Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II 

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. LOZANO BARR
ÁGAN
PONTIFICII CONSILII
PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri
Xaverio Lozano Barragán

Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi

Obversantur Nobis nimirum ante oculos perpetuo suavissimae illae et consolatoriae omnino Christi voces: "Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos" (Mt 11,28). Inde enim homines multipliciter adversa vitae patientes credimus Nos omnino haurire posse caelestem quandam confirmationem animi dolorumque suorum optatam mitigationem.

Hinc autem cogitationes Nostrae sua quidem sponte ad aegrotantes in primis per orbem homines convertuntur. Eorum nempe Iesu Nazarethani cum affectu et cum amore miseremur, quemadmodum omnes decet facere bonae voluntatis benignitatisque altioris homines.

Cogitamus itaque iam nunc permagna animi commotione Diem Mundialem XI Aegrotantium, qui Vashingtonii festo die proximo Virginis Lapurdensis, XI scilicet Februarii, sollemniter celebrabitur. Eundem prius ad Conventum salutationem Nostram atque cohortationem misimus. Aliquem nihilominus adesse volumus qui non tantum personam Nostram aperte publiceque illic exhibeat, verum etiam coniunctionem arctissimam Nostram cum infirmis et aegrotantibus huius nostri orbis propalam testificetur.

Is ipse, Venerabilis Frater, eris tu quippe qui Pontificio Consilio pro Valetudinis Administris Nostra voluntate praesideas. Te enim MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM hisce Litteris Nostris fidentes tua de opera destinamus ad eam maximae pastoralis sollicitudinis conventionem eodemque tempore de tot hominum aegrotantium statu Christi miserentis mente condolentes.

Pro Nobis vere participibus et procul illius praeclari Congressus deliberationes sequentibus Tu ipse, Venerabilis Frater, aderis, nuntium peculiarem Nostrum repetes, ac pro re nata cogitationem Nostram atque communicationem cum infirmis et aegrotis ubique confirmabis; Benedictionem Apostolicam Nostram singulis adstantibus peramanter impertitam nuntiabis. Interea procedentem te ad munus tam grave et utile precibus Nostris comitamur de tua diligentia plane in antecessum gaudente.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana