Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
SEBASTIANUM CARDINALEM BAGGIO,
S.R.E. CAMERARIUM,
PONTIFICIAE COMMISSIONIS
CIVITATIS VATICANAE PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro Sebastiano Cardinali Baggio
Titulo Ecclesiae Suburb. Veliternae, S.R.E. Camerario,
Pontificiae Commissionis Civitatis Vaticanae Praesidi

Esperti saepius quidem Nos tum praesentes ipsi tum etiam longinqui, quantum denique proficiant ad particulares Ecclesias altius confirmandas et certius in posterum tempus prosperandas Eucharistici Congressus, sive alicuius sunt nationis sive plurium aut omnium gentium, magnam profecto curam pastoralem in eorum praeparationem atque celebrationem intendimus magnoque animi studio etiam partes eorum et argumenta theologica respicimus, unde Nos una cum ceteris pastoribus uberrimum fructuum spiritalium proventum precantes exoptamus. Hisce nimirum cum adfectibus providemus iam nunc Eucharisticum Congressum totius Brasilianae nationis qui Apparitiopoli feliciter a die decimo sexto ad vicesimum primum proximi Iulii mensis concelebrabitur. Cum laetitia enim ingenti cognovimus laudes ibidem Eucharistici Domini cantatum iri sensibus immo et vocibus ipsius Deiparae Virginis Mariae in carmine eius “Magnificat”, ibidem quoque ex Panis Eucharistici cultu religiosissimo animos voluntatesque omnium diligenter directum iri in necessitates tot per orbem hominum famelicorum qui panis item terrestris misere indigent. Minime igitur praeterit Nos quantam spem effectuum simul aeternorum simul temporariorum prae se ferat faustissimus idem eventus Brasilianae Ecclesiae. Quasi praesentes gratulatione et cohortatione aderimus Nos beatis illis diebus ac mente pariter intenta progresstonem ipsam Congressus et consectaria eius pro pietate vita renovatione eiusdem communitatis deinceps inspiciemus. Quo autem manifestius demum ac solidius persona Nostra inter pastores ac fideles, omnes nempe Congressus participes, non videatur modo sed sentiatur etiam, te ipsum, Venerabilis Frater Noster, pro Nobis illic adstare volumus memoratis Iulii mensis diebus teque proinde harum litterarum virtute nominamus ac destinamus Missum Extraordinarium Nostrum ad Nationis Brasilianae Eucharisticum Congressum Apparitiopoli, ubi Nostros animi gratulantis laetantisque sensus rite patefacies, ubi adsistentes Nostra veluti voce benevola consalutabis, ubi preces similiter Nostras repetes ut quam fructuosissime peragatur exspectata diu haec diligenterque comparata Congressio circum Eucharistiae Mysterium ac tandem communicabis cum universis participibus Apostolicam Benedictionem tamquam praesentis Nostrae participationis testem auspicemque simul caelestium adiumentorum, ut sane ad Iesum Eucharisticum per Mariam eius sanctissimam Matrem crebrius studiosiusque accedatur et ex celebratione Eucharistica plenius certiusque consulatur patientium famem hominum nutrimento.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXV, in Sollemnitate Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana