Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VALLIS CHALCENSIS*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS VALLIS CHALCENSIS

 

Venerabilis Frater Iosephus Maria Hernández González, tunc sacrorum Antistes Netzahualcoyotlensis, audita Conferentia episcopali Mexicana, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur quo satius provideretur spirituali bono Christifidelium ibidem commorantium. Nos quidem, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Iosephi Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis sequentia decernimus. A dioecesi Netzahualcoyotlensi separamus integrum territorium, prout praesens civili lege circumscibitur, municipiorum, quae patrio sermone nuncupantur: Amecameca, Atlautla, Ayapango, Cocotitlán, Chalco, Ecatzingo, Juchitepec, Ozumba, Temamatla, Tenango del Aire, Tepetlixpa, Tlalmananco, Valle de Chalco et partem nuncupatam Cuatro Vientos municipii Ixtapaluca atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Vallis Chalcensis, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, nunc lege civili terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe Valle del Chalco ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo dicatum in honorem Sancti Ioannis Didaci, ad gradum et dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut ibidem Capitulum Canonicorum, ad iuris normam, instituatur. Praeterea Ecclesiam Vallis Chalcensis suffraganeam facimus sedi Tlalepantlanae, episcopum vero iuri Archiepiscopi ibidem subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Iosepho Bertello, vel, ipso a sede absente, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Mexico, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Iulii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 810-811

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana