Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

GNESNENSIS*

KRUSZWICENSE TEMPLUM SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI,
IN POLONIA, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Cuique consideranti quam impense Polonae nationis cives sanctam Christi religionem ex maiorum consuetudine coluerint in praesensque constantes colant, clare sane patebit cur Romani Pontifices, Nosque Ipsi haud infrequenter, fidelibus illis opportuna ad divini cultus ardorem magis excitandum subsidia comparaverint. Quae cum ita sint, precibus concedendum esse putavimus venerabilis Fratris Nostri Stephani S.R.E. Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, qui, post auditum Episcoporum Poloniae Coetum, suo suique cleri atque populi nomine ab Apostolica Sede petiit, ut templum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Kruszwicae, in Gnesnensis archidioecesis finibus, exstans, ad Basilicae Minoris dignitatem attolleremus. Ea enim sacra aedes non solum pristinae Polonorum nationis praeclarissimum documentum per saeculorum decursum facta est, verum etiam christianae fidei quasi praesidium adhuc habetur, in primisque erga Eucharistiae sacramentum atque Christi Matrem pietatis fons uberrimus. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, fore optime confisi ut sive ipse Kruszwicensis populus sive undique eo peregrinantes coetus maximum utilitatis bonique capiant, suprema Nostra potestate, harum Litterarum vi templum quod diximus, Deo dicatum in honorem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen quae, iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo datum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec autem, quae ediximus, firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio et vicesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.

 


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 4, pp. 207-208

 

© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana