Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KETAËNSIS-AKATSIENSIS*

IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS KETAËNSIS-AKATSIENSIS

 

Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, nuper censuerunt accipiendam esse postulationem, qua antea petitum erat ut in Gana, dioecesi Ketaënsi-Hoënsi divisa, nova constitueretur Ecclesia Ketaënsis-Akatsiensis appellanda. Nos igitur uti Successores beati Petri de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A Ketaënsi-Hoënsi dioecesi distrahimus territorium meridianum districtuum civilium nuncupatorum Adidome, Akatsi, Anlo, Ketu et Sogakope; ex eoque novam condimus dioecesim Ketaënsem-Akatsiensem, quam metropolitanae Ecclesiae Accraensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe « Akatsi » atque ibidem exstans templum titulo Christi Regis ad dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus dum templum Deo in honorem sancti Michaëlis Archangeli dicatum et in urbe « Keta » situm ecclesiam Concathedralem iubemus haberi. Concedimus insuper ut, ob locorum huiusque temporis adiuncta, pro canonicorum capitulo consultores dioecesani ad normam iuris eligantur et adhibeantur; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad effectum adducet Venerabilis Frater Andreas Dupuy, Archiepiscopus titulo Saelesiensis atque in Gana Apostolicus Nuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda ac sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 601-602

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana