum luce adumbratum schema recognovit ac deinde submisit novo examini consultorum. Tandem, post successivas revisiones, mense Februario anni MMXX, novissima adumbratio schematis examinata est in Sessione Plenaria Membrorum Pontificii Consilii de Legum Textibus. Demum, ad effectum adductis emendationibus a Coetu Plenario indicatis, textus ad Romanum Pontificem transmissus est.

Disciplinae poenalis observantia obligatio est universi Populi Dei, at vero – ut supra dictum est – in Pastores ac Superiores singularum communitatum onus recidit curandi ut recte ea applicetur. Hoc quidem officium seiungi numquam potest a munere pastorali eisdem commisso quodque ad effectum deduci debet tamquam concreta exigentia, cui renuntiare non licet, caritatis non solum erga Ecclesiam, erga communitatem christianam et erga eos qui forsitan victimae sunt, sed etiam erga eum qui delictum commisit, qui indiget et misericordia et correptione ex parte Ecclesiae.

Elapsis temporibus, multa mala secuta sunt ex defectu perceptionis intimi nexus in Ecclesia exsistentis inter exercitium caritatis et poenalis disciplinae usum, quoties adiuncta id requirunt. Hic cogitandi modus – ut experientia docet – periculum secum fert degendi vitam iuxta mores disciplinae contrarios, ad quorum remedium solae exhortationes vel suasiones non sufficiunt. Huiusmodi rerum status frequenter secum fert periculum ne progrediente tempore talis modus sese gerendi ita inveterascat ut difficiliorem reddat emendationem multaque scandala et confusionem inter fideles disseminet. Hanc ob causam poenarum inflictio ex parte Pastorum ac Superiorum evenit necessaria. Pastoris neglegentia in recurrendo ad systema poenale manifestum reddit ipsum recte et fideliter officium suum non adimplere, uti expresse animadvertimus in recentibus documentis, cuiusmodi sunt Litterae Apostolicae Motu Proprio datae (Come una Madre amorevole diei IV mensis Iunii anni MMXVI et Vos estis lux mundi diei VII mensis Maii anni MMXIX).

Caritas quidem postulat ut Pastores ad systema poenale recurrant quoties id necessarium est, attentis tribus finibus qui ipsum necessarium reddunt in societate ecclesiali, nempe ut iustitiae exigentiae restituantur, reus emendetur et scandala reparentur.

Etenim, uti nuper asseruimus, poena canonica habet quoque functionem reparationis ac salutaris medicinae et praesertim quaerit ipsius fidelis bonum, quapropter «medium est positivum ad Regnum attingendum et ad iustitiam restituendam in communitate fidelium, qui ad personalem et communem sanctificationem vocantur» (Ad participes sessionis plenariae Pontificii Consilii de Legum Textibus, die XXI mensis Februarii anno MMXX).

Servata quidem continuitate cum generalibus lineamentis systematis canonici iuxta Ecclesiae traditionem temporis decursu consolidatam, novus textus de quo agimus quasdam inducit varii generis mutationes in ius hactenus vigens novasque creat delicti figuras respondentes praesertim ad exigentiam, magis semper auctam apud diversas communitates, ita agendi ut iustitia et ordo restituantur quae a delicto fracta sunt.

Praeterea sub aspectu technico textus expolitior factus est, praesertim quod attinet ad quaestiones fundamentales iuris poenalis, cuiusmodi sunt ius sese defendendi, actionis criminalis et poenalis praescriptio, exactior determinatio poenarum quae respondet exigentiis legalitatis poenalis et Ordinariis atque Iudicibus regulas praebet obiectivas ut statuant quae sanctio sit aptior ut casui concreto applicetur.

Fuit quoque regula generalis in peracta recognitione ut numerus reducatur casuum in quibus applicatio poenae relinquitur discretioni auctoritatis, ita ut, servatis de iure servandis, ecclesialis unitas foveatur, praesertim si de delictis agatur quae maius damnum et scandalum in communitate suscitant.

His omnibus praemissis, praesenti Constitutione Apostolica promulgamus textum recognitum Libri VI Codicis Iuris Canonici prout ipse est ordinatus ac recognitus, sperantes fore ut fiat instrumentum pro animarum bono eiusque praescripta iuste et misericorditer Pastores ad actum deducant quoties necessarium est, scientes se ex iustitia, quae eminens est virtus cardinalis, obligatione teneri imponendi poenas cum fidelium bonum id exigit.

Demum, ut omnes possint penitus perspicere praescripta de quibus agitur, statuimus ut recognita haec versio Libri VI Codicis Iuris Canonici promulgetur per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano, vim suam exserat a die VIII mensis Decembris anni MMXXI ac deinde in Actis Apostolicae Sedis edatur.

Statuimus etiam ut novo hoc Libro VI vim habente abrogetur vigens Liber VI Codicis Iuris Canonici anni MCMLXXXIII, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in Sollemnitate Pentecostes, die XXIII mensis Maii, anno Domini MMXXI, Pontificatus Nostri nono.

 

Franciscus



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana