Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

CONSISTORIUM SECRETUM

Feria secunda, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXXII, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium secretum, cuius acta ex ordine referuntur:

I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO

Precatione «Adsumus» recitata, ad S.R.E. Patres Cardinales SS.mus Ioannes Paulus PP. II allocutionem habuit:

Pergratus est mihi conspectus vester, dilectissimi Patres Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, qui una cum aliis administris estis egregii cooperatores et adiutores mei in regimine Ecclesiae universalis, vosque ex animo iubeo salvere in hoc Consistorio, quod est tempus peculiare Ecclesiae, quae inter temporalium rerum vicissitudines ducitur. Est enim “tempus grave atque sollemne”, ut verbis utar Pauli VI, Decessoris mei venerandae memoriae, quo Pastor universalis Ecclesiae cum iis, qui sunt eius praecipui consiliarii, versatur. Novi quidem animorum vestrorum sensus in unum Ecclesiae bonum esse intentos, de qua re vobis gratias plurimas ago.

Estis autem, Fratres dilectissimi, convocati ad tria negotia pertractanda: quorum primum pertinet ad nominationem Camerarii Sacri Cardinalium Collegii; alterum vero spectat ad quattuor canonizationes, nempe Beatorum Maximiliani Kolbe, sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum Conventualium; Crispini a Viterbio, laici professi Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum; Margaritae Bourgeoys, Fundatricis Sororum a Domina Nostra, Virginis; Ioannae Delanoue, Fundatricis Congregationis S. Annae a Providentia, Virginis. Tertium denique negotium ad palliorum spectat petitiones.

Dum ergo nos omnes componimus ad praeparanda sollemnia Pentecostes, quo die Spiritus Sanctus donatus est Ecclesiae, hunc enixe rogamus, ut nobis propitius adsit et opus nostrum in Ecclesiae utilitatem et religionis catholicae incrementum bene vertere concedat.

Segue quindi, l’annunzio delle nomine avvenute dall’ultimo Concistoro del 29 giugno 1979. Nel suddetto periodo, come ricorda il Santo Padre, sono state provviste 604 Chiese, delle quali: 64 Metropolitane, 8 Arcivescovili residenziali, 16 Arcivescovili titolari, 306 Vescovili residenziali, 196 Vescovili titolari, 11 Prelature, 3 Abbazie “nullius”.

L’Augusto Pontefice, infine, annunzia di aver dato il suo assenso alle elezioni fatte canonicamente nei Sinodi episcopali Melchita, Siro e Caldeo.

Successivamente l’Eminentissimo Cardinale Pietro Palazzini, Prefetto della Sacra Congregazione per le Cause dei Santi, tiene la relazione sulla situazione delle cause di canonizzazione dei Beati Massimiliano Kolbe e Crispino da Viterbo e delle Beate Margherita Bourgeoys e Giovanna Delanoue. Il Santo Padre chiede quindi il voto dei Cardinali.

Libenter audivi ea, quae Petrus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Palazzini de propositis causis egregie dixit.

Est autem huius rei momentum eiusmodi, ut sententia vestra de iisdem causis mihi exquirenda esse videatur.

Segue quindi la votazione da parte dei Signori Cardinali.

Terminato così il Concistoro segreto, vengono aperte le porte della Sala ed entrano gli Arcivescovi, i Vescovi e gli Abati per la celebrazione del Concistoro unico.

Questo inizia con la cerimonia della postulazione dei sacri Pallii, fatta da due Avvocati concistoriali, l’Avv. Riccardo Romano e l’Avv. Giulio Dante.

Terminate le postulazioni, il Santo Padre demanda all’Em.mo Umberto Mozzoni, Cardinale Proto Diacono, di procedere, nella mattinata del giorno seguente, alla consegna dei sacri Pallii.

Il Concistoro prosegue con la perorazione del Decano degli Avvocati del Sacro Concistoro, l’Avv. Pio Ciprotti, per le quattro cause di canonizzazione, cui segue, a nome del Santo Padre, la risposta di un Prelato della Segreteria di Stato, il quale fa presente che le cause sono state ampiamente discusse e se ne può quindi fissare la data di canonizzazione.

Il Santo Padre richiede quindi, con una breve allocuzione, i voti per le canonizzazioni, cui segue la votazione da parte dei Cardinali e dei Presuli. Queste le parole del Papa.

Quemadmodum res postulat, intento animo perpendi ea, quae ad illustrandas et comprobandas causas sunt allata.

Verumtamen, ut meo nomine modo significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem vestram cognoscam, antequam decretoriam sententiam meam edicam.

Quapropter vos oro, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes, circa singulas causas suffragia vestra feratis.

Al termine della votazione Sua Santità ha espressioni di compiacimento per il consenso manifestato dai presenti e fissa i giorni per la cerimonia delle quattro canonizzazioni.

Laetor sane, quod omnium sententiis postulatur, ut his Beatis honores Sanctorum Caelitum decernantur. Quam ob rem non discedendum esse arbitror a iudiciis peritorum membrorumque Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, quippe quae gravibus argumentis confirmentur.

Itaque hos Beatos dignos censeo, qui in Sanctorum album referantur. Quod quidem, adiuvante Deo, sollemni ritu in Vaticana Basilica vel in area ante eam patente faciam hoc anno: nominatim id praestabo Beato Crispino a Viterbio die vicesima mensis Iunii; Beato Maximiliano Kolbe die decima mensis Octobris; Beatis Margaritae Bourgeoys et Ioannae Delanoue die tricesima prima eiusdem mensis.

Denique omnes vos rogo, ut Deo impensas preces adhibeatis, ut, quod modo decretum est, in Ecclesiae bonum vitaeque christianae auctum feliciter vertat.

La cerimonia si chiude con la recita del “Regina Coeli” e la Benedizione Apostolica che il Santo Padre imparte ai presenti.

                                        

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana