Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TOLLITE IUGUM*

VENERABILI SERVAE DEI CATHARINAE VOLPICELLI
BEATARUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde . . . Iugum enim meum suave et onus meum leve est »(Mt 11, 29-30).

His verbis capta, Catharina Volpicelli coepit « diffundere cognitionem et amorem Cordis Christi, explendo in societate illa apostolatus opera quae melius respondent temporum locorumque necessitatibus nihil aliud spectans nisi maiorem gloriam Sacratissimi Cordis » (ex scriptis eius). Haec fidelis testis amoris Cordis Christi orta est Neapoli die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIX ex nobili familia Neapolitana. Sive domi sive in Reali Collegio S. Marcellini Catharina solidam recepit institutionem humanam et christianam atque haud mediocrem culturam inter adulescentes eiusdem condicionis. Cupiebat primatum obtinere in societate, cum beatus Ludovicus de Casoria interpretatus Dei consilium de ea dixit: « Catharina, mundus te attrahit, sed Deus te allicit ». Deinde, post brevem experientiam in clausura, inter Sorores Sacramentinas, interruptam propter morbum, idem Beatus dixit illi: « Eris piscatrix animarum inter res mundanas . . . Cor Iesu, Catharina, hoc est opus tuum ». Cor Christi factum est commoratio eius, ex qua proficiscebatur ad omnem actuositatem atque, post acceptos in se Christi sensus, cuiusque personae flectebat cor. In adoratione eucharistica Serva Dei detegit mysterium oboeditionis Filii erga Patrem et dilectionis Dei erga homines. Huic mysterio conformavit suam vitam atque proposita usque ad votum victimae expiatricis, amoremque proximi audacioribus significabat formis ut adesset pauperibus ope carentibus spiritualique egentibus auxilio. Ecclesia fuit ei communitas, in qua fidem profitebatur veluti mulier Deo consecrata, humiliter submissa pastoribus populi Dei simulque propensa ad laicorum promotionem.

Apostolica navitate Serva Dei in omni provincia operata est; non condidit singulare quoddam institutum, sed potius genus consecrationis novum tunc temporis ad contemplationem cum actione conciliandam. Apostolatus precationis, quem ipsa prima in Italia vehementer propagavit, factus est via ad explendum amorem erga Cor Christi, erga Eucharistiam et ecclesiale ministerium. Congregationem Ancillarum a Sacro Corde Neapoli anno MDCCCLXVII condidit et, hortante ac sustinente Archiepiscopo Neapolitano, Servo Dei X. Riario Sforza, Catharina Volpicelli scripsit Regulam quam idem Cardinalis die IV mensis Iulii anno MDCCCLXXIV approbavit. Christum Amorem vita sua exprimens, vitam degit in immolatione, in reparatione et sacrificio, strenue laborans pro Regno Dei omnibus in cordibus disseminando. Dives meritis, terrestrem peregrinationem sancte conclusit die XXVIII mensis Decembris anno MDCCCXCIV, postquam vitam suam obtulerat pro Summi Pontificis Leonis XIII salute, qui, altissimam Servae Dei colens aestimationem, certior factus de morte eius, exclamavit: « Mori fecistis mihi sanctam, sanctam, sanctam ».

Sanctitatis fama, qua in vita est gavisa, post mortem crevit: qua de re Archiepiscopus Neapolitanus Gulielmus Sanfelice duobus annis post eius mortem incohavit Causam Canonizationis. Expletis omnibus iure statutis, die XXV Martii anno MCMXLV Decessor Noster Pius XII declaravit Servam Dei virtutes theologales, cardinales et adnexas heroico gradu exercuisse. Deinde Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX promulgatum est Decretum super miro anno MCMXLVII patrato in oppido Minturno atque intercessioni eiusdem Servae Dei ascripto. Statuimus ut beatiiicationis ritus ageretur Romae die XXIX mensis Aprilis anno MMI.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González Garcia die quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS Card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 1, pp. 18-20

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana