Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES,
INEUNTE PLENARIA CONGREGATIONE
 SACRI COLLEGII,
HABITA

Die XXIII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXII

 

Dilecti ac Venerabiles Fratres
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales!

1. Vehementer sincereque gaudeo quod hodie mihi datur ut vos in hac Aula, prope sepulcrum beati Petri, in ipso veluti corde Ecclesiae iubeam salvere. His annis praeteritis multi ex vobis, etiam saepius, ex variis partibus orbis terrarum huc advenerunt, sive ad visenda limina Apostolorum, sive propter aliam opportunitatem; hodie vero peculiari de causa Patres Cardinales hic in unum congregantur: initium enim fit coetus plenarii Sacri Collegii, qui proxime sequitur eiu smodi conventum ante tres annos celebratum, ac quidem die V mensis Novembris inchoatum. Talis coetus, hoc modo actus, ab immemorabili — ut affirmari posse videtur — non evenit, saltem temporibus recentioribus nostraque aetate, exceptis sessionibus Conclavis, sane historia dignis.

Amanti animo vos saluto vobisque gratias ago quod invitationi meae estis obsecuti, quamquam, ut probe scio, id vobis aliquid incommodi importabat, quoniam occupationes et sollicitudines cotidianae vestrae magnae sunt vosque premunt et angunt.

Quoniam post tres annos exactos nunc convenimus, facere non possum quin illos commemorem, qui per hoc tempus a Deo in patriam caelestem sunt vocati; sunt autem hi Cardinales, quos mortuos deflemus: Alfredus Bengsch, Sergius Pignedoli, Aegidius Vagnozzi, Stephanus Wyszyski, Franciscus eper, Pericles Felici, Ioannes Patricius Cody, Carolus C. de Vasconcellos Motta, Ioannes Benelli. Eorum omnium apud nos viget recordatio, estque eorundem memoria in benedictione, atque - de hoc non dubitamus - ipsi apud Deum intercedunt pro nobis et pro laboribus nostris, quorum usque ad extremum vitae fuerunt consortes.

2. Imprimis reminisci iuvat ea quae tunc dixi (Cfr. AAS 71 (1979) 1448 s.) ad comprobandam confirmandamque necessitatem et opportunitatem indicendi congressiones, quas omnia membra Sacri Collegii participent. Huius rei rationes modo significantissimo illustrantur respectu habito Concilii Vaticani II, quod tam egregie in lumine posuit “collegialitatem” totius Episcopatus, quod attinet ad sollicitudinem pastoralem de Ecclesia. Haec “collegialitas” plenitudinem consequitur in Concilio Oecumenico. Nihilominus, ut eadem “collegialitas” ministerii episcopalis in vita Ecclesiae evidens efficeretur etiam extra Concilium, exoptata est ab ipso Concilio institutio Synodi Episcoporum, cui haec est laus tribuenda quod - horum annorum spatio, quorum numerus non est ita magnus post Concilium celebratum — multas quaestiones summi momenti pro Ecclesia est aggressa.

Nunc vero Episcopi totius orbis terrarum se comparant ad sessionem ordinariam Synodi anni MCMLXXXIII, cuius argumentum, videlicet “de reconciliatione et paenitentia”, pondus omnino primarium pro missione Ecclesiae et Christianitatis in mundo huius temporis habet. Neque obliviscendum est Statutum Synodi Episcoporum proponere, praeter sessiones ordinarias, etiam sessiones extraordinarias necnon peculiares. Cuius generis sessiones tempore Concilium subsecuto iam sunt peractae.

Inter huiusmodi signa “collegialitatis” praeteriri nequit, ut patet, venerandum et antiquum Sacrum Collegium. Dum superior coetus celebrabatur, in lumine posui, data opportunitate, vinculum, quo idem Collegium cum Ecclesia Romana et cum ministerio universali Episcopi Romani in Ecclesia catholica coniungitur. Affirmari licet praesentiam huiusce Collegii, quod pertinet ad quaestiones arctissime cum eodem ministerio conexas, inniti non solum in munere historico eiusdem Collegii, sed etiam in generali “collegialitatis” progressione, quae post Concilium Vaticanum II ut factum concretum effulget. Nova vis tributa Collegio Cardinalium, intra quaestiones opportunas, non solum non obscurat, sed potius patefacit indolem collegialem ministerii episcopalis, id est sollicitudinem collegialem ministerii episcopalis, id est sollicitudinem collegialem omnium Ecclesiae Episcoporum in provincia institutionis, curae pastoralis, sanctificationis populi Dei.

3. Post haec quae prooemii causa dixi, peculiari modo ad superiorem congressionem, quae mense Novembri anno MCMLXXIX facta est, volo me revocare. Probe meministis quaestiones, de quibus tum efficaciter fructuoseque est actum, in luce collocatis “fundamentis, e quibus pendet exsecutio muneris implendi in conspectu totius Ecclesiae” (Cfr. AAS 71 (1979) 1455): prima quaestio spectabat ad universas Romanae Curiae structuras; altera ad operam Academiarum Pontificiarum; tertia ad res oeconomicas Apostolicae Sedis.

Per hos annos, quamquam breves, qui tamen eventibus gravibus et luctuosis fuerunt insignes, eadem Sedes Apostolica exsequi studuit rerum agendarum ordines, qui tum expositi et expensi sunt a membris huius conventus — sive singulis secundum linguas congregatis — et de quibus summatim locutus sum eodem coetu exeunte, die IX mensis Novembris anno MCMLXXIX (Cfr. ibid., pp. 1459 ss). Probe etiam novistis quomodo consilia a vobis data ad effectum adducta sint et adducantur. Praesertim monere volo ea quae dicta essent de necessitudine cum cultura quendam exitum habuisse condito Pontificio Consilio pro hominum cultura, per epistulam a me die XX mensis Maii hoc anno ad Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis datam; quod quidem Consilium operi iam alacriter insistit. Praeterea augescens sollicitudo de quaestionibus oeconomicis efficit ut ad hanc rem constanter vigilanterque attendatur; eiusque veluti fructus est “Consilium Patrum Cardinalium ad quaestiones organicas et oeconomicas Apostolicae Sedis expendendas”, quod die XXXI mensis Maii anno praeterito institutum est per Chirographum a verbis “Comperta Habentes” incipiens (AAS 73 (1981) 545 s.); insuper officio teneor omnibus gratias agendi pro firmis subsidiis, quae Apostolica Sedes praesertim ab Ecclesiis localibus accepit.

Aliae etiam res, de quibus illa oblata occasione est tractatum, quaeque ad generalem rationem actionis Ecclesiae pro homine in mundo huius temporis pertinent, opportune sunt provectae: libet mentionem facere muneris, ceteris potioris, quod operae pastorali pro familia tribuitur; haec, interea, perpensa et excussa est in proxime praeterita Sessione Synodi Episcoporum, cuius suasiones et agendi proposita deinde relata sunt in Adhortationem Apostolicam, a verbis “Familiaris Consortio” incipientem ac die XXII mensis Novembris anno MCMLXXXI editam (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio); praecipue vero haec causa ad effectum visa est adduci per novum Romanae Curiae institutum, id est Pontificium Consilium pro familia, quod conditum est Apostolicis Litteris motu proprio datis, a verbis “Familia a Deo Instituta” incipientibus ac die IX mensis Maii anno superiore editis. Libet quoque in memoriam revocare conditum Pontificium Institutum studiorum Matrimonii ac Familiae, apud Pontificiam Universitatem Lateranensem, cuius plena iuridica forma nuper a me est agnita ac decreta per Constitutionem Apostolicam “Magnum Matrimonii Sacramentum”, die VII mensis Octobris hoc anno emissam.

Praeterea sollicitudines Apostolicae Sedis de recte impenseque promovenda Sacra Liturgia secundum directorias normas ad renovationem pertinentes, quas Concilium Vaticanum II edidit, opportunis viis initis, sunt manifestatae. Notum est enim, secundum vota in coetu hoc nostro abhinc tres annos enuntiata, competentiam propriam utriusque Sectionis, unde Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino coalescit, acrius esse definitam; qua in re maiorem efficacitatem esse inditam — quemadmodum ad membra Curiae Romanae instante Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli dixi — Sectioni pro Cultu Divino, ea quidem mente ut diligentius in dies normae Concilii in provincia religiosa vitalique Sacrae Liturgiae servarentur.

4. Etsi conventus noster anni MCMLXXIX habuit tamquam argumentum et obiectum suum quasdam tantum quaestiones, quae iam tunc postulabant urgentem disputationem, nunc tamen oportet ut in hac ipsa congressione agatur et tractetur de tota quaestione. Et haec quaestio respicit Constitutionem Apostolicam “Regimini Ecclesiae Universae” eiusque complexionem universalem, id est summam officiorum atque operum propriorum, quae serviunt ministerio Apostolicae Sedis erga Ecclesiam universam.

Paulus VI, Pontifex Maximus, — qui die XV mensis Augusti anno MCMLXVII, paulo post Concilium Vaticanum II, collegerat et ordinaverat in illa Constitutione summam horum operum, divisorum in singula ministeria, quae constituunt Sedem Apostolicam — bene intellegabat necessitatem hac in re ulterius progrediendi. Cui omnino gravi rei volumus destinare hanc congressionem.

Ut accuratius subtiliusque perspiciatur sensus ipsorum documentorum, quae membra Collegii Cardinalium receperunt, plenior relatio deinde habebitur. Velim igitur solum id dicere: non multo post editam Constitutionem “Regimini Ecclesiae Universae” institutum esse peculiare consilium, quod in hanc rem inquireret, ducente Ferdinando Cardinali Antonelli. Deinceps eadem quaestio pertractata est nonnullis in conventibus, quorum participes fuerunt, una cum capite Romano Pontifice, omnes Praefecti singulorum Dicasteriorum Curiae Romanae.

Intra illos conventus membra Collegii Cardinalium suas sententias protulerunt; qui quidem Cardinales cottidie tangunt varia argumenta multiplicis operis Apostolicae Sedis. Quapropter eorum notationes ac monitiones oriuntur ex directo rerum usu, ex proximo rerum experimento.

Si autem nunc de eadem quaestione alloquor omnes sodales Collegii Cardinalium, idcirco hoc facio quod - licet omnes ex illis non directo participent opera Curiae Romanae - tamen cunctae hae quaestiones, diverso sane modo, ingrediuntur eorum experientiam atque industriam. Ideo invitamini vos ut de hac re, quid sentiatis, etiam dicatis. Permagnam ego utilitatem exspecto ex hoc adiutorio.

5. Hoc tempus, quo congressionem nostram aperimus, habet suum pondus, quia ultimae emendationes iam perficiuntur, antequam foras emittatur novus “Codex Iuris Canonici”; in quo etiam alia peculiaris relatio versabitur. Omnes optime sciunt quot consultationes praecesserint huius operis praesentem statum, et quomodo licuerit tum singulis Episcopis tum Conferentiis Episcopalibus tum aliis quoque peritis peculiarique doctrina excultis hominibus declarare propriam opinionem de hac tam gravi quaestione.

Argumentum vero, de quo in hac congressione agemus, non adeo late patet neque adeo magnum prae se fert momentum. Nihilominus debetis omnem vestram mentem intendere in illud, ut omnia, quae spectant ad Sedis Apostolicae ministerium erga Ecclesiam universam, definiantur secundum necessitates finesque talis ministerii. Praeter emendationes concretas et perfectiones et mutationes, quae inducendae sunt in textum Constitutionis “Regimini Ecclesiae Universae”, necessaria videtur aliqua deliberatio de ipsis fundamentis huius argumenti.

Si autem initio ad hanc deliberationem pernecessaria est participatio omnium membrorum Collegii Cardinalium, postmodum - ut provehantur aptae structurae officiorum et operum Curiae Romanae - utilis erit adiutrix opera Conferentiarum Episcopalium, et imprimis earum Praesidum. Decernere enim oportet aequo modo congruas necessitudines sive relationes inter ministeria Apostolicae Sedis ac multiplicia ipsa officia, quibus Episcopatus utuntur suis in operibus.

Hoc propositum mentis, quod suscipimus, dum opus nostrum incipimus, permittit nobis ut constituamus aliquas rerum dignitates vel, ut aiunt, “prioritates fundamentales”. Ita quidem - servatis translaticiis rationibus iuridicis - necesse esse videtur pro structuris Curiae Romanae quaerere magis semper directionem pastoralem, quae tam luculenter eminet ex tota Concilii Vaticani II doctrina. Ad eundem finem directa sunt opera Synodi Episcoporum post Concilium. Tam incepta ipsa quam coniunctio et adiutrix opera inter singula Dicasteria Curiae debent multo plus etiam ostendere hanc pastoralem directionem. His diebus unaquaeque dioecesis per orbem operatur ex sua primaria sede pastorali. Ministerium igitur pro unitate Ecclesiae, quod proprium est Apostolicae Sedis, conformandum est necessitatibus ac muneribus illis pastoralibus. Has vero necessitates et haec munera longe inter se distare didicimus nos, illuminati praeclaris investigationibus effectis in sessionibus Synodi Episcoporum de evangelizatione, de catechesi necnon de vita familiari.

Una tamen cum hac distinctione necessitatum ac munerum invenimus etiam quaestionem sive dimensionem ipsius culturae, quae suam ob particularem proprietatem afficit variis modis evangelizationem, catechesim, missionem christianam familiae hisque res similes. Si Apostolicae Sedis intentio procedere debet in partem pastoralem, deesse non potest officium peculiare, quod discernat diversas culturae rationes atque necessitudinem conquirat cum eis.

Sufficitne testificatio nostra in provincia illa amoris erga hominem et amoris socialis? Haec prima est et maxima interrogatio, quam ponere debemus etiam - ac fortasse imprimis — ipsae Apostolicae Sedi, quoniam Christi discipuli inde agnoscentur quod amorem colunt (Cfr. Io. 13, 35).

6. Cogitationes hae, quas exposui vobis, dilecti ac Venerabiles Fratres, praesertim in extrema parte primi sermonis mei ad aperiendum hunc conventum, non illuc spectant ut disceptatio de argumento generali iam in certam viam dirigatur; sed possunt adiuvare progressionem illius disceptationis secundum experientias ac meditationes cuiusque membri. A vobis universis, Venerabiles Sodales Collegii Cardinalium, expeto plenam vestram cooperationem intra Enes argumenti iam propositi pro congressione. Si quae fuerint consilia monitave de hac quaestione, tradi poterunt “Praesidentiae”, quae statuet quo modo ea inducantur in totam disputationem.

Opera denique nostra commendo maternae intercessioni Mariae Sanctissimae, Matris Ecclesiae, necnon deprecationi Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli pro nobis: ut illi nos illuminent et gubernent nostro in opere, quod nihil aliud spectat, nihil aliud quaerit, nihil aliud poscit nisi bonum Ecclesiae Christi Deique Patris gloriam.

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana