Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

SUBURBICARIIS SEDIBUS

DE SUBURBICARIARUM DIOECESIUM REGIMINE

  

Suburbicariis sedibus, quae Urbi propiores, quae vetustate, quae martyrum praeconio nobiliores sunt, peculiari providentia prospicere Apostolica Sedes consuevit. Ut enim Decessor Noster Xystus Pp. V (1), ita postrema hac aetate Romani Pontifices iisdem sedulo studuerunt: videlicet S. Pius Pp. X datis Litteris Apostolicae Romanorum Pontificum, die XV Aprilis anno MCMX, de Episcopis suffraganeis constituendis (2), atque Edita a Nobis, die V Maii anno MCMLXIV, de annuis reditibus distribuendis (3); Benedictus Pp. XV Litteris Apostolicis Ex actis, die I Februarii anno MCMXV (4); atque, non minore vigilantia, tum Pius Pp. XI (5), tum Pius Pp. XII (6).

Huiusmodi sollicitudinis sunt etiam insigne argumentum S. R. E. Cardinales, inde a remotis temporibus earum regimini praepositi. Etenim « hi Eminentissimi Antistites — ut S. Pius Pp. X asseveravit — et amplitudine dignitatis et excellentia doctrinae, non minus quam ceteris virtutibus, praesertim liberalitate, magnificentia, studio provehendae fidelium salutis, quantum splendoris et opis in loca contulerint ipsorum iurisdictioni subiecta, ad haec usque tempora historiae monumenta testantur » (7). Ampliore siquidem gratulatione et laude idcirco cohonestandi sunt, quod, ut Romani Pontificis in regenda Ecclesia universa praecipui consiliarii et adiutores, magni ponderis negotiis in Romana Curia distinentur.

Ad suburbicarias dioeceses aptius moderandas iam ab inito Pontificatu curas cogitationesque Nostras convertimus; atque Litteris Motu Proprio datis die X mensis Martii anno MCMLXI, ob mutatas in territoriis illis rerum condiciones, ius optionis abrogavimus; « atque nominationem Cardinalium Episcoporum ad suburbicarias sedes unice ad Nos et ad Successores Nostros libere pertinere » (8) statuimus.

Cum vero ob suscepta ubique terrarum religiosarum rerum incrementa atque ob cleri populique christiani multiplicatas necessitates, universae Ecclesiae regimini aptioribus ultro providentiae studiis occurratur oporteat, opportunum Nobis visum est Eminentissimos Cardinales in Curia residentes, quo rebus in arduis et dubiis maiori usque praesidio et adiumento esse possint, ab omnibus officiis et muneribus liberare, quae a negotiis penes Sanetam Sedem tractandis eosdem impediant atque quomodolibet distrahant.

Itaque S. R. E. in Curia exsistentium Cardinalium perquisita sententia, atque de consilio Cardinalium Negotiis Consistorialibus et Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositorum, matura deliberatione, quibuslibet contrariis Codicis I. C. et apostolicis praescriptis derogantes, praesentibus Litteris Motu Proprio datis, ea quae sequuntur de dioecesium suburbicariarum regimine inviolate servanda praecipimus ac mandamus.

I. Cardinalis, a Romano Pontifice ad sedem suburbicariam promotus, nomen seu titulum ex ea obtinebit, quavis iurisdictionis potestate in dioecesim seclusa, et vocabitur: Cardinalis ordinis episcopalis titulo ecclesiae suburbicariae: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae, Praenestinae, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanae, et Veliternae.

II. Cardinalis titulo ecclesiae suburbicariae, postquam in cathedrali dioecesis tempio ritus et sollemnitates, quemadmodum ceteri Cardinales in suis Titulis vel Diaconiis possessionem capientes, peregerit, his quae sequuntur fruetur privilegiis:

Pontificalia in eodem cathedrali tempio, cum throno et baldachino, iure proprio agendi.

Throni autem ornatus iuxta praescripta Caerimonialis Episcoporum erit.

Impertiendi fidelibus adstantibus, cum pontificali ritu Sacra ipse peragit vel sollemni Missae pontificaliter adsistit, Benedictionem papalem cum Indulgentia plenaria, iuxta praescriptam formulam.

Sibi eligendi, tanquam locum suae sepulturae, cathedrale templum dioecesis in titulum adsignatae.

Eo iure etiam pollebit, ut sibi defuncto a Capitulo cathedrali iusta funebria persolvantur, veluti Episcopo Ordinario.

III. Decet praeterea ex caritate, absque tamen obligatione, ut aliquando Missae sacrificium idem pro sua dioecesi applicet.

IV. Cardinalis, per promotionem ad ecclesiam suburbicariam, transit ad ordinem episcopalem, servata priori tate promotionis ad sacram purpuram.

V. Regimen dioecesium suburbicariarum a Romano Pontifice Episcopo loci committetur qui, canonica capta possessione, ad normam iuris verus et proprius illius ecclesiae erit Episcopus, loci Ordinarius, eaque fruetur in eandem ecclesiam potestate, quam ceteri Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent (can. 335).

Appellabitur Episcopus: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae, Praenestinus, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanus, Veliternus.

Unius Episcopi est quae statuuntur in can. 337, § 3 concedere, facultatem scilicet Pontificalia in dioecesi exercendi, atque usum throni cum baldachino ceteris permittendi.

VI. Quandoquidem suburbicariae sedes haud dissimilibus premi videntur negotiis ac Romana dioecesis, cuius olim ad districtum pertinebant, mandamus ut unum cum eadem Romana dioecesi constituant coetum seu Conferentiam, quam vocant; ita ut Episcopi: Albanensis, Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae, Praenestinus, Sabinensis et Mandelensis, Tusculanus, et Veliternus apud Cardinalem Urbis Vicarium, iuxta normas de Italicis Episcoporum conventibus editas, rite conveniant. Cum autem de Cardinalium Episcoporum, qui nunc dioeceses suburbicarias regunt, iuribus nihil detrahere velimus, decernimus, ut haec omnia vim suam deinceps exserant, postquam unaquaeque harum vacabit ecclesia.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Motu Proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XI mensis Aprilis anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII


(1) Const. Ap. Religiosa, 13 April. 1587: Fontes Iuris Can., Romae 1923. v. I, pp. 293 ss.

(2) A. A. S., v. II (1910), p. 277

(3) A. A. S., v. VI (1914), p. 219.

(4) A. A. S., v. VII (1915), p. 229.

(5) Ex Aud. SSmi, 8 Maii 1931 (Arch. S. 0. Consist.).

(6) Ex And. SSmi, 17 Iunii 1948, 6 Nov. 1948, 26 Oct. 1953, 12 Dec. 1953 (Arch. S. C. Consist.).

(7) A. A. S., v. II (1910), p. 277.

(8) A. A. S., v. LIII (1901), p. 108.


 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana