Index   Back Top Print

[ LA ]

 

 

PIUS PP. X

EPISTOLA

 

PII X OB SAECULARIA SOLEMNIA ARCHIDIOECESIS NEO-EBORACENSIS*

 

VENERABILI FRATRI
IOANNI M. FARLEY ARCHIEPISCOPO NEO-EBORACENSIUM - NEO-EBORACUM

 

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

 

Si vota semper, faustiore quavis ecclesiarum redeunte memoria, placet concipere, multo ea libentius pro fecundiore Neo-Eboracensis archidioecesis bono adhibemus, quae illud constanti progressione fructuum comprobavit, oblata pro eius incrementis omina abunde compleri. Esse ideo perspicimus quare per occasionem solemnium saecularium eiusdem ecclesiae, nova ex animo omina nuncupemus ut maiora Deus munera uberioremque ad illustriora assequenda commoda opem velit illi largiri. At etiam, honoris nomine, gratulationes iucundum est addere, quum tibi tum gregi. Multa namque patrastis in Ecclesiae civilisque humanitatis emolumentum, Nobisque est spes stimulos vobis verba haec Nostra iniectura ut quam antea probastis alacritatem, in posterum etiam adhibeatis, laudem Americae exemplumque orbi praebituri. Auspicem gratiae caelestis, Nostraeque voluntatis testem Apostolicam benedictionem tibi ac fidelibus tuis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Aprilis MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X

 


 

*ASS, vol. XLI (1908), pp. 495-496.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana