Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI NOS

VENERABILIS SERVUS DEI CAROLUS LEISNER
IN BEATORUM CAELITUM ALBUM RITE REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos» (Rom 8, 35.37).

Lux fuit Christi caritas quae Caroli Leisner vitam collustravit, ac simul vis quae eum sustentavit, in apostolatu primum inter iuvenes deinde in captivitatis castris, ubi complures pertulit asperitates claramque fidelitatis erga Deum et Evangelium reddidit testificationem. Natus est in oppido Rees intra Monasteriensis dioecesis fines die duodetricesimo mensis Februarii anno MCMXV. Iam a puero egregium prae se tulit tam corporis quam animi vigorem, quem in Ecclesiae et hominum utilitatem tradidit. Cum Christo artam persecutus est coniunctionem per eucharisticum mysterium frugiferamque Sacrarum Litterarum perscrutationem nec non actuosam industriam in paroeciae suae et dioecesis operibus, praesertim vero in pastorali adolescentium provincia, cui partes suas studiose feliciterque contulit. Fide fortissimus, in officiis christianis suis perseveravit, quamquam tempora valde erant tristia, atque opera fervida apostolatus sui adversatus est propagationi doctrinarum socialismi nationalis quem Deo inimicum iudicavit et hominibus ipsis. Peractis ideo lycii disciplinis, ad sacerdotium sese iam parare coepit, eodemque tempore totum se in iuvenum eruditione consumpsit quippe qui ab episcopo Clemente Augustino von Galen dioecesanus moderator destinatus sit motus illius qui Turmae Iuveniles appellabatur. Saepius quidem a publicis custodibus, quibus navitas illius haud arridebat, ferme est comprehensus, numquam tamen captus. Nonnullos menses coactus operam praestitit locis in pestilentibus magno cum valetudinis suae detrimento. Sacerdotii iterum adgressus praeparationem, anno MCMXXXIX diaconus est ordinatus. Tuberculosi autem conflictatus, in sanatorium intravit ubi lenitus est morbus; at propter infaustam declarationem contra socialismum nationalem adprehensus variisque in carceribus detentus, tandem in castra transiit captivitatis apud Dachau, ubi quinque fere annos vixit animi virtute fideique adfectione perpetiens maximas privationes: semper tamen caritatem testatus est suosque Deo obtulit pro iuventute dolores altioremque in dies cum Christo cruci adfixo familiaritatem est ingressus. Clam ipse die decimo septimo mensis Decembris anno MCMXLIV presbyteratu est initiatus. Liberatus tandem, castra reliquit; tamen iam sine remedio ad imum illius devergebat valetudo. Intus omnino serenus suisque ignoscens persecutoribus, terrestrem suam peregrinationem die duodecimo absolvit mensis Augusti anno MCMXLV apud loci Planegg valetudinarium haud procul Monacho Bavariae. Fidei testis continuo aestimatus est et talis confirmata fama eius, immo annorum decursu adaucta; quapropter Monasteriensis Praesul beatificationis et canonizationis instituit causam. Nostro denique in conspectu, die duodecimo mensis Ianuarii anno MCMXCVI, prodiit super martyrio decretum, cum fidenter constituimus ut beatificationis ritus die vicesimo tertio mensis Iunii subsequentis a Nobismet ipsis perficeretur, communitatem catholicam Berolinensem pastorali animo studiosoque invisentibus.

Hodie igitur inter sacra bane protulimus formulam:

Nach Beratung mit der Kongregation für die Selig- and Heiligsprechungen erfülle ich gern die Bitte meiner Brüder Georg Kardinal Sterzinsky, Erzbischof von Berlin, and Reinhard Lettmann, Bischof von Münster, vieler anderer Brüder im Bischofsamt sowie zahlreicher Christgläubiger. Ich gestatte kraft meiner Apostolischen Autorität, daß die ehrwürdigen Diener Gottes Bernhard Lichtenberg and Karl Leisner künftig Selige genannt werden. Das Gedächtnis des seligen Bernhard Lichtenberg soil alljähtlich am 5. November, das Gedächtnis des seligen Karl Leisner alljährlich am 12. August an den Orten and in der Weise gefeiert werden, wie es die Vorschriften bestimmen. Im Namen des Vaters and des Sohnes and des Heiligen Geistes.

Ne ullum dein pietatis publicae erga novensilem Beatum hunt requireretur documentum, Nostris placuit sermonibus concelebrare illum congruenter Nostrisque etiam precibus pro universa Dei Ecclesia vehementer implorare certo diu vitae eius insignis exemplum confisi plurimos inter Christifideles ipsosque etiam sacros ministros valde recreaturum ac sustentaturum christiana in producenda vita.

Quae autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Berolinensi in urbe, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana