Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DONUM AUTEM*

VENERABILI DEI SERVO THEODORO ROMŻA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro » (Rom 6, 23).

Venerabilis Dei Servus Theodorus Romża, Eparchiae Munkacsiensis ritus Byzantini pastor, res affectusque terrestres omnino posthabuit atque animum suum in perpetuam beatitudinem tantum direxit, quam Iesus suis fidelibus servis est pollicitus. Cum ipse sibi plane conscius esset, quemadmodum in epistula quadam significavit, pro Christo mori idem esse ac in aeternum vivere, suum pastorale officium absolvere perrexit, licet Sovietici eum persequerentur, atque per sanguinis effusionem suum in Deum Ecclesiamque testatus est amorem.

Dei Servus die XIV mensis Aprilis anno MCMXI in oppido Nagybocsko, quod in orientali plaga Transcarpatiae (Ruteniae) locatur, atque nunc ad Ucrainum agrum pertinet, ortus est. Humilis fuit eius familia et religiosa. Suam sequens vocationem, Romam petiit atque disciplinis theologicis apud studiorum Universitatem Gregorianam operam dare coepit, transmigrans deinde ad collegium Russicum. Die XXV mensis Decembris anno MCMXXXVI ordinationem presbyteralem recepit, sed ante quam studia absolveret, patriam repetere debuit ut militiae nomen daret. Ipsius curationi duae commissae sunt montanae paroeciae, quae in districtu Huszt reperiebantur. Dei Servus perstudiose suum explevit ministerium, ut summam apud fideles mereretur aestimationem. Cum apud Seminarium Ungvár philosophiam doceret, in alumnos caritatem et iustitiam exercuit, praestantis vitae patefaciens mores. Aestate anno MCMXLIV Episcopus electus est titulo Appianus et Auxiliaris Administratoris Apostolici Munkacsiensis. Die XXIV mensis Septembris anno MCMXLIV episcopalem consecrationem recepit atque duobus post annis Eparchiae factus est Administrator Apostolicus. Cum rerum potiti sunt communistae, etsi vexatus et minis affectus, in eorum partes haudquaquam transiit, sed unitatis et erga Romanum Pontificem oboedientiae servavit vinculum. Fidem palam testatus est, quam precatio, Dei Verbi lectio et meditatio, filialis in Virginem Mariam devotio alebant. Divino auxilio usque nisus, tum quoque cum condicio magis magisque difficilis fiebat, suum ministerium explere absque metu perrexit: paroecias invisebat, sacris ritibus praesidebat Dei Verbum proclamando, Sacramenta ministrabat. Aperte declaravit se ad moriendum esse paratum potius quam a Christo Ecclesiaque deficeret. Die XXVI mensis Octobris anno MCMXLVII parvum pagum Lochovo adiit, ut paroeciale templum modo restitutum consecraret. Rediens interceptus est a Sovieticis et male est mulcatus. In valetudinarium Munkacsiense receptus, Dei Servus, mentis potestate recuperata, corollam precatoriam postulavit ut orare posset atque veniae verba in persecutores dixit. Paulo post, die I mensis Novembris, propter plagas receptas vel, ad nonnullorum opinionem, propter venenum e vita discessit.

Martyrii increbrescente fama, anno MCMXCV Munkacsiensis Episcopus beatificationis seu declarationis martyrii Causam incohavit. His rite a iure statutis peractis rebus, Nobis coram super martyrio Decretum die XXIV mensis Aprilis anno MMI prodiit. Statuimus exinde ut beatificationis ritus Leopoli Ucrainorum die XXVII mensis Iunii eiusdem anni, Nostri pastoralis itineris tempore, celebraretur.

Hodie igitur inter sacrahanc. ediximus formulam:

Нодіе igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Здійснюючи прохання наших братів,
Любомира Кардинала Гузара,
Верховного Архиепископа Львівського для українців
Кир Івана Семедія, Епископа Мукачівського
візантійського обряду,
Кир Софрона Стефана Мудрого,
Епископа Івано-Франківского (Станіславівського)
для українців, Кир Михаїла Колтуна,
Спископа Сокальського для українців,
і багатьох інших братів у епископстві
та багатьох вірних, після вислухання думки
Конгрегації у справах святих,
нашою апостольською владою ми дозволяемо,
щоб відтепер і надалі всечесних Слуг Божих:
Миколая Чарнецького
і двадцять чотирьох співмучеників,
Теодора Ромжу,
Омеляна Ковча і Йосафату Гордашевську,
величати блаженними і щоб їхні празники
святкувалися кожного року
у місцях і згідно 3 чином, визначеними уставом,
а саме: Миколая Чарнецького
і двадцяти чотирьох співмучеників
двадцять сьомого червня;
Теодора Ромжи першого листопада;
Омеляна Ковча двадцять сьомого червня
і Йосафати Гордашевської двадцятого листопада.
В ім'я Отця і Сина і Святого Духа.
Амінь. Амінь. Аміиь.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Leopoli, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis lunii, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 385-387

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana