Index   Back Top Print

[ LA ]

Imago Sacrae Familiae, in basilica Assumptionis intra fines dioecesis Vladislaviensis sita, pretioso diademate coronatur.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Surreptis misere niper impie-que pretiosis corollis, quibus videlicet Sacrae Familiae Nazarethanae enitebat simulacrum in Basilica ipsa Assumptionis Beatae Mariae Virginis apud locum « Kalisz » vulgo nuncupatum intra dioecesis Vladislaviensis fines, nihil sibi citius agendum censuit Venerabilis Frater Ioannes Zareba loci eiusdem Praesul sacer nihilve certius pro­videndum quam ut, impetrata Sedis Apostolícae facultate, rursus im­posítis illius modi nοvis sertis eadem demo renideret imago. Quαηdο­quidem ipsi Nos probissime quidem novimus quo in honore habita semper illo sit effigies quoque culto celebrata, dum pari acerbitate sacrilegum deflemus furtom, rem studiose petitam concedendam prompte item esse arbitramur. Cοllatis ígítur rite consiliis cum Sacra Congregatione pro Sacramentis et Culto Divino, precibos ita admotis ab Episcopo Vladislaviensi obsecuti libenter bisce litteris atque aucto­ritate Nostra apostolica committimus partes eidem quem memorα­vimus Fratri Venerabili ut imagini Sacrae Familiae, quam veneran-tur in Basilica Assumptionis Beatae Virginis Mariae dioecesis Vla­dislaviensis, pretiosum diadema Nostro nomine imponat secundum ritus formulasque praescriptas. Hoc scilicet pacto et decus litπrgicum reddetur loco í11í ac simulacro et novum etiam fideli populo addetur incitamentum unde aucta pietate eandern Familiam Sacram excolant suumque in commodum sparitale invocent.

Datum Romae, apud S. Petrum, die 11 mensis Martíi, anno McMLxxxlν, Pontificates Nostri sexto.

 

ATJGusTIwus Card. CASAROLI, a pub lids Eeclesiae negotiis

 

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana