Index   Back Top Print

[ LA ]

CONCISTORO SEGRETO PER L’ANNUNZIO DI 27 NUOVI CARDINALI
DI SANTA ROMANA CHIESA

DISCORSO DI PAOLO VI

Lunedì, 22 febbraio 1965

 

Venerabiles Fratres.

Exploratum sane perspectumque habetis, quam ob rem vos in hunc conventum, Consistorium secretum appellatum, advocaverimus: ut nimirum vos publice, hoc est forma iure praefinita, certiores faceremus de septem supra viginti dignissimis ecclesiasticis viris in sacrum Collegium vestrum cooptandis.

Quorum virorum nomina, a Nobis mox legenda, cum pariter vobis iam nota sint, non dubitamus quin teneatis etiam quibus proprietatibus conspicui sint hi praestantissimi homines, quos perlibenter amplissimo coetui Vestro aggregaturi sumus. In primis iidem habent hoc proprium, ut ex universis pene gentibus proveniant. Qua indita nota, vel in infrequenti ordine Vestro, non modo infinitatem locorum et populorum varietatem significari voluimus, ad quos sancta Ecclesia catholica nunc porrigatur, verum etiam apostolicam alacritatem, qua incitetur, omnes gentes materno amplexu comprehendendi. Hi enim novensiles Cardinales, ex variis ac remotissimis terris delecti, quasi legatos apud Nos agunt quattuor continentium et viginti nationum, quarum quibusdam nunc primum is honor defertur, ut civem suum in clarissimum Collegium vestrum relatum videant. Animum advertite, Venerabiles Fratres, ad accurate digestum hominum indicem, qui Collegae Vestri futuri sunt. Uti inde patet, primum ex antiquis et colendis Orientis Ecclesiis quidam eorum Patriarcharum asciscuntur, qui eas illustrant et nostra dignas efficiunt fraterna peculiarique observantia; iidemque, ratione habita et suae auctoritatis et canonicae suae condicionis, in Collegium vestrum alleguntur, in hunc dicimus Senatum Nostrum, cuius quantum sit pondus in universae Ecclesiae regimine vos profecto non fugit. In gravissimum deinde ordinem vestrum Praesules hodie cooptantur, quorum praecipua nota communisque laus est pro catholica fide coram hominibus tormenta passos esse (cfr. Sap. 3, 4), atque, manifesta innocentia sua fultos, quam potentes quidam iniusta castigatione multarunt, Iesu Christi nomen aperte esse testatos. Tum ad Romanae purpurae decus, Vetere ex more, evehitur frequens praeclaraque corona Antistitum, sedibus episcopalibus permagni momenti praepositorum: eo sane consilio, ut sacri huius Collegii pastoralis proprietas clariorem in lucem in debitumque honorem proferatur. Post, ordini Vestro viri inscribuntur, qui in variis huius Romanae Curiae officiis, diuturnam, sollertem, fidelem Apostolicae Sedi navaverunt operam. Ad extremum nonnulli egregii viri asciscuntur, qui sive in doctrinae theologicae studium incumbentes, sive animos popularis multitudinis apostolica excolentes alacritate, sive de rebus divinis ad populum contionantes, alii alio modo catholicae Ecclesiae servierunt utilitatibus, atque adeo de re christiana celebranda bene meruerunt, eas certe secuti rationes et vias, quas praesens mundi cursus postere videtur.

In hac re illud est insuper perspiciendum, hisce viris Vestro coetui ascriptis, sacrum Cardinalium Collegium ad eum perductum esse membrorum numerum, ad quem antea numquam pervenerat. Publico iam sermone causas exposuimus, quibus adducti, traditum a maioribus de hac re morem praeteriverimus. Scilicet explicavimus huiusmodi Purpuratorum Patrum numerum nemini nimium videri posse, modo animadverteret proximis hisce temporibus clarius patuisse Cardinalium coetum habere illud proprium, ut et universae Ecclesiae vicariam personam apud Nos quasi quodammodo sustineat, et in rerum ecclesiasticarum regimine graviora obeat munera. Item nuntiavimus fieri posse, ut praesens Cardinalium numerus aliud capturus sit exiguum incrementum. Opinamur enim tantum abesse, ut haec accessio sacri Collegii Vestri honorem extenuet, ut illius dignitatem potius amplificare putanda sit.

Quae horum virorum eligendorum causae adeo sunr perspicuae, ut supervacuum Nostro iudicio sit, de iis in secreto hoc Nostro Concilio verba facere. Ex contrario satius esse existimamus hic nonnulla vobis patefacere, quae interiorem quandam expositionem requirere videntur. Vobis videlicet, Venerabiles Fratres, aperiendum censemus, qua mente, quibusve consiliis moti novos Cardinales creaverimus. Primum nempe eo spectavimus, ut Cardinalium Collegii praestantiam et efficientiam non tantum servaremus, sed etiam augeremus; utpote cum, potiusquam in illud honores et praecipua quaedam iura conferre, mens esset ab eo novas curas et officia poscere.

Etenim quoniam summum Ecclesiae regimen maiora in dies obicit onera et implicationes (licet prospiciatur fore ut Episcopis cuiuslibet facultatis tribuatur usus, quae a rationibus non dissideat ordinationis et congruentiae, quas unius formae vitam Ecclesiae moderari necesse est) fit propterea, ut si in Romana Curia versemini, vel socia vestrum opera vel animorum consensione cotidie magis egeamus; si vero extra Romam vitam degatis, in pastorale officium sint vobis cogitationes viresque omnes impendendae. Atque huiusmodi persuasio tam penitus in animo insedit Nostro, ut in gravibus apostolici Nostri muneris sollicitudinibus a vobis levamentum petendum iudicemus; siquidem pro certo habemus; Nos in ea spe haudquaquam deceptum iri, unumquemque vestrum erga Nos et fratris et amici animum gesturum esse; atque idcirco vos posse et velie simul Nostras participare acerbitates, simul infirmitatem Nostram fulcire. Quod dum Nobiscum consideramus et contemplamur, animus Noster se summo beneficio affectum sentit; ita videlicet ut hoc insignium ecclesiasticorum virorum Consilium, in Ecclesiae veluti principe domicilio et circa Summi Pontificis solium collocatum, existimari possit quasi robur ac sedes quaedam caritatis.

Non solum ut huius caritatis beneficio frueremur hodiernum Consistorium indiximus, sed alia quoque ratione ad id faciendum permoti sumus: ut nempe Nostrum erga Ecclesiam amorem palam ostenderemus. Quod consilium inivimus augendi numerum et laudem Patrum Cardinalium qui Solium Pontificium circumstent, id fortasse causa erit cur profani homines Nos gloriae Nostrae studiosos autument. At Nos contra non dubitamus quin christifideles omnes in acta re potius agnoscere velint propositum significandi Nostrum amorem, Nostram existimationem Nostramque observantiam erga varia membra, quibus aspectabile Ecclesiae corpus coalescit.

Revera cum Venerabiles Fratres huic Sacro Collegio adiunximus, perplacuit Nobis debito prosequi honore Sedes ipsas Patriarchales atque Episcopales, traditos mores, instituta, opera ac spiritualis vitae formas, quae ipsi veluti in se relata exprimebant. Potius quam ab ipsis reverentiam erga Nos quaerere, quae iam certe nota erat Nobis, cupivimus eos ad Nostri Apostolici officii dignitatem proprus admovere. Voluimus non magis externae compaginis huius Sanctae Romanae Ecclesiae splendorem, quam ipsius interiorem communionem adaugere. Optavimus non ut fallax quaedam eius potentia, sed ut spiritualis eius virtus incrementum caperet. In sua luce ponere voluimus, non quam procul distarent eminentiores Ecclesiae Praesules a populo Dei ac vel etiam a profana hominum societate, in qua versarentur, sed potius quam proximi, quam addicti, quam seduli erga alios iidem esse deberent. Noluimus denique ullo modo occultis quibusdam Nostris commodis servire, sed potius caritatem Nostram apertius patefacere.

Nunc autem illa S. Pauli Apostoli verba in ore Nostro sponte nascuntur: Crescamus in Illo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (Eph. 4, 15-16). Etenim haec spes Nobis affulget, fore ut profecto caritatem Ecclesiae inflammare valeamus. Ad id animum impellit Nostrum duplex eaque gravis Ecclesiae necessitas, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum II ad felicem exitum adducendi, tum fidem, auctoritatem, mores catholicae Ecclesiae efficaciter tuendi. Quae quidem tuitio id a Nobis postulare videtur, ut, novis urgentibus periculis, acrius vigilemus et opportuna remedia praebeamus. At de his quaestionibus, sane perdifficilibus, hodie vobiscum non esse agendum putamus; de iisdem satis sit mentionem dumtaxat fecisse.

Quare, post imploratum praesidium et lumen Spiritus Sancti, qui Ecclesiae supernus, fortis et suavis est dux, tempus iam est procedendi ad nomina novorum Patrum Cardinalium enuntianda.

Hi autem sunt:

MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum;
PAULUS PETRUS MEOUCHI, Phiarcha Antiochenus Maronitarum;
STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum;
IOSEPHUS SLIPYJ, Archiepiscopus Leopolitanus Ucrainorum;
LAURENTIUS JAEGER, Archiepiscopus Paderbornensis;
THOMAS B. COORAY, Archiepiscopus Columbensis in Ceylonia;
IOSEPHUS BERAN, Archiepiscopus Pragensis;
MAURITIUS ROY, Archiepiscopus Quebecensis;
IOSEPHUS MARIA MARTIN, Archiepiscopus Rothomagensis;
AUDOËNUS MCCANN, Archiepiscopus Civitatis Capitis;
LEO STEPHANUS DUVAL, Archiepiscopus Algeriemis;
ERMENEGILDUS FLORIT, Archiepiscopus Florentinus;
FRANCISCUS SEPER, Archiepiscopus Zagabriensis;
IOANNES CARMELUS HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis;
IOANNES VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis,
PAULUS ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis;
LAURENTIUS IOSEPHUS SHEHAN, Archiepiscopus Baltimorensis;
HENRICUS DANTE, Archiepiscopus titulo Carpasiensis;
CAESAR ZERBA, Archiepiscopus titulo Colossensis;
AGNELLUS ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia;
IOANNES COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis;
VILLELMUS CONWAY, Archiepiscopus Armachanus;
FRIDERICUS CALLORI DI VIGNALE, Archiepiscopus titulo Maiucensis;
IOSEPHUS CARDIJN, Archiepiscopus titulo Tusuritanus;
CAROLUS JOURNET, Archiepiscopus titulo Furnitanus minor;
IULIUS BEVILACQUA, Archiepiscopus titulo Gaudiabensis;
ANGELUS HERRERA Y ORIA, Episcopus Malacitanus.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra renuntiamus S. R. E. Cardinales:

Ex ordine Episcoporum:

MAXIMUM IV SAIGH,
PAULUM PETRUM MEOUCHI,
STEPHANUM I SIDAROUSS.

Ex ordine Presbyterorum:

IOSEPHUM SLIPYJ,
LAURENTIUM JAEGER,
THOMAM B. COORAY,
IOSEPHUM BERAN,
MAURITIUM ROY,
IOSEPHUM MARIA MARTIN,
AUDOËNUM MCCANN,
LEONEM STEPHANUM DUVAL,
ERMENEGILDUM FLORIT,
FRANCISCUM SEPER,
IOANNEM CARMELUM HEENAN,
IOANNEM VILLOT,
PAULUM ZOUNGRANA,
LAURENTIUM IOSEPHUM SHEHAN,
HENRICUM DANTE,
CAESAREM ZERBA,
AGNELLUM ROSSI;
IOANNEM COLOMBO,
VILLELMUM CONWAY,
ANGELUM HERRERA Y ORIA.

Ex ordine Diaconorum:
FRIDERICUM CALLORI DI VIGNALE,
IOSEPHUM CARDIJN,
CAROLUM JOURNET,
IULIUM BEVILACQUA.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

                                              



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana