Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MONASTERII SANCTAE MARIAE*

IN ABBATIAM SUI IURIS ERIGITUR MONASTERIUM S. MARIAE BONAE SPEI, MONIALIUM O. S. B., APUD COLWICH IN ARCHIDIOECESI BIRMINGAMIENSI.

Ad perpetuam rei memoriam. — Monasterii Sanctae Mariae a Bona Spe, quod apud civitatem Colwich nuncupatam intra fines Birmingamiensis dioecesis exstat, moniales ad Nos humiliter referunt idem suum monasterium originem duxisse a prioratu Nostrae Dominae de Bona Spe, qui, filialis monasterii Cameraeensis monialium Sancti Benedicti, anno MDCLII, pro mulieribus Anglis fundatus est, quae, patria exsules ob tunc in Anglia saevientem persecutionem, Lutetiae Parisiorum degebant. Parisiensis vero ipsius monasterii moniales, post fere ab incunabulis annos centum et quinquaginta, saeculo decimo octavo exeunte, perturbatione magna Gallica grassante, Angliam petierunt, ibique, variis in locis antea exceptae, apud Canningion dein moratae sunt, eademque in domo canningtonensi, primae omnium in Anglia, perpetuae Sanctissimi Sacramenti adorationis inceperunt pium opus, quod, per centum circiter annos continuatum, adhuc mirabiliter durat. Decessor vero Noster rec. mem. Gregorius Pp. XVI Litteris Apostolicis sub anulo die decima sexta Iulii an. MDCCCXXXIII datis monasterium canningtonense totamque eius Religiosarum familiam sub directo et immediato Sanctae Apostolicae Sedis patrocinio posuit. At rescripto die XX m. Augusti an. MDCCCCXXVI obsignato Sacra Congregatio pro Religiosorum Sodalium Negotiis monasterium idem Sanctae Mariae Bonae Spei, quod iam anno MDCCCXXXVI, Sancta Sede probante, a Cannington ad hodiernum locum Colwich nuncupatum, nunc intra Birmingamiensis archidioecesis fines, translatum erat, Congregationi iterum Anglicae Ordinis Sancti Benedicti aggregatimi, dictae Congregationis Abbatis Praesidis iurisdictioni subiecit. Moniales autem eiusdem monasterii, ad firmitatem praesertim Instituti obtinendam, enixas nunc Nobis Supplicationes adhibent ut illud, ad hunc usque diem in prioratum tantum constitutum, de benignitate Nostra in abbatiam erigere dignemur, ita ut more ceterarum Congregationis domorum abbatissa potestatis perpetuae novae abbatiae per Nos erectae regimini praesideat. Nos propterea, quibus nihil antiquius est, quam ut religiosae vitae monumenta debito opportunoque decore honestentur, hisce supplicationibus ultro libenterque annuere existimavimus. Conlatis igitur consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Sacrae Congregationi praepositis pro Regularium negotiis pertractandis, apostolica Nostra auctoritate, perpetuumque in modum, praesentium Litterarum tenore prioratum monialium Sanctae Mariae Bonae Spei, apud Colwich in archidioecesi Birmingamiensi positum, Ordinis Sancti Benedicti, in abbatiam sui iuris, servatis servandis, Congregationi Anglieae eiusdem Ordinis incorporatam, erigimus; ac propterea statuimus ut ex nunc et in posterum novae abbatiae Sanctae Mariae a Bona Spe, sic per Nos erectae, regimini abbatissae in posterum eligendae potestate perpetua, servatis iugiter de iure servandis, praesideant. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec edicimus, mandamus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere, illisque monialibus ad quas spectant vel in posterum spectare poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque fieri atque inane si quid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apnd Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris an. MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 5

47-548

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana